Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum haeretici sint tolerandi
QVINTVM ad secundum principale t.ame haresi quaeritur: vtrum haeretici sint sint tolerandi. Et arguitur quod sic, quia peius est negare totam fidem quam errare in aliquibus articulis, sed Pagani & Iudaei qui negant totam fidem tolerantut, ergo haeretici qui non negant totam fidem, sed aliquem vel aliquos articulos multo magis sunt tolerandi.
Item Matth. 3. dominus praecepit quod zizania non coligeretur, sed permitteretur crescere vsque ad messem, messis autem est finis seculi. Cum ergo haeretici sint zizania, videtur quod debeant permitti crescere vsque ad finem seculi.
Item secundum Angustinum, nullus debet cogi ad credendum, quia credere est voluntatis, sed haeretici errant in aliquibus articulis, ergo non sunt cogendi ad credendum
IN. CONTRARIVM arguitur, quia lupi sunt arcendi a grege officio pastorum, sed haeretici sunt lupi, vt dicitur Act. 20. ergo debent arceri a grege fidelium officio praelatorum, qui sunt pastores ecclesiae.
CIRCA duidtinctionem istam videda sunt duo. Prinmum est quid interpretetur per istud nomen haeresis, & quis sit censendus haereticus. Principium enim in omni inquisitione est praecognoscere quid significat nomen. Secundum est an haeretici sint ab ecclesia toletandi.
QUANTVM ad primum sciendum est, quod secundum Isido. haeresis nomen Graecum est, & sic importat diuisionem, vnde dihaeretica diuisiua dicuntur, & quamuis secundum hanc generlem ratione nominis omnis diuisio posset dici haeresis, tamen apud theologos & secundum vsum ecclesiae strictius sumitur, videlicet pro errore quo aliquis diuiditur seu discedit a virtute fidei quantum ad aliquem vel aliquos articulos contrariae opinioni vehementer inhaerens: quia congregatio ecclesiae catholicae primo est per vnitatem fidei, ideo recessus a fide per ei rorem contrarium haeresis vocatur, & haereticus dicitur ille quin vnitate fidei fuit saltem in susceptione baptismi, qui dicitur sacramentum fidei, & ab hac vnitate recedit inhaerens contrario errori. Qui enim nunquam idem recepit, nec secundum sacramentum infidelis potest dici si sentiat oppositum fidei, vt Iudaeus, Saracenus, vel Paganus, sed non dicitur haereticus nisi ille solus qui fidei fuit obligatus saltem secundum sacramentum, nec omnis talis nisi sciens & inhaerens vehementer. Si enim aliquis simplex ex ignorantia scripturae credat Iacob fuisse patrem Abrahae non propter hoc censendus est haereticus, quia ignorat hoc esse contra scripturam, & haec ignorantia excusat simplices & alios qui non tenentur scire sacram scripturam quousque fuerit eis declaratum illud esse contra fidem & dicta scripturae. Quia etiam nomen haeresis, secundum Latinum ab haerendo dicitur, ideo si quis ex leuitate sentiat in aliquo oppositum fidei, non di citur haereticus, nisi vehementer, seu ex electione, quae etiam prohaeresis dicitur, inhaereat suae opinioni, & ideo dicit beatuAugust. errare potero, haereticus non ero, & sic patet primum
Quantum ad secundum sciendum est, quod in crimine haeresis els considerare grauitatem criminis eius & nocumentum: est enim infectiuum aliorum, vt habetur 1. Timo. 2, cap. vbi dicitur de haereticis: multum enim proficiunt ad impietatem, & sermo eorum vi cacer serpit. Ex grauitate criminis merentur haeretici occidi, & bona eorum confiscari: quia grauius est offendere majestatem aeternam Dei, quam temporalem cuiuscunque hominis, sed illi qui sunt rei laesae majestatis humanae secundum rigorem iuris ciuilis merentur mori & bona eorum confiscari, ergo a fortiori rarione haeretici qui sunt rei laesae majestatis diuinae, & cum hoc blasphemi in Deum merentur mori & bona eorum confiscari: date tamen quod poeniteant, hunc rigorem ciuilis iuris ecclesia non exercet in eos. Attendendo autem ad aliam conditionem haeresis, videlicet quod est crimen infectiuum aliorum, haeretici non sunt in consotio fidelium, & maxime simplicium tolerandi: quia illi qui sunt subuersores totius fundamenti bonae vitae & salutis, non sunt tolerandi cum illis qui possunt ab eis subuerti: sed haeretici sunt subuersores fidei quae est fundamentum bonae vitae & salutis, ergo non sunt tolerandi cum illis qui possunt ab eis subuerti, scilicet Christianis saltem simplicibus qui de facili ab eis decipiuntur, sed sun ab eis segregandi. Et ideo illi qui deprehenduntur esse haeretici s poeniteant, incarcerantur seu immutantur perpetuo, vt habetur extra de haeret. cap. penul. Et magis religiosi quam alij, vt habetur de haeret, cap. accusatus. in fine, lib. vj. Si autem sint relapsi debent sine audientia exponi iustitiae seculari. Si autem sint clerici prius sunt degradandi, quod si poeniteant & absolui perant, non est eis neganda poenitentia, nec cucharistiae sacramentum quia ecclesia quantum ad spiritualia non claudit gremium redeunti. extra eod. super eo. lib. vj. Dicuntur autem relapsi, qui post abiuratam haeresim & reconciliationem ecclesiae solenniter factam reincidunt in eandem haeresim & aliam quamcunque.
Ad primum argumentum dicendum quod non est simile, de Iudaeis, & Saracenis, & de haereticis: quia Iudaei & Saraceni nunquam susceperunt fidem, & ideo non sunt ad eandem seruandam compellendi sicut haeretici, qui fidem vel fidei sacramentum fusce perunt: nihilominus tamen si Iudaei vel Saraceni habitantes in ter Christianos niterentur corrumpere fidem Christi non essem inter eos tolerandi, sed essent separandi a Christianis, & nihilominus puniendi secundum quantitatem sui delicti.
Ad secundum dicendum, quod Dominus praecepit zizaniam non colligi ne eradicaretur triticum, per quod datur intelligi, quod haeretici non sunt extirpandi quandiu incertum est an sint vere haeretici an Christiani: alias posset contingere quod verus catholicus extirparetur velut haereticus: sed quando certum est aliquem esse haereticum, tunc posset extirpari sine periculo fidelium.
On this page