Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis xiiij. in generali & speciali.

POST haec de poenitentia agendum est. Superius determinauit Magister de confirmatione & Eucharistia quae sunt sacramenta ordinata ad perfeIctionem in bono: hic determinat de poenitentis Aquae ordinatur ad amotionem mali. Vnde iste tractatus diuiditur in quatuor partes. Primo determinat de poenitentia secundum se. Secundo de poenitentiae partibus. Tertideterminat de ministro. Quarto de tenpore. Secunda. 16. distin ibi, in perfectione autem poenitentiae. Tertia, distinct. 18. ibi, 1b hic quaeri solet. Quarta, 20. distinct. ibi, sciendum etiam quod tempus poenitentiae. Prima diuiditur in duas. Primo determina quid est poenitentia & excludit quorundam errorem. Secundi determinat de eius integritate. Secunda, 15. distinct. ibi, Et sicu ex praedictis auctoritatibus. Prima est principalis lectionis & d uiditur in tres. Primo determinat poenitentiae necessitatem Secundo inquirit eius quidditatem. Tertio excludit errorem, Secunda ibi, baptismus tamen est facramentum. Tertia ibi, His verbis quidem vehementius. Haec tertia in duas. Primo tangi errorem & erroris confirmationem per auctoritatem Isido & Grego. & Ambrosij. Secundo excludit errorem & auctoritate. soluit. Secunda ibi, Sed Ambrosij supra ad epistolam prima Corin. Haec secunda diuiditur in quatuor. Primo excludit errorem & soluit diffinitionem prius positam, ex qua praedictus error sequi videbatur ex auctoritate Ifidori. Secundo soluit auctoritatem Augustini supra positam & inducit aliam ad idem & eandem solutionem. Tertio ad auctoritatem Ambro. Quarco probat auctoritatibus & exemplis quod poenitentia posset ite rari cuius oppositum secunda auctoritas Ambro. dicere videbatur. Secunda ibi, Inter illud inanis est poenitentia. Tertia ibi Illud autem quod Ambro ait, Quarta ibi, quod vero poenitentia non semel. Ad auctoritatem autem Gregor. non respondet quia solutionem similem caeteris habet

IN SPECIALI autem sic procedit. Et proponit pr mo poenitentiam necessariam esse, est enim secundum Hieron. se cunda tabula post naufragium, ex eo quod qui vestem innocentiae in baptismo susceptam peccando corruperit, potest eam poeni tentiae remedio reparare. Baptismus autem dicitur prima tabiu la, vnde poenitentia iterari potest, non autem baptismus. Postevolens poenitentiam diffinire praemittit tria. Primo eius genus quia est sacramentum & virtus mentis. Est enim duplex poeaitemtia. s.interior & exterior. Interior est virtus, exterior est iacramentum. Secundo eius doctrinam, propter enim ipsius vtilitatem tam Christus quam Io. baptista praedicationem a poenitentiincepit. Tertio eius actum. dicitur enim poenitentia a poenitendo vel a puniendo, quia eius actus interior timore concipitur. quibus praemissis diffinit poenitentiam secundum Ambro dicentem quod poenitentia est praeterita mala plangere & plagenda iterum non committere. & similem diffinitionem ponit Gregor Postea dicit quod ex hac diffinitione quidam moti fuerun ad dicendum quod non est vera poenitentia quae pecrato sequenti maculatur, quia vere poenitentem dicunt vltra damnabiliter non peccare, quod etiam auctoritate Isido. confirmae dicentis talem poenitentiam irrisoriam. Secundo auctoritate Augu. qui dicit eam esse inanem. Tertio auctoritate Grego. qui dici eam esse meritoriam grauioris poenae. Quarto auctoritate Am bro dicentis veram poenitentiam non esse iterandam. multa etiam auctoritates in litera ad hoc ponuntur Postea determinat veritatem, & excludit dictum errorem dicens, quod cessatio a peccatis praeteritis & dolor de eis cum proposico cauendi futuri ad veram poenitentiam sufficit. Et ex hoc soluit diffinitionem poenitentiae supra dicta in qua dicitur, quod ad veram poenitentiam pertinet plagenda iterum non committere sufficit enim ad veram poenitentiam quod plangenda iterum non committat, id est quod habeat propositum non committendi, & per hoc etiam soluit auctoritatem Isido. Ille enim irrisor est qui sine proposito non committendi poenitet. Postea soluit auctoritatem. Aug. qui dicit, inanis est poenitentia quam sequens culpa coinquinat: dicitur enim inanis, quia fructu poenitentiae caret quae est vitatio gehennae & adeptio gloriae. caret autem fructu poenitentiae, quia per sequens peccatum illa poenitentia, & etiam alia acta bona mortificantur. vt. s. non sortiantur mercedem quam meruerunt cum fierent Sed si de peccato succedente agatur poenitentia, bona quae praecesserunt reuiuiscunt, duntaxat illa quae ex charitate prodierant quae autem viua non fuerunt reuiuiscere non possunt, quae autem fuerunt viua reuiuiscere possunt, quod etiam dicit August. quod nihil prosunt lamenta si replicantur peccata, sic intelligendum est, quia peccata remissa redeunt, vt quidam dicunt. Et sinihil relinquitur de venia, vel si non redeunt peccata, saltem propter ingratitudinem, ita reus & immundus constituitur ac si dimissa peccata redirent. addit etiam duo ab Augustino quae videntur facere ad confirmationem dicti erroris, vnum est quia Augustinus dicit, quod poenitens semper debet poenam tenere, ita tamen quod de dolore gaudeat. Aliud est quod Aug. dicit, quod nihil de venia relinquitur quando homo post poenitentiam in peccatum relabitur. Soluit autem ad ista duo dicens: quod primum intelligitur de poenitentia perfectorum, id est qui poenicentiam vsque ad finem vitae continuant. Secundum vero intelligitu quantum ad reditum peccatorum vel simpliciter vel quantum ad ingratitudinem, vt iam dictum est. Postea soluit auctoritatem Ambr. cum enim dicit poenitentiam non esse iterandam, intelligendum est de poenitentia solenni quae pro grauibus culpis infertur, quae non iteratur ne vilis reputetur. Quod auctoritatibus confirmat. Viterius, quia quidam dixerunt quod non debent poenitentiae iterari, quia facilitas veniae esset incentiuum ad peccata probat per plures auctoritates quod poenitentia semper iterari potest, quod etiam confirmat exemplo Dauid qui veniam impetrauit de commissione adulterij & homicidij, & postea de numeratione populi. Ex quibus patet sic veram poenitentiam sepius agi posse. Et quia praedicti qui sic errauerunt circa poenitentiam innitebantur quibusdam verbis Apostoli in epistola ad Hebrae. ideo dicit magister quod a postolus non negat ibi secui dam poenitentiam, sed secundum baptismum, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum