Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum poenitentia sit virtus generalis

VAA*TIMITE VIRIINMN Vtrum poenitentia sit virtus generalis. ivvdaui τj TPag. q. 85. ar. 2. 3. & 6. 2dL.I-XNVIIIVI.

AD secundum sic proceditur, & arguitur quod poenitentia sit virtus generalis, quia remedium quod est contra omnem morbum, est generale & non speciale: sed poenitentia est remedium contra omnem morbum peccati, ergo cum sit virtus (vt in praecedente quaestione dictum est) non est virtus specialis remediatiua, sed generalis.

Item, virtus & vitium opponuntur, sed poenitcentuii opponitur omni vitio: quia per poenitentiam displicet quicquid per vitium placuit, ergo poenitentia est omnis virtus.

IN. CONTRARIVM est: quia illud quod perficit liberum arbitrium ad actum bonum & determinatum est determinata virtus, sed poenitentia perficit liberum arbitrium ad actum bonum & determinatum: qui est poenitere de peccato commisso, ergo est determinata virtus.

RESPONSIO. Aduertendum est ug i acus paenicentiae esset solum displicentia de peccato commisso quatenus est contra rectam rationem, poenitere non pertinet ad aliquam specialem virtutem: quia per eundem habitum placet vnicuique illud quod est conueniens, & displicet illud quod est disconueniens. Et ideo cum omnis virtus sit concors rectae rationi, per eam placet virtuoso quicquid est concors rationi, & displicet quicquid discordat a recta ratione. Propter quod secundum vnamquanque virtutem displicet peccatum, quod est illi virtuti contrarium, nec quantum ad hoc oportet ponere vnam specialem virtutem per quam displiceat omne peccatum, seu per quam poeniteat homo de omni peccato: quia vnaquaeque virtus sufficit ad hoc vt peccatum contra eam commissum displiceat, sed quia poenitentia de qua loquuntur theologi & sacra scriptura plus importat, videlicet displicentiam de peccato quatenus est contra diuinum praeceptum, & in eius iniuriam, cum proposito satisfaciendi, & sub spe veniae, quorum neutrum pertinet ad aliquam vnam virtutem pure moralem: ideo dubium est vtrum oporteat ponere aliquam vnam partim virtutem moralem, partim vero quasi theologicam, sicut ponitur de latria.

Et videtur quibusdam probabiliter quod sic, ita scilicet quod sicut latria est virtus moralis pertinens ad iustitiam, cuius tamen actu procedunt ab imperio virtutis theologicae, & sic non est pure moralis: sic poenitentia est virtus specialis pertinens ad iustitiam, cuius tamen actus procedunt ab imperio virtutum theologicarum, & sic non est pure & simpliciter moralis. Quod probatur sic, quia omnis virtus moralis quae ordinat hominem ad alterum in ratione debiti pertinet ad iustitiam, sed poenitentia quae est virtus moralis cum habeat actum humanu pro obiecto ordinat hominem ad alterum in ratione debiti, ergo pertinet ad virtutem iustitiae. Maior patet, qa virtutes morales aliae a iustitia aut non ordinant hominem ad alterum vt temperantia, aut si ordinent (vt liberalitas) non tamen in ratione debiti: non enim liberalis tenetur ei cudat liberaliter ex aliquo debito, quia iam non esset liberaliter datum, sed necessario redditum: sed ad solam iustitiam pertinet ratio debiti vt ipsum nomen sonat. quod enim iustum est fieri, debitum est, & quod debitum est, iustum est reddi, & sic patet maior. Mi nor probatur, scilicet o poenitentia ordinat hominem ad alterum in ratione debiti: quod enim ordinet hominem ad alteri scilicet ad Deum iam patet ex dictis. Quod autem in rarione debiti declaratur sic: homo efficitur debitor alteri dupliciter. Vno modo per hoc quod ab eo voluntarie aliquid recipit sicut in commutationibus voluntariis, puta emptione & venditione. Alio modo per hoc quod ei iniuste aliquid subtraxit sicut in violentiis, furto, percussione, rapina & in caeteris. Similiter aliquis efficitur Deo debitor vno modo per hoc quod aliquid ab eo recipit, & redditio huius debiti pertinet ad virtutem latria per quam exhibemus Deo debitum honorem in oblationibus sacrificiis, & huiusmodi. Alio modo ex eo quod contra Deum peccauit & sic subtraxit ei debitam obedientiam & quo ad hoc reddit Deo debitam poenitentiam. Propter quod ficut latria vel religio pertinet ad iustitiam secundum Tullium, sic & poenitentia. ex quo sequitur quod poenitentia est specialis virtus, quia licet respiciat generaliter malum tanquam obiectum, tamen considerat in eo specialem rationem, scilicet vt commissum contra obedientiam Deo debitam, & vt est expiabile per IIIII satisfactionem quod non facit aliqua alia virtus.

Quod autem dictum est quod poenitentia est specialis virtus pertinens ad iustitiam non est sic intelligendum quod ipsa fit fecundum se quaedam virtus infusa, quia nulla talis est praeter theologicas, vt ostensum fuit in teruo lib. vel quod fit acquisita distincta per essentiam a iustitia, sed est ipsamet virtus iustitiae prout actus eius imperatur a virtutibus theologicis circa obiectum per actum earum circunstantionatum. Si enim esset secundum se quaedam virtus acquisita ex actibus poenitendi, tunc ille qu pluries peccaret & pluries poeniteret esset virtuosior seu plures virtutes haberet quam innocens qui semper in actibus vir tuosis perseueraret, & per consequens non acquireret sibi virtutem poenitentiae ex actibus poenitendi, quia nunquam poeniteret eo quod peccatum non fecisset. Hoc autem est irrisorium.

Est ergo virtus poenitentiae ipsamet virtus iustitiae cuius primus actus est reddere vnicuique quod suum est, Deo obedientiam, obseruando mandata & fugiendo transgressionem eorum. Et si contingat transgredi, tunc elicit actum puniendi propter quem actum sortitur nomen poenitentiae. Quod etiam dictum est quod latria & poenitentia non sunt virtutes puro morales pro hoc solummodo dictum est, quia non possunt exire in actus suos nisi praeuiis actibus virtutum theologicarum ostendentium obiecta sub circunstantiis ad quas ratio naturalis non se extendit.

Ad primum argumentum dicendum quod aliquid dicitur generale dupliciter. vno modo per praedicationem sicut vniuersale est generale ad illa quae continentur sub ipso. Et sic virtus in communi est generale remedium contra peccatum. Et hoc modo poenitentia non est generalis virtus, nec generale remedium contra peccatum. Alio modo dicitur aliquid generale per causalitatem, eo quod causalitas eius extenditur ad plura. Et sic poenitentia licet fit specialis virtus, est tamen generale remedium contra omne vitium: quia conditiones quas recipis in suo obiecto inus niuntur in omni peccato mortali scilicet in obedientia mandatorum Dei

Ad secundum dicendum quod poenitentia non opponitu omni vitio formaliter, sed solum impoenitentiae, & ideo non est omnis virtus formaliter: opponitur tamen omni vitio causaliter, vt dictum est, & ideo delet omna peccatum.

ARGVMENTVM in oppositum bene probat quod poenitentia est specialis virtus, sed tamen non potest exire in actum poenicedi nisi praeuiis actibus virtutum theologicarum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2