Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum poenitentia sit sacramentum
OSTEA quaeritur de sacramento poenitentiae, circa quod quaeruntur quatuor. Primum est vtrum poenitentia sit sacramentum. Secundum est vtrum aliqua poenitentia debeat solennizari. Tertium est de effectu poenitentiae. Quartum est vtrum aliquipossit excidere a vera poenitentia. Ad primum sic proceditur, & arguitur sic quod poenitentia non sit sacra nentum: quia illad quod est de iure naturali non est sacramentum, quia sacramenta sunt quaedam opera protestantia fidem quae est supra rationem naturalem, sed poenitentia est de iure naturali, quia ratio naturalis dictat quod qui deliquit poeniteat, ergo poe ntentia non est sacramentum.
Item poenitentia fuit ante legem nouam & veterem. Vnde Iob qui fuit ante legem dicit, ago poenitentiam in fauilla & cineretvt habetur Iob 42. igitur pae urentia non est sacramentum nec nouae legis nec veteris.
Item sacramentum est materiale elementum, vt dicit Hugo desancto Victore, & habitum fuit supra.I. dist. Sed nullum materia le elementum est in poenitentia, ergo ipsa non est sacramentum
IN CONTRARIVM arguitur, quia remedium contra peccatum originale ( scilicet baptismus) est sacramentum, vt fuisupra visum, ergo poenitentia quae est remedium contra peccatum actuale est sacramentum. Et probatur consequentia, quisacramenta sunt medicamenta contra peccata, sed ratio peccat verius est in peccato actuali quam in peccato originali, ergo ratisacramenti verius debet conuenire remedio instituto contra pecctum actuale quam remedio instituto contra peccatum originale RESPONSIO. Sicut dictum fuit prius poenitentia accepta pro habitu, vel accepta pro habitu vel actu quo detestamu peccatum a nobis commissum est virtus vel actus virtutis, nec est sacramentum vnde de poenitentia sic accepta non procedit quaestio
Alio modo accipitur poenitentia pro actibus exterioribus qu sunt inter poenitentem & absoluentem, qui actus sunt confessio & ab solutio. Et de poenitentia sic accepta dicendum est quod ipsa est sacramentum. Quod probatur sic omne remediu extrinsecus sensibiliter appositum institutum a Deo ad effectum curationis spirituali habens vrtutem ex opere operato est sacramentum, sed poeniter tia est huiusmodi, ergo ipsa est sacramentum. Maior patet ex hi quae dicta sunt in principio huius quarti: Minor declaratur: enim poenitentia sit aliquid sensibile non est dubium, cum verba penitentis & absoluentis concurrant ad ipsam. Quod etiam sit reme dium a Deo institurum contra peccatum patet quatum ad confessionem per illud quod beatus Iacobus dixit in Canonica lua Confitemini alterutrum peccata vestra. & quantum ad absolutioni per illud quod dominus dixit: quorum remiscritis peccata remituntur eis. Quod etiam habeat efficaclam ex opere operato patet per idem quod dominus dicit? quorum remileritis peccata, &c Et quia falsitas esset in verbis absolutionis: tum sacerdos dicis absoluo te, nis haberent aliquam efficaciam, & illam quam signi¬ ficant, quae est remissio peccatorum. Ex quo patet illud quod dictum fuit prius, videlicet quod hoc sacramentum magis proprie diceretur sacramentum confessionis &t absolutionis, quam poenitentiae quia in confessione & absolutione consistit hoc sacramentum tanquam in sua materia & forma. Poenitentia autem si accipiatur pro habitu vel actu interiore, est ad hoc sacramentum tanquam praeuia dispositio suscipientis. Si autem accipiatur pro executione poenae satisfactoris sic est consequem ad hoc sacramentum. Et sic poenitentia quocunque praedictorum modorum accepta non est intrinseca huic sacramento.
AD PRIMVM argumentum dicendum, o poenitentia accepta pro confessione peccatoris & absolutione sacerdotis, non est de dictamine iuris naturalis. nulla enim ratio dictat. homo confiteatur alteri homini peccata sua quantumcunque occulta, vel quod ex absolutione illius cui confitetur consequatur veniam de peccatis, poenitentia etiam quae est virtus, vel actus virtutis non est de dictamine rationis naturalis, qua non includit se lum displicentiam de peccato commisso quatenus est contra rationem, sed quia est in offensam Dei & cum proposito satisfaciendi & sub spe veniae quae non sunt de dictamine rationis naturalis
On this page