Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum poenitentia debeat solemnizari

QVAESTIO QVARTA. Vtrum poenitentia debeat solemnizari. Tho. s. 4. 14. art. 10. ad secundum. & g. 89. art. 3. ad tertium.

AD SECVNDVM sic proceditur, & arguitur? nulla poenitentia debeat solennizari, quia poenitentia est sacramentum iterabile, vt patebit inferius II sed ea quae solennizantur non debent iterari super eandem personam, ergo poenitentia non debet solennizari Item confessor nullo modo debet peccatum confitentis publicare etiam metu mortis, sed per solennem poenitentiam publicaretur peccatum confitentis, ergo poenitentia non debet solennizari.

Item clerici possunt committere & quandoque committunt crimina enormia sicut laici, sed clericis non est imponenda solennis poenitentia secundum iura, ergo nec laicis.

IN CONTRARIVM est quod habetur in decretis quinquagesima dist. ca. in capite quadragesimae.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria. Primum est an pro aliquibus eriminibus, fit imponenda poenitentia solennis, & quibus debet imponi. Secundum est an debeat iterari. Tertium est de ritu eius.

QUANTVM ad primum dicendum est, quod poeniter tia solennis imponenda est pro grauioribus sceleribus & notoriis quae commouent totam vrbem vel totam viciniam. Cuius ratio est, quia publica culpa punienda est per publicam poenam, vt illi qui scandalizati sunt de culpa aedificentur poena. Sed istud fit per poenitentiam solennem quando imponitur pro grauissimis & notoriis sceleribus, ergo &c. Secundo, vt sit aliis ad terrorem quando confusione notabili punitur in hoc mundo, qui grauissimum scelus commisit. Tertio, vt sit aliis ad exemplum puniendi, quando vident eos qui in grauissimis culpis detinentur recipi ad poenitentiam, & ecclesiae reconciliari. Haec autem pr nitentia non est imponenda clericis, non propter fauorem personae, sed ordinis: quia agens publicam poenitentiam non debet ad ordines promoueri, & episcopus talem ordinans deber priuari potestate ordinandi nisi ecclesiae necessitas exposceret. tunc enim dispensatiue posset recipi ad minores ordines, non autem ad sacros. Primo propter dignitatem eorum. Secunde propter timorem recidiui. Tertio propter scandalum vitandum quod in populo posset oriri ex memoria praecedentium delictorum. Quarto, quia non haberet frontem alios corrigendi cum peccatum eius fuerit publicum. Et sic patet primum.

QUANTVM ad secundum dicendum, quod solennis poenitentia non debet iterari propter tria. Primo ne ex iteratione vilescat: quae enim iterantur meliora habentur. Secundo propter significationem, quia solennis poenitentia signum est expulsionis Adae de paradiso, vt postea dicetur: sed illa est tantum semel facta, ergo poenitentia solennis nunquam est iteranda. Tertio, quia solennizatio poenitentiae est quasi quaedam professio conseruandi eam perpetuo, sed huic non congruit iteratio, quare &c. Si tamen talis postmodum peccet, non clauditur ei locus poenitentiae simplicis, sed non iniungitur ei poenitentia solennis pro¬ pter dictas causas, licet in aliquibus ecclesiis aliter fiat, vt dicit magister in litera. & sic patet secundum.

QUANTVM ad tertium sciendum est, quod ritus poenitentiae solennis est talis sicut habetur in praeallegato capitulo, videlicet quod in capite quadragesimae solenniter praesentanse cum presbyteris suis episcopo ciuitatis ante fores ecclesiae induti saccis, nudis pedibus, vultu demisso, coma deposita si fini viri, & eis in ecclesia introductis Episcopus cum clero 7. psalmos poenitentiales dicit. postmodum eis manum imponit & cinerem in capitibus, cilicio colla eorum operit, aquam benedictam super eos spargit. Et denunciat eis quod sicut Adam propter culpam eiectus fuit de paradiso, ita ipsi de ecclesia eiiciuntur, & iubet ministris, vt eos ab ecclesia expellant, clero eos prosequente cum Respor sorio: In sudore vultus tui, &c. In coena autem domini a suis presbyteris in ecclesiam reducuntur, & sunt ibi vsque ad octauam pa schae. Ita tamen quod non debent communicare nec pacem sume. re, & sic fit quolibet anno quandiu aditus ecclesiae est eis interdictus. Vitima autem reconciliatio episcopo reseruatur ad quam pertinet solennis poenitentiae impositio. Et licet ista fieri debeant secundum ius scriptum, tamen quia tota praedicta solennitas est pure de iure positiuo cui consuetudo derogat: ideo si secundum ritum, & consuetudinem aliquarum ecclesiarum omittatur aliquid de praedictis vel etiam dimittatur totus ritu solennis poenitentiae, non est hoc detestandum. Nam plures ecclesiae de solennibus poenitentiis hodie non se intromittunt. Aliqua enim vno tempore congruunt, quae alio tempore nociua sunt. Praeter hanc poenitentiam quae solennis dicitur esse, est quaedam alia quae vocatur publica, sed non est cum solennitate praedicta, sicut est de flagellantibus se vel peregrinantibus pe mundum cum baculo cubitali, & haec iterari potest & a simplici sacerdote imponi. Veruntamen in talibus secundum cursum hodiernum videtur potius scandalum quam aedificatio. Et ideo non videtur magna esse discretio imponendi tales poenitentias, nec pro nunc imponuntur. Sed fraudulenti homines occasione quaestus sibi talia assumunt.

Ad primum argu. dicendum quod poenitentia est iterabilis, sed non cum solennitate supra dicta, quae regulariter non adhibetur poenitentiae, sed solum in casu enormi & notorio.

Ad secundum dicunt quidam, quod per poenitentiam solennem sacerdos non phblicat peccatum poenitentis, quia non di cit se tale peccatum audiuisse in confessione. Sed ipse poenitens exequendo poenitentiam sibi iniunctam peccatum suum & confessionem a se factam manifestat. Sed contra hoc potest dici, quia ille facit rem cuius auctoritate fit, sed auctoritate sacerdotis poenitens solenniter facit quod sibi iniunctum est, quia alias non faceret, ergo sacerdos videtur hoc facere. Ideo dicitur aliter, quod per talem poenitentiam non reuelatur peccatum, vel confessio poenitentis quanquam aliqua suspicio oriatur, quia quandoque aliquis poenitentiam facit pro alio, sicut legitur in vitis patrum de quodam, qui vt socium prouocaret ad poenitentiam, cu eo poenitentiam egit. Sed nec hoc pro moderno tempore aliquem excusaret multum: cum vix inueniatur qui velit pro seipso talem poeni tentiam facere, & fortiori ratione magis inuite faceret pro alio.

Potest ergo dici aliter, quod per talem poenitentiam non publicatur peccatum poenitentis, quia quod est publicum de se amplius publicari non potest, saltem quo ad illos quibus iam innotuit tale peccatum: talis autem poenitentia non debet imponi nisi pro peccato publico, vt iam dictum est, ergo ipsum publicari non potest, sed publicatur correctio eius per poenitentiam, quod non est malum. Ex quo patet, quod multum errant qui imponunt poenitentiam publicam pro peccato quod non est notorium, nec forte peccatum, sicut cum mater vel nutrix inuenit iuxta se puerum mortuum, vel in cunabulis quod potest esse sine culpa, vel pro modica: vt scilicet propter paruulam a in cautelam, & si esset culpa non est tamen quandoque nororia.

Quid ergo dicetur de poenitentiariis domini Papae qui confitentes sibi faciunt spoliari, & spoliatos pablice circuduci per ecclesiam & verberari, nunquid videntur publicare peccatum sibi confessum? Dicunt quidam quod non, quia talis poenitentia imponitur pro excommunicatione cuius absolutio pertine ad forum contentiosum, nec excommunicatio est culpa, sed poena. Sed istud non valet, quiam pro excommunicatione simplici non imponitur talis poe ia, sed solum pro excommunicatione quam aliquis incurrit occidendo clericum, & pro clericidio emisit clericidium, & iterum poenitentiarius cui clericidium est confesso: & ideo constat omni scienti ritum curiae; quod cum aliquis ducitur per ecclesiam, & verberatur quod ipse comconfessum dicit, & consueuit dicere alicui de clericis officio poenitentiariae deputatis, quod ducat talem per ecclesiam, scilicet pro clericidio. Et quis potest di. ere, quod hoc peccatum confitentis non publicetur? nullus vt videtur.

Propter hoc dicendum est aliter, sicut audiuimus ab ipsis poenitentiariis, quod pro homicidio eis confesso si sit occultum, non imponunt talem poenitentiam: si autem sit notorium in terra in qua fuit commissum, tunc imponunt ipsi talem poenitentiam Nec publicatur eorum peccatum quod iam est publicum nisi quantum ad illos qui sunt in ecclesia in qua fit talis poenitentia: nec etiam plene publicantur quantum ad illos, quia circunducuntur vultibus coopertis ita vt persona sit ignota, & adhuforte videtur quod istud sit omnino incaute factum. Et audiuimus aliquos ex poenitentiariis super hoc ex poenitentia tali murmurare.

Ad tertium dicendum, quod clericis non imponitur solenni. poenitentia propter causas in corpore solutionis assignatas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4