Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum effectus poenitentiae bene assignentur

QVAESTIO QVINTA. Vtrum effectus poenitentiae bene assignentur. Thom. 3. 4.86.

AD tertium sic proceditur, & arguitur quod non bene assignantur effectus poenitentiae: quia vnius sacramenti debet esse vnus effectus, sed poenitentia vnum est sacramentum. Et tamen Magister in litera assignat ei plures effectus, videlicet remissionem peccatorum, & viuificationem bonorum operum prius mortificatorum, ergo male.

Item peccatum non potest dimitti quantum ad culpam quae transit, sed solum quantum ad reatum qui remanet. Sed reatus per sacramentum poenitentiae non remittitur, cum poena pro eo iniungatur, ergo effectus poenitentiae non est remissio peccatorum.

Item quod non est, viuificari non potest, sed bona opera facta in gratia desinunt esse succedente peccato: non enim sunt de numero rerum permanentium, sed transeuntium, ergo ex tunviuificari non possunt per quamcunque poenitentiam subsequentem

IN CONTRARIVM est quod dicit Petr. Act. 3. Poenitemini & conuertimini vt deleantur peccata vestra: igitur effectus poenitentiae est deletio peccatorum. Item secundum Ambrosi. poenitentia res optima est quae omnes defectus reuocat ad perfectum, sed maximus defectus est quod bona opera facta ex charitate non perducant facientem ad gloriam, qui defectus contingit mortificante ea ex peccato: ergo iste defectus tollitur per poenitentiam, & sic opera mortificata reuiuiscunt.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam dicenda sunt duo. Primum est quod per poenitentiam remittuntur peccata mortalia. Secundum est quod per ipsam viuificantur bona opera pe sequens peccatum mortificata. Primum patet sic: ille est primus & principalis effectus huius sacramenti, qui principaliter importatur per formam verborum: istud autem est remissio peccatorum, cum forma huius sacramenti sit, ego absoluo te, ergo est principalis effectus huius sacramenti.

Quantum ad secundum sciendum est quod opera nostra dicuntur viua & mortua, viuificata & mortificata per comparationem ad ea quae videmus in rebus naturalibus: illa enim dicuntur viua, quae habent in se principium vitae & operationem: vt oculus videndo, pes ambulando, & sic de aliis: mortua vero dicuntur quae neutrum istorum habent, habere tamen potuerunt: sicu dicitur homo mortuus non solum quia vitam habuit & priuatus est, sed etiam foetus qui nunquam vixit dicitur nasci mortuus, mortificata autem dicuntur quae habent in se principium vitae sed non operationem, propter aliquod impedimentum, vt membrum stupidum vel paralyticum. viuificata autem dicuntur quae a mortificatione impediente operationem vitae redeunt ac suas operationes. Similiter opera nostra dicuntur viua quandc procedunt ex charitate quae est principium vitae spiritualis, 8 per meritum possunt perducere ad vitam gloriae quae est vera avita. Iste est enim finalis effectus operum nostrorum, mortu: vero dicuntur opera bona quae fiunt extra charitatem, quae lice non fuerunt viua, potuerunt tamen esse viua si charitas affuisset. Mortificata vero dicuntur opera quae sunt ex charitate qua est principium vitae, sed per meritum non possunt efficaciter per ducere ad vitam gloriae propter impedimentum peccati superuenientis, viuificantur autem cum impedimentum mortificans ea amouetur, & hoc est peccatum mortale sequens cum quo nullus venire potest ad vitam gloriae. Ex hoc sic arguitur ad propositum: illud viuificat opus mortificatum per quod amouetur impedimentum mortificans ipsum, sed per poenitentiam amoue Eur peceatum mortale quod mortificat praecedens opus merito. rium, ergo per poenitentiam viuificatur opus mortificatum prius

Et si quis haesitaret quomodo viuificantur opera bona prae cedentia quae non sunt in se, nec illa charitas ex qua facta fueruremansit. Et ideo videntur fuisse mortua, quia perdiderunt principium vitae. Dicendum est quod licet illa opera non remanse. rint in se, nec charitas ex qua facta fuerunt remaneat, tamen dicuntur viuificari non quidem quia redeant eadem opera nume¬ ro, nec eadem numero charitas quae per peccatum fuit amissa, sed quia bona opera dum fiebant in charitate fuerunt a Deo accepta vt meritoria vitae aeternae. Et in illa acceptatione diuina remanserunt si impedimentum ea mortificas cessaret: quod fit per veram poenitentiam. Sic enim bona opera quae transeunt manent in diuina acceptatione per modum meriti, & sic possunt viuificari, sicut opera mala transeunt actu & remanent reatu vt puniatur.

Ad primum argumentum dicendum que vnius sacramenti pos sunt esse plures effectus dum tamen sint subordinati, sicut videmus in naturalibus quod lux solis illuminatur & calefacit. Et similiter per poenitentiam primo & per se remittuntur peccata, & secundario viuificantur opera bona prius facta mortificata.

Ad secundum dicendum quod peccatum mortale dicitur dimitti per poenitentiam quantum ad reatum poenae aeternae quae est ad inimicos pro exterminatione, quamuis remaneat quantum ad poenam reatus temporalem, quae est pro correctione & emendatione filiorum.

Ad tertium patet solutio ex praedictis, quia quamuis opera facta in charitate non remaneant in se, remanent tamen in diuina acceptione vt sint meritoria vitae aeternae amoto impedimento ea mortificante. non enim potest affumi omnimoda similitudo rerum spiritualium ad corporalia, sed sufficit quod assumatur quantum pertinet ad propositum, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5