Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum aliquis posset excidere a vera poenitentia
D. QVARTVM sic proceditur, & arguitur quod nullus posset excidere a vera poenitentia, quia fortius non vincitur a debiliori, sed poenitentia est fortior omni culpa, cum per eam ab Lomni culpa resurgamus, eigo vere poenitens non potest cadere per culpam.
Item Ambrosius dicit quod poenirentia est praeterita peccata plangere, & plangenda non committere: qui ergo plangenda postea committit, non vere poenituit.
In oppositum arguitur: quia perfectior est gratia data in baptismo quae delet omnem culpam, & poenam quam gratia qua datur in poenitentia, sed a gratia baptismali potest aliquis excidere per culpam, ergo a gratia poenitentiali.
RESPONSIO. Dixerunt quidam quod a vera poenitentia nullus potest excidere per peccatum mortale, quod si exciderit, vera poenitentia non fuit. Et ad hoc ponendum mouebantur primo per rationem sumptam ex parte Dei, quia facilitas veniae incentiuum tribuit delinquendi, sed si homo posset vere poenitere quotienscunque peccaret, cum per veram poenitentiam Deus peccati remittat, videretur magna facilitas veniae quando culpis reiteratis quantumcuuque posset de eis haberi poenitentia & venia ergo cum non sit probabile, quod Deus tribuat incentiuum delinquendi alicui, non est probabile, quod vera poenitentia posset pluries reiterari. Secundo mouebantur per rationem sumptam ex exemplo ipsius Christi, quia ea quae facit Christus corporalite sunt exempla eorum quae facit spiritualiter, sed Christus nunquam sanauit bis eundem infirmum corporaliter, ergo nunquam sanat spiritualiter bis eundem peccatorem. Et istae rationes tanguntur de poenitentia disti. 3. c. 1. item quod frequenter. Sed istud est erro. neum, quia illud quod non confirmat liberum arb. in bono non facit quin homo possit cadere in peccatum, sed nec poenitentia, nec quae cunque virtus pro statu viae confirmat liberum arbitrium in bono hoc enim est principale priuilegium status poenitentiae, ergo &c. Item patet per exemplum sanctorum, quia Dauid postquam egit veram poenitentiam de adulterio Bersabeae, & de homicidio Vriae, postececidit per culpam in numeratione populi. Quare omnino tenendum est, quod a vera poenitentia potest quis per culpam cadere
Vtrum autem pluries posset iterari vera poenitentia, dicendum est quod sic, quia sicut secundum legem communem homo non confirmatur in bono pro statu viae, sic non obstinatur in malo per quodcunque peccatum quotienscunque iteratum quin possit de eo vere poeni tere, sed quotiens homo poenitet, totiens Deus vere indulget. Ci maior si Dei misericordia ad remittendum peccatum de quo aliqui vere poenitet quam sit hominis malitia quando peccatum committit Et confirmatur, quia non plus misericordiae exigit a nobis Deuquam impendat nobis, cum imponat nobis modum misericordiae ad proximum iuxta formam misericordiae quam habet ad nos, secundum illud Luc. 6. Estote misericordes sicut & pater vester misericors est sed Deus imponit nobis modum misericordiae ad proximum, vt e poenitenti remittamus offensam non solum septies, sed septuagesie septies: vt habetur Matt. 18. vbi ponitur numerus determinatus pro indeterminato, ergo modus diuinae misericordiae ad nos est vt pluries dimittat nobis peccata: quod non esset nisi possemu pluries vere poenitere, & pluries a vera poenitentia cadere. quandiu enim durat vita praesens Deus vtitur ad nos misericordia post mortem autem vtetur iustitia. Et ideo in vita praesenti sem per est tempus poenitendi ex parte hominis, & tempus miserendi ex parte Dei. Et contrarium sentire est erroneum.
Nec valent rationes contrariae opinionis, quia non est facilitas veniae quando pro culpa exigitur poena, quod facit Deus re mittendo culpam: quia pro qualibet culpa quantumcunque iterata exigit poenam correspondentem. Quod autem dicitur? Deus nuquam eundem infirmum pluries sanauit corporaliter, respondendum est sicut de poenitentia dicitur distinct. 3. Item quod frequenter. quod per hoc quod Dominus sanauit plures non solum a diuersis, infirmitatibus, sed etiam a similibus (plures enim caecos illuminauit, etiam leprosos mundauit) figuratum fuit qu homo per poenitentiam sanandus erat a peccatis quae diuersis temporibus committeret: non constat etiam qued Dominu eundem infirmum sanauit pluries, quod & si non legatur, non obstat: quia scriptum est Ioan. penult. multa quidem & alia signa fecit Iesus quae non sunt scripta in libro hoc.
Ad principales rationes. Ad primam dicendum est quod fortius. non vincitur a debiliori per violentiam: vincitur tamen quandoque per negligentiam suam, & sic vere poenitens vincitur ter tatione & cadit in culpam non per violentiam sibi illatam, sed per incautelam & negligentiam suam.
Ad secundum dicendum quod auctoritas beati Ambrosi est sic intelligenda, quod poenitentia est praeterita peccata plangere, & plangenda non committere: hoc est non habere pro positum committendi.
Quod autem dicit Aug. quod inanis est poenitentia, &c. In. telligendum est quantum ad finem vltimum qui est consecutivitae aeternae, & vitatio gehennae: quia per sequens peccatum mortificantur poenitentia & bona praecedentia, ita vt non sint sufficientia ad vitae aeternae consecutionem, quando tamen fui talis poenitentia, valuit ad remissionem peccatorum.
On this page