Praeambulum
Praeambulum
ET sicut praedictis auctoritatibus. Superius determinauit Magister de poenitentia quantum ad sui quidditatem diffiniens veram rationem poenitentiae, & excludens circa hoc quorundam erProrem addentium ad poenitentiae rationem futuram perseuerantiam. Hic determinat de ipsa quantum ad sui integritatem, remouens circa hoc errorem aliquorum false opinantium posse de vno peccato siue de aliis poenitentiam agi: quod est contra poenitentiae integritatem. Et diuiditur in partes duas Quia primo tangint errorem & eius confirmationes, & illa soluit. Secundo improbat illum errorem ibi, Satis arbitror. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in duas. Quia primo pertractat praedictam opinionem erroneam dicentium de vno peccate posse fieri poenitentiam fructuosam sine aliis quantum ad idem tempus. Secundo incidenter tangit aliorum errorem dicentium de vno peccato sine aliis poenitetiam factam valere non quidem quantum ad idem tempus, sed quantum ad diuersa, videlicet q quando de aliis peccatis poenitentia agetur, tunc valebit prima poenitentia. Secunda ibi, Quibusdam tamen videtur. Prima diuiditur in duas. Quia primo excludit probationes eorum qua procedunt ex auctoritatibus sacrae scripturae. In secunda excludit probationes sumptas ex auctoritatibus sanctorum & quibusdam rationibus ibi, Alias quoque auctoritates. Prima in tres Quia primo proponit obiectionem. Secundo soluit eam ibi, Sede his. Tertio excludit quandam dubitationem ex praecedent. solutione ortam ibi, attende his verbis. Pars illa quae incipit ibi Alias quoque auctoritates, diuiditur in duas: quia primo poniprobationes eorum ex auctoritate Greg. & Ambr. & ex quadam ratione adiuncta. Et secundo soluit eas ibi, His responderi potest. Et illa posset diuidi secundum numerum obiectionum & respor sionum. Tunc sequitur illa pars quae incipit ibi, Quibusdam tamen videtur. Circa quam tantum duo facit, quia primo ponit illam opinionem cum suis rationibus. Secundo soluit ibi, Sed haec dicta intelligimus. Haec est diuisio & sententia in generali.
In speciali sic procedit. Primo proponit quod erroneum est dicere quae de vno solo peccato sine aliis posset poenitentia agi: quod quidam dixerunt confirmantes errorem per auctoritatem prophetae Naum, qui dicit cap. I. Non iudicabit Deus bis in idipsum. ex qua auctoritate arguunt sic. Si quis vnum peccatum sacerdoti confiteatur tacius aliis & poenitentiam sibi iniunctam per fecerit pro illo, non debet amplius satisfacere, nec poenitentian agere, alioquin Deus bis in idipsum iudicaret, dum sacerdos qui vicem Domini in ecclesia gerint bis pro eodem peccato poenitentiam imponeret: igitur de vno peccato solo sine aliis potest poenitentia agi. Postea dicit quod haec auctoriras non cogit: intelligitur enim de illis solis qui per flagella corriguntur, & conuertuntur, i & perseuerant: tales enim iterum non iudicantur, secus est de illis qui per flagella non corriguntur, sicut Pharao in talibus enim videtur iudicium incipi in praesenti & terminabitur in futuro secundum Augusti. Vnde incidenter subiufigit Magister quandam vtilem distinctionem dicens, quod flagella infliguntur vel ad augmentum meritorum, sicut factum fuit in IoD. vel ad custodiam virtutum, sicut patet in Paulo cui datus est stimulus satanae: vel ad corrigendum peccata sicut Mariae sorori Moysi inflicta est lepra: vel ad gloriam Dei, vt patet in caeco nato vel ad initium poenae futurae, vt in Herode qui scaturiuit vemi bus, Actuum 12. Postea exponit quasdam auctoritates super dicto verbo. Nam dicit Sod omitas igne, Aegyptios mari, Ist aelitas in eremo punitos ne in aeternum punirentur, quia Deus non punit bis in idipsum: nec est de omnibus generaliter intelligendum, sed de illis tantum qui inter flagella puniuntur & non corriguntur, cum hic & post aeternaliter puniantur. Quod eofirmat auctoritate Hier. qui dicit: leuia peccata breui & temporali punitione puniri, pro leuibus enim non puniuntur graui supplicio & in futuro etiam aeternaliter puniuntur, quia per flagella non egerunt poenitentiam. & subdit quod illud in bonis non est dubium, quia scilicet bona leuia breuiter remunerantur, bona vero maiora hic & in futuro remunerabuntur. In malis quoque sic intelligitur sicut dictum est. Ex quibus omnibus concludit quod dicta auctoritas nihil pro praedicta opinione facit. Postea induci auctoritates sanctorum ad confirmationem dicti erroris, & primo pohit auctoritate Greg. qui dicit, vnam ciuitatem complui & aliam non: sicut dicitur in Amos, quando quis de vno peccato poenitet & de alio non Postea ponit auctoritatem Ambr. qui dicit, quod si fides desit, poena satisfacit vt possit de alio peccato satisfacere. Postea ponit ad idem vnam rationem ipsorum quae talis est: aliquis qui de vno peccato poenitet & satisfacit aliis tacitis de quibus postea si confessus fuerit non videtur rationabile quod pro peccato illo iterato satisfaciat, nec videtur rationabile secundum consuetudinem ecclesiae pro eodem peccato non iterato illi poenitentiam bis imponi, ergo similiter illa satisfactio qua de vno peccato satisfacit est sufficiens. Postea respondet ad ista, & primo ad auctoritatem Greg. quae est intelligenda quantum ad operis desertionem, & non quantum ad veniam. potest enim aliquis vnius peccati opus deserere & non alterius. Non consequitur tamen veniam: quod probat per dictum euangelicum, vt patet in litera. Ad auctoritatem autem Ambr. respondet, quod fides accipitur ibi pro conscienti: sub hoc sensum, quod cum aliquis habet peccatum de quo non habet conscientiam quia non recolit, & cum flagellatur a Deo cogitat quod forte hoc sit pro aliquo peccato suo & patienter sustinet: tunc illa poena satisfacit pro peccato ignorato vel ei reuelatur. Ad rationem aliorum respondet quod satisfactio de vno peccato sine aliorum non valet: tunc contra hoc inducit auctoritatem euangelij Luc. II. date eleemosynam & munda sunt vobis omnia vt sic videtur etiam que impoenitentes dando eleemosynam satisfaciant de peccatis. Ad hoc enim respondet magister, cum eleemosyna sit opus misericordiae, et scriptum sit, miserere animae tuae placens Deo. prius debet homo dare sibi eleemosynam quam alteri, qui autem impoenitens est non miseretur animae suae, cum scriptum sit: qui diligit iniquitatem odit animam suam, & ideo prius debet homo misereri animae suae poenitendo & postea dare aliis eleemosynas corporales. Postea ponit opiniones aliquorum dicentium, quod licet satisfactio non valeat de vno peccato sine alio, valebit tamen quando de alio peccato agetur poenitentia: quod probatur per duas auctoritates August. posicas in litera, Magister autem respondet ad illas auctoritates dicens, quod Aug non intellexit quod bona quae fiunt ab aliquo quandiu est in peccato viui ficentur per sequentem poenitentiam: & si intelligeretur de be nis factis in peccatis, exponendum esse quod valerent ad diminutionem poenae inferni & non ad consecutionem praemij aeterni. In fine epilogat de praedictis. Et in hoc terminatur, &c.
On this page