Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum homo possit satisfacere Deo de aliquo peccato mortali

vIVQUAE STIQURRIMA. Vtrum homo possit satisfacere Deo de aliquo peccato mortali. Non Tho 3. 4. 1. ar. 2. ad secundum. & q. 86 ar 3.

CIRCA distinctionem istam quaeritur, primo de satisfactione, & secundo de partibus eius qua sunt eleemosypa, ieiunium, & oratio. Circa priImum quaeritur vtrum homo possit satisfacere Deo de aliquo mortali peccato. Et arguitur quod non: quia secundum Anselmum cur Deus homo. per illa siv satisfactio quae non possent ab homine exigi nisi peccasseo, sed quiequid est vel esse potest in nobis posset Deus a nobis exigere, etiam si non peccassemus ratione beneficij creationis, erge per nihil quod sit in nobis possemus Deo satisfacere.

Item grauius est peccatum actuale mortale quam originale quia actuale mortale meretur poenam damni & sensus, originali vero debetur poena damni tantum: sed pro peccato originali non potest purus homo satisfacere, ergo nec pro peccato actuali.

IN CONTRARIVM arguitur: quia Deus nihil praecipit impossibile, sed Deus praecipit poenitentiam pro satisfactione Lucae 3. Facite dignos fructus poenitentiae, quare &c.

RESPONSIO. Videndum est primo quid sit satisfactio, secundo an homo possit satisfacere Deo.

Quantum ad primum sciendum est, quod satisfactio est actus iustitiae commissae per offensam, ad aequalitatem iustitiae per emendam, & differt a restitutione proprie dicta. Cum enim iustitia ordinet hominem ad alterum qui ordo potest esse vel quoad reexteriores vel quoad actiones & passiones dupliciter potests homo habere iniuste ad alterum, vel in rebus tantum iniuste eas subtrahendo vel retinendo sine iniuria personae: vt in vsura, vel in actionibus iniuriando alteri tantum verbo vel facto, etiam si de rebus exterioribus nihil subtrahat. Prima inaequalitas reducitur ad aequalitatem iustitiae per restitutionem, sed secundreducitur ad aequalitatem iustitiae per satisfactionem. Quandoque tamen restitutio accipitur pro satisfactione, sed propriloquendo restitutio est tantum de rebus exterioribus iniust. habitis, satisfactio autem est pro iniuriis miuste illatis. Ex quo patet, quod licet ad restitutionem sufficiat reductio ad aequalitatem iustitiae in rebus, ad satisfactionem tamen requiritur reductio ad aequalitatem iustitiae & amicitiae, quia iniuriosa actinon solum est contra iussitiam, imo etiam contra amicitiam: est igitur satisfactio recompensatio offensae per emendam ad reconciliandam amicitiam. Et haec de primo.

Quantum ad secundum an homo possit satisfacere Deo pro aliquo peccato, dicendum quod cum satisfactio sit actio iustitia reducentis id quod est inaequale ad aequalitatem, oporteret in satisfactione proprie dicta esse aequalitatem inter offensam & emendam. Aequalitas autem ista dupliciter potest accipi, scilicet vel secundum absolutam comparationem rei ad rem, & ista est aequalitas proprie dicta: vel potest accipi solum secundum acceptionem illius cui fit emenda, & haec est aequalitas interpretatiua solum. Dicendum ergo quod accipiendo satisfactionem proprie qua requirit aequalitatem rei ad rem, sic impossibile est hominem Deo satisfacere pro aliquo peccato, accipiendo tamen large satisfactionem prout requirit solum aequalitatem emendae ad offensam secundum diuinam acceptationem, possibile est hominem Deo satisfacere. Primum patet sic: non minus efficitur homo debitor Deo ratione peccati commissi quam ratione benefi cij accepti, sed homo non potest reddere Deo aliquid aequiualens secundum quantitatem rei pro beneficiis acceptis. in honoribus enim & caeteris quae sunt ad deos & parentes, impossibile est reddere aequiualens etiam secundum Philosophum, ergo similiter homo non potest reddere Deo emendam aequalem secundum quantitatem offensae peccati commissi. Secundum sic patet: quiamicitia non exigit aequiualems secundum rem, sed illud quod est possibile: vt dicitur 8. Ethic. licet acceptatio est amicitia, erge sufficit ad satisfactionem large dictam reddere aequiualens secundum diuinam acceptationem. Et istud est homini possibile cum acceptatio amicitiae sit solum de possibili.

Quidam tamen dicunt, quod licet homo ex se non posset satisfacere reddendo aequiualens, potest tamen per hoc quod sibi communicatur meritum passionis Christi, quod fuit aliquo modo infinitum. Sed videtur primum melius dictum, quia nec ipse Christus secundum quod homo potuit Deo reddere pro seipsi aequiualens beneficiis acceptis. Cum ergo quicquid erat in Christo secundum naturam humanam esset totum obligatum Dec & ei debitum, non potuit esse satisfactio de condigno pro quo cunque peccato considerando naturam operis vel rei, sed solum secundum acceptationem Dei gratuitam. Et sic patet secundum. Contra praedicta arguunt quidam dicentes, quod praedicta determinatio tollit omne meritum & omnem possibilitatem satisfaciendi: quod probatur, quia qui nihil habet quod possit soluere in nullo potest satisfacere: sed secundum praedicta quicquid homo habet est debitum Deo ratione beneficij iam accepti, ergo nullus potest aliquo modo satisfacere pro delicto commisso. Eodem etiam modo tollitur meritum, quia nullus meretur, qui non habet aliquid quod possit impendere pro praemio: sed secundum praedictum nullus homo habet aliquid quod possit impendere pro praemio, ergo nullus homo poterit aliquid mereri. Sed ista sunt satis friuola: quia bene concludunt, quod nullus potest Dec n satisfacere de condigno secundum aequalitatem emendae ad offer sam, nec mereri de condigno stricte & proprie sumpto vitam aeternam, hoc est concedendum. Sed de congruo secundum gra secundum quod satisfactio potest dupliciter accipi. Vno modo tuitam Dei acceptationem potest homo mereri apud Deum, & satisfacere de peccato commisso. nec praedictae rationes probant oppositum: acceptat enim Deus nostra bona opera, vt meritoria & satisfactoria, quamuis sint in nobis ab ipso, & quamuis non reddamus ei nisi quod suum est, sicut scriptum est. 1. Para. 29. ca. Tua sunt domine omnia, & quae de manu tua accepimus reddimus tibi. Et haec opinio magis, consonat pietati fidei quanto minus attribuimus nobis & plus Deo: vt dicat quilibet bonus cum psalmista: Saluum me fecit quoniam volut me. & illud ad Roma. Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis.

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod secundum ordinationem diuinam satisfactio non fit per opera praeceptorum quae Deus a nobis exigit etiam si non peccauerimus, vnde sunt debita & non satisfactoria alicuius poenae: & sic loquitur Anselmus cum dicit: Per illa opera fit satisfactio, quae non possent ab homine exigi nisi peccasset: opera enim praeceptorum exigit Deus ab homine, etiam non peccante. Et sic non excluditur, quin per alia a praeceptis possit homo Deo satisfacere quantum ad eius acceptationem. Verum quia Deus posset de potentia absoluta exigere omnia opera quae homo posset facere, ideo nullus homo potest satisfacere Deo de congruo secundum aequalitatem emendae ad offensam.

Ad secundum dicendum, quod non est simile depeccato originali & actuali, vt communiter dicitur: quia originale fuit peccatum totius naturae, & ideo non potuit satisfieri pro eo nisi per potentiam quae aequaretur, vel praeponderaretur toti naturae qua non potuit esse in pura creatura, peccatum autem actuale, licet sit grauius, est tamen personae & non naturae. Vel potest dici Deus potest conferre purae creaturae, vt possit satisfacere de peccato originali, vt tangit personam suam propriam, sicut pro peccato actuali Adam etiam satisfecit pro suo peccato actuali quatenus fuit personale inquantum vero peccatum originale, quod fuit totius naturae, quatenus in ipso erat tota natura, non videtur quinetiam Deus de potentia absoluta potuerit purae creaturae conferre tantam gratiam, vt posset satisfacere pro peccato orignali non vnius tantum, sed etiam omnium, vt dictum fuit lib. 3.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1