Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum aliquis possit satisfacere de vno peccato non satisfaciendo de altero
QVAESTIO SECVKDA. Vtrum aliquis possit satisfacere de vno peccato non satisfaciendo de altero. Thom. 3. 4. 86. arn. 3.
SECVNDO quaeritur vtrum homo possit satisfacere de vno peccato non satisfaciendo de altero. Et arguitur quod sic: quia eorum quae non habent connexionem ad inuicem vnum potest auferri sine xlio, sed peccata non habent connexionem ad inuicem, alias qui haberet vnum haberet omnia, ergo vnum potest auferri per satisfactionem sine alio.
Item Deus est magis misericors quam homo, sed homo recipit satisfactionem vnius debiti sine alio, ergo Deus recipit satisfactionem vnius peccati sine alio.
Item si fuerint alicui iniuncta multa ieiunia vel eleemosynae, & in peccatum cadens ea perfecerit non iniungitur ei quod iterum tantum ieiunet, vel tot eleemosynas det, iniungeretur autem si per ea satisfactio non fuisset impleta, ergo &c.
IN CONTRARIVM arguitur quia eleemosyna 8 ieiunium & oratio sunt partes satisfactionis, vt dictum fuit: sed per ista non fit satisfactio si homo stin aliquo peccato, ergo nullus potest satisfacere pro vno peccato existens in alio. Minor patet quantum ad ieiunium, quia Esa. 58. Ieiunium eorum qui ad lites, & contentiones ieiunabant non dicitur esse acceptum, sec & de oratione dicitur Esaiae I. Cum multiplicaueritis oratione. non exaudiam, &c. Et de eleemosyna vero dicit Apostolus I. Cor. 13. Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habeam nihil mihi prodest, igitur &c.
RESPONSIO. Ista quaestio potest dupliciter intellig potest accipi satisfactio prout includit simul & pro eodem tempore reconciliationem amicitiae, & solutionem poenae debitae. Alio modo prout includit solutionem poenae debitae pro offensa supponendo reconciliationem amicitiae praecedentem, & secundum hoc quaestio potest intelligi dupliciter. Vno modo sic vtrum homo existens simul in pluribus peccatis possit reconciliari Deo quantum ad vnum eorum, & exoluere poenam pro ille debitam, & non quantum ad aliud. Alio modo supposito quo aliquis de vno peccato fuerit contritus & Deo reconcilatur? poenitentiam sibi iniunctam recepit, si ante solutionem poenae incida in aliud mortale, vtrum in illo peccato mortali exustens possit de primo satisfacere exsoluendo poenam?
6 Quantum ad primum intelligendum, quaestio non est multum dubitabilis: clarum est enim quod homo existens in pluribus peccatis non potest de vno satisfacere sine alio, prout satisfactio includit reconciliationem amicitiae & solutionem poenae debitae, Cuius ratio est, quia impossibile est fieri reconciliationem amicitia hominis ad Deum quandiu in homine est impedimentum amicitiae contrarium, sed quandiu homo in aliquo peccato mortal manet, tandiu est in ipso impedimentum diuinae amicitiae contrarium, quia illa est per charitatem quae vniuersa delicta operit, Prouerbiorum 4. ergo quandiu homo est in aliquo peccati mortali impossibile est quod reconcilietur Deo de alio: sed satisfactio primo modo accepta includit reconciliationem, ergo &c. D. hoc habetur de poenitentia dist. a2. can. sunt plures. & est August Istud enim verum est in satisfactione quae est inter homines. S quis enim in pluribus offendat alterum, si non velit reconciliari nisi quo ad vnum & non quo ad alterum, reputaretur derisorium
Si vero quaestio intelligatur secundo modo, scilicet vtrum homo qui reconciliatus est Deo de aliquo peccato mortali per cor tritionem & tenetur ad poenam satisfactoriam, si postea cadat in peccatum mortale, & in tali statu faciat poenitentiam an sit a po na liberatus: sic quaestio est magis dubia, quia non solum diuersi, sed vnus & idem in diuersis locis contraria opinatur. Quibusdam enim videtur quod sit liberatus, quia talis est solum debitor poenae certae & finitae. Sed illam exoluit, ergo non potest ab eo plus exigi. Item secundum iustitiam humanam si quis poenam taxatam & acceptatam pro procedente offensa sibi dimissa exoluit etiam postquam de nouo offendit, liberatus est totaliter, erg. similiter est secundum iustitiam diuinam. Item si non esset libe ratus ab hac poena & exolueret etiam in inferno, aut ergo solueret finitam, aut infinitam: si finitam eadem ratione finita poeni facta in peccato mortali debuit sufficere: si infinitam videtur inconueniens, quia non erat debitor nisi poenae finitae. Item videtur inconueniens quod homo tantum puniatur pro peccato quod fuit sibi vere dimissum sicut pro peccato quod nunquam fuit sibi dimissum, alioquin nihil prodesset contritio nec confessio. Sed istud sequeretur si pro peccato dimisso puniretur aeterna poena in inferno, ergo &c. Et si dicatur quod nihil prohibet quod aliquipuniatur aequali poena pro peccato dimisso ac si non fuisset dimissum non quidem per se: quia in dimissione culpae dimittitu reatus poenae aeternae, sed per accidens scilicet, ratione status, & quia in inferno nulla est redemptio, non valet, quia quod in inferno non sit status expiandi poenam, honc est, quia non est ib status expiandi culpam, & ad culpam sequitur poena: Sed istud non habet locum quo ad poenam debitam dimissae culpae, quia illa iam est expiata. Et hoc expresse tenet fra. Tho. infra dist. 20. art. 1. in solutione quinti articuli.
Alij dicunt quod per talem poenitentiam factam in peccato mortali non liberatur quis a poena peccato debita, quia in satisfactione oportet quod restituta amicitiam, aequalitas iustitiae restituatur, cuius contrarium soluit amicitiam (vt patet 9. Ethic.) aequalitas autem in satisfactione ad Deum non est secundum aequiualentiam, sed magis secundum acceptationem ipsius, vt dictum est, & ideo oportet quod & si offensa sit dimissa per praecedentem contritionem opera satisfactoria sint Deo accepta quod dat eis charitas, & ideo sine charitate opera facta non sunt satisfactoria. Et iste modus licet sit durior, est tamen securior quam primus, & ideo magis est consulendus, primus tamen non est totaliter condennandus.
Secundum hanc opinionem potest responderi ad rationes primae opinionis. Ad primam dicendum quod peccator postquam recor ciliatus est, est debitor poenae finitae non qualitercunque soluendae, sed in statu gratiae in quo solum est Deo accepta. Alioquin ess debitor tantae poenae quantam meretur culpa, & illa est infinita. Ad secundum dicendum que non est simile de poena pro offensa commissa in hominem cui potest respondere emenda aequaliter secundum quantitatem rei, & de illa quae debetur pro offensa conmissa in Deum cui non potest respondere emenda aequalis secur dum quantitatem, sed secundum diuinam acceptationem qu non est de operibus extra charitatem factis. Ad tertium dicendum qui pro culpa dimissa punietur in inferno poena infinita, non propte commutationem poenae finitae in infinitam, sed quia debitor est poenae infinitae ex quo non soluit poenam finitam sub illa conditione qua debuit. Ad quartum dicendum quod in inferno tantum punitur homo pro peccato commisso pro quo non fecit poenitentiam in statu gratiae, ac si non fuisset dimissum: nec propter hoc est inutilis contritio & confessio, quia quantum est de se introducit ad regnum & liberat a poena aeterna: per accidens tamer vtrunque imputari potest scilicet per peccatum superuenien ratione cuius mortificatur superueniens contritio & confessi& poena aeterna exoluitur, quia temporalis in quam per con eritionem mutata fuit, non est soluta in ea conditione & statu v debuit. Instantia etiam quae postea ponitur non valet, vt sequensolutio satis declarat: non enim propter statum damnatorum dicimus quod poena pro peccato dimisso fit infinita, sed quia talis est debita absolute pro tali culpa, scilicet mortali nisi temporalis soluatur sicut debet solui.
Si autem aliquis vellet tenere primam opinionem posses dicere ad rationem secundae opinionis quod id quod Deus semel acceptauit non retractat. Cum ergo Deus dimittendo culpam extunc acceptet pro satisfactione poenam finitam, videtur quod in quocunque statu talis poena soluatur quod sic ei accepta & satisfactoria propter praecedentem acceptationem.
Ad duo prima argumenta quae videntur probare quod homo existens in pluribus peccatis potest reconciliari Deo quantum advnum, & exoluere poenam satisfactoriam de vno sine alio, respondendum est. Ad primum cum dicitur quod peccata non habent connexionem ad inuicem dicendum quod peccata non habent connexionem ad inuicem in aliquo vno quantum ad comissionem, imo vnum potest quis incurrere sine alio, sed quia vnum & idem est secundum quod omnia peccata remittuntur, idec remissiones diuersorum peccatorum connexae sunt & de vno sine alio satisfactio fieri non potest.
Ad secundum dicendum quod in obligatione debiti non est nisi inaequalitas iustitiae opposita, quia vnus rem alterius habet & ideo ad restitutionem non exigitur nisi quod restituatur aequalitas iustitiae, quod quidem fieri potest de vno debito & non de alio, sed vbi est offensa ibi est inaequalitas non solum iustitiae opposita, sed etiam amicitiae, & ideo ad hoc quod per satisfactionem offensa tollatur, non solum oportet quod aequalitas iustitiae restituatur per recompensationem aequalis poenae, sed etiam quod restituatur amicitiae aequalitas, quod non potest esse dum aliquid est quod amicitiam impedit.
Ad tertium dicendum quod dato qu ieiunium & eleemosyna non essent extra charitatem satisfactoria, non oportet tameniterato iniungatur tot ieiunia, & eleemosynae erogandae vt prius quia quaedam opera sunt ex quibus remanet aliquis effectus etiam postquam actus transiit, sicut ex ieiunio manet corporis debilitatio, & ex eleemosynis largitis relinquitur diminutio substantiae exterioris, & quia ista non sunt solum satisfactoria secundum suum fieri, sed etiam secundum suum effectum quem relinquunt quia non solum ea facere est pa nale, sed etiam id quod ex eis relinquitur, ideo non oportet quod talia iterentur totaliter, quia quantum ad id quod de ipsis remanet sunt Deo accepta. Et in hoc praeponderat eleemosyna ieiunio, quia fere tanta poena est dedisse eleemosynam sicut fuit dare, quia ita pauper est aliquis diu postquam dedit eleemosynam, sicut efficitur quando actu dat. Vnde exclusa poena donationis actualis (quae forte tristitia habet) poena damni temporalis (scilicet diminutio substantiae exterioris) aequalis remanet. Et ideo tali acceptanti hanc poenam modicum esset de ista poenitentia iniungendum. sed in ieiunio multo maior poena est in actu ieiunandi quam post, quinon solum in ieiunando est debilitatio corporis. sed etiam actualis afflictio sensualitatis quae non remanet post ieiunium, nec par debilitatio, quia continue reparatur virtus corporis per sumptionem alimenti. Alia sunt opera quae post suum fieri non relinquunt aliquem effectum poenalem in faciente, vt est oratio & similes actus, & talia oportet quod iterentur.
Si quis vero vellet tenere quod opera facta extra charitatem essent satisfactoria pro peccato prius dimisso, posset respondere ad rationem alterius partis dicendo, quod per illas auctoritates non plus habetur nisi quod eleemosyna, ieiunium & oratio non sunt opera meritoria vitae aeternae si fiant sine charitate, sunt tamen satisfactoria culpae prius dimissae: plus enim requiritur ad meritum quam ad satistactionem, quia per meritum acquiritur vita aete na, & ideo ad ipsum tenetur charitas actualiter ipsum informam vt opus actualiter acceptetur tanquam remunerandum vita aeterna. Sed per satisfactionem solum soluitur poena debita accepta a Deo cui debetur, quam poenam ex quo Deus semel acceptauit videtur quod liberatus fit qui eam soluit, & sic satisfactio non requirit charitatem principaliter dum fit, licet requirit praefuisse quando Deus culpam dimisit & poenam faciendam acceptauit. =
On this page