Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum bona opera facta extra charitatem sint alicuius boni temporalis meritoria
LQYAESTIO TERTIA. Vtrum bona opera facta extra charitatem sint alicuius boni temporalis meritoria. CATho 3. q. 89. ar. 6. ad tertium.
EITId quaeritur vtrum ompera bona facta extra charitatem sint boni alicuius temporalis meritoria. Et videtur quod sic, quia sicut se habet poena ac factum malum, ita praemium ad bonum: sed nullum malum remanet impunitum a Deo, ergo nullum bo per non remuneretur ab ipso, & sic quodlibet bonum meur aliquod praemium saltem temporalo.
2 Item magis es facere bonum quam dimittere malum; sed dimittere malum semper vitat poenam etiam in eo qui charitate caret, ergo facere bonum praeter vitationem poenae meretur aliquod praemium.
IN CONTRARIVM est quod dicit Augustin. quod peccator non est dignus pane quo vescitur, sed illud est necessarium & minimum, ergo cum hoc non mereatur, non meretur aliquid aliud, nec adeptionem boni, nec vitationem mali. Consequentia de se patet.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam notandum est quod cum meritum proprie dicatur actio per quam efficitur ei qui agit aliquid debitum dari, sicut est duplex debitum ita est duplex meritum. Quoddam enim est debitum de condigno, quod est debitum simpliciter. Quando ex natura operis iustum est quodtalis merces reddatur operanti propter aequalitatem quae est inter opus & mercedem, & si non reddit iniustus est, & istud meritum non est inter hominem & Deum, vt declaratum est libr. 2. Aliud est debitum de congruo cui non debetur talis merces ex natura operis, sed ex liberalitate dantis: aliqui enim licet liberalem dare quod alius non meruit ex condigno recipere. meri tum ergo de condigno respicit debitum primo modo dictum, meritum autem de congruo respicit meritum secundo modo dictum.
Hoc supposito dicendum est quod praedicta quaestio vel intelligitur de merito hominis ad hominem, vel de merito hominis ad Deum. Si intelligitur de merito hominis ad hominem sic dicendum, quod per opera bona extra charitatem facta vnus homo potest apud alium mereri mercedem temporalem, sicut homo peccator colens agrum alterius meretur ex condigno iustum pretium inter eos condictum, nec de hoc est dubitatiodignus est enim operarius mercede sua. Si autem intelligatur de merito hominis ad Deum, aut intelligitur de merito stricte & proprie sumpto, & sic nullus homo potest aliquid mereri apud Deum, vt dictum est: quia non potest aliquis per quodcunque opus suum reddere Deum debitorem, ita vt si Deus non reddat fiat iniustus: hoc enim esset blasphemum.
Sed contra hoc arguunt quidam, quia peccans mortalite meretur ex condigno poenam, & tamen Deus non est debitor infligendi talem poenam, ita vt sit iniustus si eam non infligat ergo similiter in bonis potest esse meritum de condigno propie & stricte sumpto, & tamen Deus non erit debitor reddendi praemium pro tali merito, nec erit iniustus si non reddat. Et ad hoc dicendum est quod non est simile in bonis & malis, quia in bonis si merenti ex condigno non redditur praemium subtrahitur ei bonum quod est ipsi debitum, & ita sit ei iniuria nisi hoc procederet de voluntate sua, quia nullus patitur iniustum volens: sed si peccanti non infligitur poena quam meruit non fit ipsi iniuria, sed gratia: quia poena vt poena est, rationem mali habet quo quilibet libenter caret, & ideo in bonis mereni ex condigno reddendum est praemium ex debito, & ille ac quem pertinet reddere iniustus est si non reddat: in malis vero si non reddatur poena pro culpa non fit peccanti iniuria sed misericordia. Aliud est meritum de condigno non quidem strict& proprie sumpto, sed large pro quadam dignitate quam Deuiex sua ordinatione requirit in nobis ad hoc, vt opera nostra acceptentur ab ipso tanquam remunerabilia vita aeterna. Et haedignitas est per gratiam vel charitatem, & isto modo peccato qui caret gratia non meretur ex condigno aliquid apud Deum nec bonum spirituale, nec temporale. Restat ergo quod si peccator per bona opera extra charitatem facta aliquid mereatur apud Deum, quod hoc sit solum de congruo, quia diuinam bonitatem decet, vt bene vtenti naturalibus conferat ea quae ordinantur ad sustentationem naturae, & vbi inuenit disposi"tionem adiiciat perfectionem: peccator autem faciendo opera bona bene vtitur naturalibus, ipsa etiam opera bona sunt quaedam bonae dispositiones ad gratiam, & ideo decet bonitatem diuinam, vt pro talibus operibus conferat bona temporalia quae ordinantur ad sustentationem naturae, vel quod immittat aliquam motionem seu inspirationem per quam propinquius disponatur ad gratiam, & sic talia opera valent ad duo, videlicet ad temporalium consecutionem & ad disponendum ad gratiam.
AD PRTMVM argumentum dicendum quod non esi simile de bono actu & malo, quia omnis actus noster bonus, est Deo debitus, sic vt ipsum possit exigere. Et ideo non potest esse de condigno meritorius alterius boni. actus autem noster malus tanto est amplius contra iustitiam quanto ab eo plura bona recepimus, & ideo ex condigno meretur poenam.
On this page