Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum bona facta extra charitatem mereattur diminutionem poenae inferni
117 1MQVARSTIO! QVARTA. Vtrum bona facta extra charitatem mereattur diminutionem poenae inferni. Thom. Sbi supra, & a. 81t. 6.
QVARTO quaeritur vtrum bona facta extra charitatem mereantur diminutionem poenae inferniEt arguitur quod sic: quia oppositorum oppositi : sunt effectus, sed malum, & bonum opponuntur, Tergo cum mala sint causa intentionis poenae infernalis, videtur quod bona sint causa remissionis eiusdem.
Item plus debent vnicuique prodesse bona propria quam aliena, sed opera bona suffragiorum quae fiunt per alios valent ad diminutionem poenae infernalis, sicut dicit beatus August. in Ench. quia ad hoc prosunt, vt plena remissio vel vt tolerabilior fiat damnatio: ergo a fortiori bona propria quae aliquis facit, valent ad remissionem poenae inferni.
IN CONTRARIVM arguitur sic, quia poena inferni est finita intensiue, omne autem finitum consumitur ablato aliquotiens aliquo finito, si ergo per opera bona extra charitatem facta minueretur poena inferni, totiens possent multiplicari bona quod poena inferni tolleretur vel simpliciter vel saltem quo ad aliquod tempus, quod reputatur inconueniens.
RESPONSIO. Dicunt quidam quod poe ra infernalis & quaelibet alia potest minui dupliciter. Vno modo per se & directe aliquid de poena subtrahendo vel remittendo. Alio modi indirecte non minuendo poenam, sed fortificando subiectum. Verbi gratia, ego possem diminuere poenan hominis laborantis sub onere, vel diminuendo de pondere vel fortificando subiectum dando cibum vel potum, quibus homo refocillatus facilius portat onus: & dicunt tunc ad propositum, quod opera facta extra charitatem valent ad diminutionem poenae non tollendo, vel minuendo aliquid de ea, sed confortando, vel fortificando subiectum. Ratio primi est: quia manente culpa manet poena sibi pportionata sed in damnatis semper manet culpa in nullo diminuta propter opera extra charitatem facta, ergo manet poena in eis in nullo diminuta. Ratio secundi sic potest esse: quia nisi talia opera valerent ad diminutionem poenae viderentur omnino frustra facta, quod videtur inconueniens, ergo cum non valeant ad diminutionem poenae subtrahendo aliquid de ea, valent ad fortificandum subiectum,
Quicquid sit de primo articulo, secundus non videtur rationabilis: qualiter enim fortificetur subiectum per opera extra charitatem facta non est facile dare modum, nec ipsi dant, nec appareret aliquis nisi diceretur, quod damnato placet fecisse talia bona, & sic ex complacentia quae est delectabilis, & consentanea naturae confortatur natura, ad sufferentiam poenae. Sed hoc non valet, quia bona extra charitatem facta si placerent damnatis, aui placerent eis secundum se: quia bona fuerunt ex genere, aut placerent solum propter vitationem poenae quam incurrissent si talia omisissent. Primum non potest dici: quia communiter tenetur quod voluntas damnatorum semper est mala, aut quia vult id quod malum est ex genere, aut si velit bonum tamen malo fine, ergo damnati nunquam volunt bonum secundum se & propter se: si vero dicatur secundum, non videtur quod propter hoc confortetur natura, vt tolerabilius sustineat, quia nolle habere amplic rem poenam non facit, vt tolerabilius sustineatur illa quae habetur.
Dicendum ergo aliter quod poenam inferni minui per opera extra charitatem facta potest intelligi dupliciter. Vno modo vt minuatur illa quae iam est debita. Alio modo vt non debeatur tanta quanta deberetur si illa non fuissent facta. Primo modo poena inferni nullo modo minui potest. Cuius ratio est, quia magis deberet minui poena inferni per opera mortificata quam pe opera mortua: sed per opera facta in charitate & postea mortificata non minuitur, ergo nec per opera facta extra charitatem qui sunt mortua. Maior patet, quia majoris efficaciae sunt opera facta in charitate quam extra. Minor probatur, quia si per opera mortificata minueretur poena inferni hoc esset: quia recompesare. tur in diminutione poenae quod fuit eis in merito vitae, sed talibus operibus debebatur vita aeterna, ergo per talia opera totali ter tolleretur poena aeterna, quod est incoueniens: quia qui sic semel fecisset opus bonum in charitate, non posset postea puniri aeternaliter, saltem si sequens peccatum non praeponderaret in? culpa merito boni operis praecedentis facti in gratia. Secundo. modo potest poena inferni minui, scilicet vt non debeatur tanta, quia quaedam sunt opera quae pro loco & tempore non possum omitti sine peccato mortali, vt confiteri Christum coram persecutore, vel honorare parentes in necessitate: qui ergo talia facit, vitat culpam & poenam culpae debitam, quam sibi accumularet si praedicta opera non faceret. Et haec est intentio Augustini quae habetur in litera, in haec verba: Si quis non habens charitatem in aliquo schismatae constitutus ne Christum neger patitur tribulationes, famem, persecutionem, vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem timore gehennae nullo modo ista culpanda sunt, imo hic est laudanda patientia. non enim dicere poterimus melius ei fuisset si Christum negando nihil eorum pateretur, qu est passus confitendo. Sed aestimandum est fortasse tolerabilius futurum iudicium quam si Christum negando nihil eorum pate retur, vt illud quod ait Apostolus (Si tradidero corpus meum ita vt ardeam, charitatem autem non habeam nihil mihi prodest) intelligatur ad regnum obtinendum, non ad extremi iudicij tolerabilius supplicium subeundum. Haec sunt verba Aug. in litera.
Ad primum argumentum dicendum quod sicut mala multiplicata sunt causa intensionis poenae infernalis, sic bona in charitate facta quanto plus multiplicantur tanto sunt causa intensioris gloriae per modum meriti: bona autem quae fiunt extra charitate ad neutrum praedictorum se extendunt, quia nec merentur gloriam propter defectum charitatis, nec poenam, quia bona sunt, nec diminutionem poenae inferni iam debitae, sed ea faciendo euitamus poenam quam incurreremus quandoque ea omittendo.
Ad secundum dicendum est concedendo maiorem, & negando minorem: & ad dictum August. respondendum est quo ipse ni intellexit quod per suffragia ecclesiae minuatur poena illorum qui sunt in inferno damnatorum, scilicet aeternaliter, sed illorum qui sunt in purgatorio: eis enim prosunt suffragia ecclesiae, vel ad plenam remissionem, vel ad tolerabiliorem damnationem.
On this page