Praeambulum
Praeambulum
ATIS arbitror. Superius Magister soluit ratio(nes confirmantes errorem illorum qui dicunt poenitentiam posse agi de vno peccato sine aliis, hic improbat directe illum errorem, & diuiditur in duas partes. Quia primo illum errorem improbat. Et secundo concludit veritatem, scilicet quae sit vera & sufficiens poena ibi, Ex praemissis, &c. Prima diuiditur in duas. Quia primo probat intentum per miracula quae Christus fecit in curatione infirmorum. Et secundo ex comparatione poenitentiae ad baptismum. Secunda ibi, Quaedam enim impietas. Haec est diuisio & sententia in generali.
In speciali sic procedit, & primo dicit satis est responsum his obiectionibus per quas probatur quod vera poenitentia potest agi de vno peccato sine aliis: quod est falsum, vt patet per ea quae fecit Christus in curatione infirmorum: surdum enim, & mutum, & a daemonio possessum totaliter liberauit, a muliere habente septem daemonia omnes eiecit. Et ab homine habente legionem daemonum omnes eiiciens nullum reliquit, totum etiam hominem sanum fecit in sabbato. Ex quibus datur intelligi quod omne peccatum Deus dimittit, aut nullum: est enim inimicus omnis peccati, vnde sicut per baptismum omne peccatum mortale dimittitur, sic per veram poenitentiam. Vitimo concludit qu illa est vera poenitentia quae omne peccatum abolet, quod fit quando aliquis poenitet de omnibus peccatis cum proposito non conmittendi, & satisfaciendi de commissis: satisfactio autem hic non accipitur pro restitutione rei ablatae, quandoque enim restitui non potest, vt cum oculus vel vita alicui iniuste eripitur, & tamen si vere poenituerit & aliter prout potest satisfecerit veniam consequitur: vbi autem restitutio est possibilis non est vera satisfactio sine restitutione. Et in hoc terminatur, &c.
On this page