Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum satisfactio debeat fieri per opera poenalia

QUAESTIO, QUINTA. Vtrum satisfactio debeat fieri per opera poenalia. Thom. 4. distinct. 159. 1. ad 4.

CIRCA lectionem istam quaeritur de partibus satisfactionis. Et primo in generali vtrum satisfactio debeat fieri per opera poenalia. Et arguitur quod non: quia si poenalitas esset de ratione ope ris satisfactorij quanto opus esset minus poenale, tanto esset minus satisfactorium, sed quanto opus fit ex maiori charitate, tanto est minus poenale, ergo quanto opus fieret ex maiori charitate, tanto esset minus satisfactorium, hoc autem est falsum, ergo &c.

Item satisfactio quae fit Deo valet propter eius acceptationem, & non ex sola natura operis. Sed multa opera delectabilia possunt esse Deo magis acceptata quam opera poenalia, ergo satisfactio potest fieri aeque bene, vel melius per opera delectabilia quae possunt esse Deo magis acceptata quam opera poenalia.

IN CONTRARIVM est quod dicit Greg. Iustum est vt peccator tanto maiora inferat sibi lamenta per poenitentiam, quanto maiora intulit sibi damna per culpam.

RESPONSIO. Dicendum est quod satisfactio quam homo potest Deo facere debet fieri per opera poenalia. Cuius ratio est, quia satisfactio (vt patet ex praedictis) est iecompensatio offensae per emendam, sed talis recompensatio non potes esse nisi per opera poenalia, ergo &c. Probatio minoris: recompensatio enim importat quandam adaequationem inter illum qui offendit & illum in quem offensa commissa est, adaequatio autem in iustitia fit per subtractionem ab illo qui plus iusto habuit, & additionem ad alterum cui subtractum est aliquid: peccator aute quantum in ipso est subtrahit Deo peccando non quidem aliquid quod sit in Deo subiectiue, quia sic Deo nihil subtrahi potest, sed obedientiam & reuerentiam qua quilibet tenetur obtemperare praeceptis diuinis, ergo ad hoc quod recompensatio fiat opo tet quod per satisfactionem subtrahatur aliquid a peccante quod in honorem Dei cedat. Opus autem malum non potest in honorem Dei cedere: opus vero bonum si fit delectabile nihil subtrahit ab operante, sed magis perficit ipsum, ergo ad hoc quod aliquod opus sit satisfactorium oportet quod sit bonum vt cedat ad honorem Dei, & quod sit poenale. vt subtrahat aliquid peccatori.

Et propter hoc assignantur tres partes satisfactionis, scilicet ieiunium, eleemosyna, & oratio, quarum sufficientia potest haber hoc modo: satisfactio (vt dictum est) debet esse talis per quam nobis subtrahatur aliquid quod fit ad honorem Dei, habemus autem tria bona in nobis, scilicet bona fortunae, bona corporis, & bona animae. Ex bonis fortunae subtrahimus nobis per eleemosynam. Ex bonis corporis per ieiunium, ex bonis animae per orationem submittendo Deo totaliter propriam voluntatem: ve potest sumi distinctio istorum per comparationem ad illa a quibus homo curatur per satisfactionem. Quia per ieiunium curatur homo a concupiscentia carnis, per eleemosynam a concupiscentia oculorum quae est de rebus fortunae, per orationem a superbia vitae: vel aliter homo debet bene ordinari ad Deum & ad seipsum, & ad proximum: ordinatur autem bene per orationem ad Deum, per eleemosynam ad proximum, per ieiunium ad seipsum castigando corpus proprium, sub ieiunio autem comprehenditur quicquid pertinet ad afflictionem corporis, vt peregrinationes, vigiliae, & huiusmodi: sub eleemosyna autem omne oblatum, vel collatum propter Deum.

Ad primum argumentum dicendum quod aliquid est poenale ex genere operis, & tale quanto magis est poenale, tanto magis satisfactorium suppositis aliis quae necessario requiruntur ad satisfactionem, aliquid vero est poenale magis, vel minus ex dispositione operantis. Et si dispositio alleuians poenalitatem sit bona, non minuit satisfactionem. Et ideo opus poenale quod alleuiatur per charitatem non minuit satisfactione, sicut opus bonu & difficile procedens ex maiori virtute non minuit meritum.

Ad secundum dicendum quod licet acceptatio diuiua requiratur tam ad meritum quam ad satisfactionem, tamen ipsa praesupponit in vtroque bonitatem operis: & in satisfactione specialiter poenalitatem propter causam assignatam in corpore solutionis, ergo &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5