Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum eleemosyna sit pars satisfactionis

QVAESTIO SEXTA. Vtrum eleemosyna sit pars satisfactionis. Thom. 2. 2. q. 32. ar. 1. ad 2.

DEINDE quaeritur de partibus satisfactionis in speciali. Et primo de eleemosyna. Et secundo de ieiunio. Tertio de oratione. Circa primum quaeruntur tria. Primum est vtrum eleemosyna sit pars satisfactionis. Secundum est de diuisione eleemosynae. Tertium est ad quem pertineat facere eleemosynam, & de quibus rebus. Ad primum sic proceditur, & arguitur quod eleemosyna non sit satisfactionis pars, quia satisfactio debet fiero illi in quem offensa fuit commissa: sed eleemosyna non datur Deo in quem culpa fuit commissa, sed datur pauperi qui ex culpa non fuit lesus, nec offensus, ergo ipsa non est sati, factoria.

Item illud quod est alias debitum non est satisfactorium, sedare eleemosynam est debitum charitatis etiam in eo qui peccatum non habet, ergo &c. Maior patet, quia quod est debitum ex vno non est satisfactorium pro alio. Minor probatur per illud q dicitur I. Ioan. vlti. Si quis habuerit substantiam huius mundi, & viderit fratrem suum necessitatem habere, & clauserit viscera sua ab eo quomodo charitas Dei est in illo

Item satisfactio est actus iustitiae vt supra dictum est, se eleemosyna est actus nusericordiae, ei go eleemosyna non est satisfactoria.

IN CONTRARIVM est quod dicit glossa super illud Luc. 3. Facite dignos fructus poenitentiae, quod dare eleemosynam pars est poenitentiae, sed non nisi ratione satisfactionis, ergo eleemosyna est pars satisfactionis.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videndum est primo qualiter eleemosyna est satisfactoria. Et secundo qualiter se habet ad alias partes satisfactionis.

6 Quantum ad primum patet dupliciter quod eleemosyna est satisfactoria, primo quia opus bonum poenale est satisfactorium, ra patet ex praecedentibus, sed eleemosyna est opus bonum & poenale, ergo &c. Secundo, quia iustitia humana exemplata est ex diuina, sed secundum iustitiam humanam satisfacit homo de offensa commissa non solum per poenam quam sustinet, sed per redemptionem quam exhibet: ergo secundum iustitiam diuinam non solum satisfacit homo per ieiunium tanquam per poenam qua corpus affligitur, sed per eleemosynam tanquam per redemptionem quae exhibetur.

Quantum ad secundum sciendum est, quod quando aliqua comparantur inter se, debent comparari caeteris existentibus paribus, & in hoc dicendum est quod supposita pari gratia vel charitate, ieiunium est magis satisfactorium quam eleemosyna, vel oratio: indirecte tamen & concomitatiue eleemosyna est magis satisfactoria. Primum patet, quia supposita charitate illud est magis satisfactorium quod est magis poenale, quia in opere satisfactorio formalis conditio ex parte operis est poenalitas. Sed ieiunium est magis poenale quam eleemosyna vel oratio, comprehendendo sub ieiunio quicquid est corporis afflictiuum: vt disciplinae, vigiliae, peregrinationes, & abstinentiae ciborum, quae omnia sub ieiunio comprehenduntur (vt dictum fuit) ergo ieunium est magis satisfactorium quam eleemosyna, vel oratio: necistud est contra illud quod dicitur 1. ad Tim. 4. exercitatio corporis ad modicum vtilis est, pietas autem ad omnia valet: quia differmeritum & satisfactio. meritum enim est ad acquirendum praemium ad quod requiritur, & sufficit bonitas operis, & quod es melius est magis meritorium, & sic dare eleemosynam est magi meritorium quam ieiunium, cum sit opus bonum danti & recipienti. Ieiunium autem non sic. Satisfactio autem cum ordinetur ad expiationem poenae requirit quidem opus bonum, sed formale in opere est poenalitas. Quia poena per poenam recompensatur, propter quod ieiunium quod est magis poenale est magis satisfa ctorium. Indirecte autem & concomitatiue eleemosyna est potior pars satisfactionis. Cuius ratio est, quia illa est potissima pars satisfactionis in qua vir tualiter continentur aliae partes, sed in eleemosyna virtualiter continentur ieiunium & oratio, ergi &c. Minor patet, quia eleemosyna cum alicui datur constituii debitorem ad ieiunandum, & orandum, & faciendum alia bona quae potest pro eo qui dedit, loquendo de debito morali, non ci uili. Secundo, quia eleemosyna propter Deum data est quasi quaedam oblatio Deo facta. vnde 4. Ethi. dicitur, quod dona habent aliquid simile Deo sacratis, oblatio autem facta Deo vim orationis habet: frequenter enim plus impetrat donum quam supplicatio. Item cum bona exteriora ad conseruationem corporis ordinentur, subtractio eorum per eleemosynam quasi virtualiter continet ieiunium. Et plerunque contingit quod aliquis arctius viuit ex hoc quod sua dedit, igitur eleemosyna completius habet vim satisfactionis quam oratio vel ieiunium. Et propter hoc inducitur, vt vniuersalis medicina peccati, Luc. II. Date elemosynam & ecce omnia munda sunt vobis, & Thobiae 4. Eleemosyna ab omni peccato liberat.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod satisfactipro culpa debet fieri illi in quem culpa fuit commissa, vel alij de eius voluntate & ordinatione: & hoc modo fit satisfactio per eleemosynam non quidem ipsi Deo immediate qui bonorum nostrorum non indiget, sed pauperibus de eius voluntate & ordinatione, cum ipse dicat, quod vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.

Ad secundum dicendum quod dare eleemosynam quandoque est in praecepto & tunc est meritoria, licet secundum quosdam non sit satisfactoria: quia in casu illo nullus dat suum proprie loquendo, sed reddit alteri quod est ei debitum: quandoque vero non est in praecepto, & tunc non est solum meritoria, sed etiam satisfactoria.

Ad sciendum autem quando est in praecepto & quando non, aduertendum est, quod cum vsus bonorum exteriorum sit ordinatus ad subueniendum necessitatibus praesentis vitae, subuenientia ista debet esse ordinata secundum charitatem qua quis tenetur primo modo sibi, secundo coniunctis, tertio extrancis necessitas etiam quam quis patitur in bonis exterioribus potes esse dupliciter absoluta, & conditionata. Absoluta quando omnia bona temporalia quae quis habet sunt ei adeo necessaria quod sine tis non posset viuere. Et hoc a quibusdam vocatur necessitas naturae. Conditionata vero dicitur quando sunt ei necessaria ad conseruationem decentis status. Et haec dicitur necessitas personae inquantum persona nominat dignitatem & statum. Dicendum ergo quod illud quod est necessarium naturae necessitate absoluta, non est praeceptum dari, imo illicitum, quia plus te netur quilibet sibi quam aliis. Illud autem quod est solum necessarium ad decentiam status ex prae cepto dari debet pro releuatione absolutae & extremae necessitatis alterius: quia plus tenetur quilibet diligere ex charitate vitam proximi, quam decen¬ tiam status sui. Sed non debet dari pro releuatione status alterius: quia nullus tenetur verecunde viuere in suo statu, vt releuet alium ad decentem statum. Quod autem est superfluum vtrique necessitati naturae, scilicet & status, dari debet ex praecepto secundum illud Luc. II. quod superest date eleemosynam, nec est dubium quin sit praeceptum respectu illorum qui sunt in extrema necessitate, quia illis ex praecepto dandum est quod necessarium proprio statui, & fortiori ratione illud quod superfluit. De illis autem qui non sunt in extrema necessitate, licet sint in magna & verecunda, non audeo plene diffinire, ne condenarem maiorem partem diuitum. Sed auctoritas beati Ioannis prius allegata quae non solum loquitur de necessitate extrema, sed de notabili & verecunda videtur hoc sonare.

Ad tertium argumentum dicendum quod licet eleemosynsecundum se, & extra casum necessitatis sit opus misericordiae tamen inquantum iniungitur a sacerdote, & acceptatur a poeni tente ad recompensandam offensam diuinam, est opus iustitiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6