Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum eleemosynae spirituales sint potiores corporalibus an econtrario

QUAESTIO SEPTIMA. Vtrum eleemosynae spirituales sint potiores corporalibus an econtrario. Thom. 2. 2. q. 32. art. 3.

SECVNDO quaeritur quae eleemosynae sunt potiores, corporales an spirituales. Et arguitur quod corporales, quia illa eleemosyna videtur esse potior per quam dans plus sibi subtrahit, vt subueniat indigenti, sed per eleemosynam corporalem plus subtrahitur dati quam per eleemosynam spiritualem: quia dans eleemosynam corporalem efficitur minus habens in temporalibus, dans autem eleemosynam spiritualem non efficitur minus habens in spiritualibus, ergo eleemosyna corporalis est potior eleemosyna spirituali.

Item illa eleemosyna videtur esse potior per quam subuenitur indigentiae magis necessariae, sed eleemosyna corporalis est huiusmodi, quia indigentias corporales patitur homo velit nolit, indigentias autem spirituales nullus patitur nisi volens, ergo eleemosyna corporalis videtur potior quam spiritualis.

IN CONTRARIVM arguitur sic, quia bona spiritualia sunt potiora corporalibus, sed eleemosyna spiritualis fit de bonis spiritualibus, corporalis autem de corporalibus, ergo eleemosyna spirituali est potior eleemosyna corporalis.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam tria sunt videnda. Primum est de numero & sufficientia eleemosynarum corporalium. Secundum est de numero & sufficientia eleemosynarum spiritualium. Tertium est de comparatione earum inter se.

Quantum ad primum sciendum est quod eleemosynae corporales ponuntur communiter esse septem, quae in hoc versu continentur. Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo condo. Visito infirmum, poto sitientem, cibo esurientem, redimo incarceratum, seu captiuum, tego, id est, vestio nudum, colligo, id est, recollige hospitem, condo scilicet sepelio mortuum, quarum numerus & sufficientia potest haberi hoc modo: eleemosyna corporalis ordinatur ad subueniendum indigentiae corporali, quae potest esse duplex generalis quantum ad omnes, vel specialis quantum ad aliquos ratio ne alicuius accidentis. Generalis necessitas quantum ad omnes potest esse duplex, vna ne mors incurratur, alia postquam homo mortem iam incurrit: mortem autem potest aliquis incurrere ab interiori propter defectum nutrimenti, & ad subueniendum huic defectui ordinantur duae eleemosynae corporales, scilicet cibare esurientem, & potare sitientem. Haec enim duo concurrunt ad nutrimentum. Alio modo ab exteriori, & contra hunc defectum ordinantur similiter duae eleemosynae, scilicet tegere nudum, & recolligere in domo. His enim duobus . s. veste & domo indigemus contra intemperiem aeris: generalis autem necessitas omnium postquam mortem incurrerunt est vt sepeliantur. Et ideo sepultura mortuorum inter corporales eleemosynas computatur, & licet Christus de ea non fecerit mentionem quando de eleemosynis seu operibus. misericordiae praedicauit, dicens: esuriui & dedistis mihi manducare, &c. tamen in aliis scripturis fit de ea mentio. Laudatur enim Thobias de sepultura mortuorum, & Ioseph, ac Nicodemus qui Christi corpus mortuum sepelierunt, commendantur in euangelio. Specialis autem necessitas potest esse duplex vel intrinseca, vt infirmitas, contra quam ordinatur visitatio infirmorum, vel extrinseca sicut detentio incarceratorum contra quam ordinantur redemptiones captiuorum.

QUANTVM ad secundum sciendum est quod eleemosynae spirituales simpliciter sunt septem quae in hoc versu continentur: Consule (id est doce ignorantem, & dirige dubitantem, & sic in vno vocabulo intelligitur duplex eleemosyna spi¬ ritualis videlicet doctrina de credendis, & confilium de agendis Castiga delinquentem, solare, id est consolare tristem, remitte id est indulge peccantibus in te, fer, id est, porta infirmitates 8 grauamina aliorum, ora pro omnibus. Numerus autem & suffi cientia praedictorum potest haberi hoc modo: per eleemosyna: enim sprituales subuenitur contia defectus spirituales qui sunt duo, culpa scilicet & poena. Item culpa vel est committenda, vel est iam commissa, si fit committenda sic subuenitur homo dupliciter ne culpam committat, scilicet docendo eum de credendis, & consulendo in agendis. Si vero sit commissa sic subuenitur pecanti per castigationem vt doleat de praeterito, & caueat de futuro. Si autem defectus ille sit poena siue illa poena est in peccante vt tristitia, quae si superabundat ducit ad desperationem & huic subuenitur per fanctam consolationem. Si autem sit in alio contra quem commissa est culpa, sic subuenitur dupliciter, scilicet remittendo offensam, & patienter sustinendo sub spe corectionis grauem conuersationem peccantium, quia nullus debet tantum confidere de suo merito vt possit subuenire sufficienter defectibus aliorum, ideo tecurrendum est ad Deum cui nihil est impossibile: propter quod vltima ele emosyna spiritualis est oratio per quam oramus pro omnibus praedestinatis. Ei sic sunt septem eleemosynae spirituales supra dictae.

Quantum ad tertium videlicet quae eleemosyna sit potior 8 maioris meriti: dicendum est quod spiritualis, quod patet primo: quia omne meritum dependet ex charitate, sed charitas principaliu respicit animam proximi quam corpus, & bona spiritualia quam corporalia, quia immediatius ordinantur ad beatitudinem, ergo ele emosyna spiritualis quae respicit animam & bonum spirituale est potius bonum & magis meritorium quam corporalis Non est tamen magis satisfactoria, quia non magis poenalis sec minus, nec consueuit pro satisfactione iniungi excepta oratione

Ad primum argumentum dicendum quod illa eleemosyna per quam homo plus sibi subtrahit est magis satisfactoria quiest magis poenalis, sed non oportet quod sit potior & magi meritoria, quia meritum dependet ex bonitate operis, & quod est melius est magis meritorium: meliora autem sunt opera elec mosynae spiritualis quam corporalis, & ad meliorem fiuem immediatius ordinantur.

Ad secundum dicendum quod necessitas indigentiae facit quod eleemosyna sit magis debita, sed non facit quod sit melior, quia bonitas eleemosynae pensatur ex bonitate operis & ex malitia defectus cui subuenitur homini: quia per eleemosynam spiritualem subuenitur homini contra peccatum, quod est mors spiritualis, ideo ipsa est optima. Vnde Gregorius in homilia dicit, quod melius est animam semper victuram verbo vitae reficere, quam ventrem moriturae carnis terreno pane satiare.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7