Quaestio 8
Quaestio 8
A quibus personis debeat fieri eleemosyna, et quibus personis sit danda, et de quibus rebus sit facienda
QVAESTIO OCTAVA. A quibus personis debeat fieri eleemosyna, & quibus personis sit danda, & de quibus rebus sit facienda. Tho. 2. 2. 4. 32. a1. 6. & sequentibus.
ERTI o quaeritur a quibus personis debeat fier seleemosyna: & quibus personis sit danda, & de quibus rebus sit facienda. Et aiguitur quod omnes possunt facere eleemosynam, quia scriptum est Prou. 3 I Noli prohibere bene facere eum qui potest, si vales & ipse bene fac, sed dare eleemosynam est bene facere, erge ad hoc nullus est prohibendus.
Similiter videtur quod omnibus hominibus sit eleemosyndanda, quia scriptum est Lucae 6. Omni petenti tribue. sed qui omne dicit nihil excipit, ergo omni homini sine quacunque exceptione est danda eleemosyna.
Item videtur quod eleemosyna possit fieri de quibuscunqe rebus etiam illicite acquisitis: quia Lucae 16. dicitur: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, hoc est de iniusse acquisitis: sed si de illis posset fieri eleemosyna, multo magis de licite acquisitis, ergo de omnibus.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria quae tanguntur in titulo quaestionis. Primum est ad quem pertineat facere eleemosynam. Secundum est de quibus rebudebeat fieri. Tertium est quibus personis sit facienda
Quantum ad primum sciendum est quod cum sit duplex eleemosyna corporalis, scilicet & spiritualis, spiritualem eleemosynam tenetur in casu quilibet facere: quia cum vnicuique manaauerit Deus de proximo suo (vt dicitur Eccl. 9.) quilibet ex charitate tenetur proximo subuenire in his quae sunt ei necessaria maxime ad salutem, & nulli alij praeiudicatiua, sed eleemosyna spirituales in casu indigentiae sunt necessariae (id est valde vtiles & possunt fieri fine praeiudicio cuiuscunque, sicut est doctrina ignorantium, consolatio moestorum, fraterna castigatio delinquentium, & sic de caeteris, ergo eleemosynas spirituales potes quilibet facere, & etiam tenetur plus vel minus secundum casum maioris vel minoris indigentiae.
De eleemosynis autem corporalibus quae fiunt per erogationi bonorum temporalium secus est, quia temporalia non possum indifferenter per quamlibet personam dari in eleemosynam sine praeiudicio illius qui est principalis dominus, quantum ad persi nas quae habent proprium dominum vel sine praeiudicio administratoris, quantum ad personas quae habent ex officio generale administratorem in bonis communibus, sicut Abbas in monasterio. Cuius ratio est: quia per eleemosynam res vnius transfertur in ius & dominium alterius, sed talem translationem non potest facere licite nisi dominus rei, vt habens liberam administrationem de voluntate domini, vel alterius qui potest praedictam dispensationem seu administrationem admittere, & ideo caeterae personae non possunt licite eleemosynam facere nisi inquantum credunt bona fide placere domino vel administratori: vnde vxor & filiusfami lias, seruus & monachus, seu quicunque religiosus nisi habeat ad ministrationem aliquam non possunt licite facere eleemosynam nis modo supradicto, videlicet quantum credunt bona fide placere domino, vel administratori, vel aliqualiter scire & dissimulare Monachus enim existens in scholis de expensis sibi traditis pro victu & vestitu potest si vult de eis facere eleemosynam, quia tale expensae sunt commissae suae administrationi. Quod autem dictum est de vxore, intelligendum est quando non habet alias res praeter dotem, quia si haberet aliqua paraphernalia posset de eis facere eleemosynam pro voluntate sua: omnia etiam intelliguntur extra casum necessitatis, quia in extrema necessitate si dominus vel administrator non sit praesens potens per alium subueniri de bonis eius quia sunt debita indigenti, nec permittendum es personam indigentem perire propter absentiam domini, vel administratoris, qui si praesens esset teneretur ei subuenire.
Quantum ad secundum videlicet ex quibus debeat fieri eleemosyna, non est dubium, nisi de illicire acquisitis de quibus distinguendum est, quia aut ipsa acquisitio est illicita, vt in furto, rapina, & vsura: aut acquisitio secundum se non est illicita, sed solum causa ex qua acquiritur vt in meretricio, quia meretricium est illicitum, supposito tamen meretricio acquisitio pecuniae ex ipso non est secundum se illicita, quia illa acquisitio nulla lege prohibetur, & ideo talis acquisitio vocatur turpe lucrum. Loquendo de acquisitione illicita primo modo distinguendum est adhuc quia aut per eam non transfertur dominium rei vt in furto & rapina, & tunc de tali re non potest fieri eleemosyna, nec licite recipi extra casum extremae necessitatis, quia sic acquirens non efficitur dominus rei, nec dispensator legitimus, imo tenetur eandem rem numero quam sic accipit restituere, si res illa extet. Si vero transferatur dominium sicut quidam dicunt in vsura, sic de tali re potest fieri cleemosyna, quia talis est diis & dispensator legitimus, supposito quod in vsura dominium transferatur quanuis alteri competat repetitio, quia non oportet quod eadem res numero restituatur etiam si extet, sed sufficit reddere aequiualens vnde si vsurarius habeat centum libas de vsuris, & centum de patrimonio, vel de legitimo lucro, ita potest facere eleemosynam de vno sicut de alio, & aeque licitu est recipere si ipse sit dominus vtriusque, cum teneatur idem numero restituere. Hoc autem est intelligendum quando praeter eleemosynam de vno sicut de alio remanet vsurario vnde potest viuere & vsuras restituere, quia si eleemosyna esset tanta quod de residuo non posset vsuras reddere non esset licitum ei eleemosynam facere, nec alteri accipere: dato etiam quod de residuo posset vsuras reddere, non tamen cum hoc decenter viuere non esset eleemosyna ab eo recipienda, quia non est praesumendum quod ille qui iniuste alienam pecuniam accepit vt ditaretur velit verecunde viuere, restituendo alij illud quod ab eo iniuste accepit. Si autem acquisitio non sit illicita secundum se, sed ex causa propter quam fit, sicut est in meretricio: sic dicendum est, quod de tali re potest fieri licite eleemosyna, non tamen solennis ad altare propter detestationem criminis si sit publicum. Si autem sit occultum potest fieri de tali eleemosyna solennis, vel priuata sicut de aliis quibuscunque.
Quantum ad tertium vi delicet quibus personis sit eleemosyna facienda, dicendum est quod non debet fieri diuitibus, sed pauperibus. Cuius ratio est, quia eleemosyna cum sit opus misericordiae per quod subuenitur miseriae alterius, illi non debet fio ri eleemosyna corporalis qui non patitur miseriam corporalem, vel qui per seipsum potest sibi subuenire, sed diuites sunt huiusmodi, quia non patiuntur miseriam corporalem ex defectu bonorum temporalium ex quo diuites sunt, & si paterentur possunt sibi per suas diuitias subuenire, ergo eis non debet fieri eleemosyna quae est opus misericordiae per quod subuenitur miseriae alterius. Si quis tamen conuocet amicus diuites ad comedendum, vel dat eis vestes ad induendum: potest in casu esse opus virtuosum non se¬ cundum misericordiam, sed secundum virtutem liberalitatis. Inter pauperes autem quidam sunt boni, quidam vero mali. De papperibus bonis non est dubium quin debeat eis fieri eleemosyna, & magis propinquioribus sit sint aequaliter boni & aequaliter indigeant, quia secundum Apostolum I. ad Tim. 5. cap. Si quis suorum & maxime domesticoru curam non habet, fidem non habet, & est infideli deterior. Malis autem pauperibus indigentibus facienda est eleemosyna ad sustentationem naturae, & non ad fomentum culpae: quia secundum Aug. sic diligendi sunt homines vt non diligantur eorum errores. Et ideo si malus pauper vult de eleemosynis viuere, vt vacet ociositati quae multa mala docet & docuit, vtilius subtrahitur ei eleemosyna quam donetur.
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod nullus prohibendus est facere eleemosynam qui possit eamfacere: 8& quia illud solum possumus quod iuste possumus, ideo illi soli possunt facere eleemosynam qui sunt domini rerum vel administratores legitime instituti, alij autem non
Ad secundum dicendum quod omni homini indigenti facienda est eleemosyna ab eo qui potest, soli enim indigentes debite petunt eleemosynam: aliis autem scilicet diuitibus dicendum est, petitis & non accipitis, eo quod male petatis, quamuis diuitibus ex liberalitate liceat aliqua tribuere, sed tunc non est eleemosyna
Ad tertium dicendum quod illud verbum, facite vobis ami cos de mammona iniquitatis, potest intelligi de illis rebus quorum acquisitio non est secundum se iniusta, sed solum causa, sicut est pecunia de meretricio habita de qua licitum est facere eleemosynam, vel diuitiae etiam licite acquisitae dicuntur mammona iniquitatis, inquantum sunt occasio male faciendi: vel dicunter mammona iniquitatis, id est inaequalitatis, quia inaequaliter distributae sunt hominibus, bono quandoque indigente & malo superabundante, de quibus licitum est facere eleemosynam.
On this page