Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Utrum ieiunia per ecclesiam instituta sint sub praecepto

QUAESTIO NONA. Vtrum ieiunia per ecclesiam instituta sint sub praecepto. Thom. 2. 2. q. 147. art. 3. & 4.

DEINDE quaeritur de ieiunio. Et primo vtrum ieiunia per ecclesiam instituta sint sub praecepto Et arguitur quod non, quia illa quae sunt meri supererogationis non possunt cadere sub praeceupto, sed solum sub voto, sicut patet de continentia & de paupertate, sed ieiunium videtur esse mere supererogationis sicut & continentia, ergo non cadit sub praecepto.

Item si ieiunium esset sub praecepto, aut illud praeceptum esse mere naturale, aut diuinum, aut humanum. Sed sub nullo dictorum praeceptorum est iciunium, ergo non est sub aliquo praecepto. Maior patet per sufficientem diuisionem. Minor probatui per inductionem. quod enim non cadat sub praecepto iuris naturalis patet, quia naturali iure nihil prohibetur nisi quod est malum secundum se. Comedere autem pluries in die non est malum secundum se, alioquin peccaremus omni tempore quo plurie comederemus eodem die, quod est falsum, ergo iure naturali non prohibetur pluries in die comedere, & per consequens non praecipimur ieiunare. Item nec iure diuino quod continetur in vtro que testamento, quia ibi nihil inuenitur mandatum vel ordina tum de praecipuis ieiuniis quae nunc obseruat ecclesia, vtpote de quadragesima, & vigiliis Apostolorum, & aliarum festiuitatum ius etiam humanum licet faciat mentionem de praedictis ieiuniis, nunquam tamen sub nomine praecepti, quare &c.

CONTRA, maioris perfectionis est lex noua quam vetus: vt enim dicitur Heb. 7. nihil ad perfectum adduxit lex, magi etiam desideriis carnalibus abstrahit, quia est lex spiritus, sed in lege veteri ieiunium erat in praecepto, ergo multo fortius in lege noua. Assumptum probatur per illud quod habetur Leuit. 23. Omnis anima quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de populc suo. vbi non videtur loqui nisi de afflictione ieiunij.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria. Primum est de vtilitatibus propter quas ieiunium fuit institutum. Secundum est anieiunium per ecclesiam institutum sit sub praecepto. Tertium quae sunt illa quae in ieiunio sunt obseruanda.

Quantum ad primum sciendum est quod sicut ad seculares principes pertinet condere leges de his quae pertinent ad vtilitatem communem in rebus temporalibus, sic ad praelatos ecclesiasticos pertinet statuere ea quae cedunt ad communem vtilitatem fidelium in spiritualibus, ieiunium autem est huiusmodi, valet enim ad tria. Primo ad concupiscentiam carnis reprimendam: vt enim allegat Hie. sine Cerere & Baccho friget Venus, id est per abstinentiam cibi & potus tepescit luxuria. Secundo valet ad hoc quod mens liberius eleuatur ad sublimia contemplanda: vnde Dan. post ieunium trium hebdomadarum reuelationem accepit a Deo, vt patet Dan. 10. Tertio ad satisfaciendum pro peccatis. Et hoc tangit Gregor. in praefatione, qui corporali ieiunio viria comprimis, quantum ad primum: mentem eleuas, quantum ad secundum: virtutem largiris & praemia, quantum ad tertium.

Quantum ad secundum dicendum est quod ieiunium quadragesimae, & alia ieiunia per ecclesiam instituta & generali consuetudine ecclesiae approbata cadunt sub praecepto, ita, quod qui ea non obseruat, sed absque necessitate frangit, vel causa rationabili peccat mortaliter: quod patet tripliciter. Primo sic: instituta maiorum pro lege tenenda sunt, & sicut praeuaricatores legum diuinarum ita contemptores ecclesiasticarum consuetudinum coercendi sunt, vt dicit beatus Aug. ad Casulanum presbyterum: & habetur in decretis dist. 11. can. In his rebus. Sed praedicta ieiunia sunt ex institutione maiorum, scilicet Romanorum pontificum, sunt etiam approbata generali consuetudine ecclesiae, ergo contemptores eorum merentur puniri, sicut praeuaricatores legis diuinae, sed praeuaricatio legis diuinae est peccatum mortale. vt patet per Ambrosium qui diffiniens peccatum mortale dicit, quod est praeuaricatio legis diuinae, &c. ergo similiter contemnens ieiunare absque necessitate vel causa rationabili peccat mortaliter. Secundo, quia qui non obtemperant sacris canonibus in his quae statuta sunt non exhortando solum, sed decernendo merentur carere officio suscepto: quia decretum necessitatem facit, exhortatio liberam voluntatem excitat: vt habetur dist. 5. Et si legibus, &c. Sed obseruantia quadragesimae & caeterorum ieiuniorum de quibus nunc agitur instituta est per sacros canones non solum exhortando, sed decernendo: vt patet de consec. dist. 5. can. Quadragesima summa obseruatione seruanda est, vt ieiunium in ea, nisi quod infirmitas impedierit nullatenus soluatur & capitulo sequenti dicitur sic: ieiunia in eeclesia a sacerdotibus instituta sine necessitate rationabili non soluantur, ergo qui huic statuto non obtemperant merentur carere officio suscepto, sed talis poenitentia non infligitur nisi pro peccato mortali, ergo &c. Tertio sic: ea quae simul statuuntur & eodem contextu cadunt sub simili obligatione. Sed ieiunia ab ecclesia instituta & abstinentia carnium simul & eodem contextu sunt statuta, erge pari iure censentur. Cum ergo comedere carnes in quadragefima & in aliis ieiuniis ab ecclesia constitutis sit peccatum mortale nisi excuset infirmitas vel vrgeat euidens necessitas, patet quod frangere ieiunium absque rationabili causa est consimiliter peccatum mortale. Hoc etiam videtur dicere Hier. ad Lucium, & habetur dist. 66. can. Vtinam. loquens de ieiuniis & dicens: Vna quaeque prouincia in sensu suo abundet, & praecepta maioris leges apostolicas arbitretur. Ecce quod dicit ieiunium cadere sub praecepto maioris, vbi est consuetudo roborans statutum.

Quantum ad tertium sciendum est quod circa ieiunium tria sunt obseruanda. Vnum est de prohibitione ciborum, quia in omni ieiunio ab ecclesia instituto omnino abstinendum est a carnibus quae potissime nutriunt & praebent fomentum libidinis: in quadragesima autem non solum abstinendum est a carnibus, sed etiam ab ouis & caseis, sicut habetur de conse. dist. 5. can. Deniq in aliis autem ieiuniis non leguntur prohiberi oua & casei, & in talibus quod non est prohibitum videtur esse concessum. Secundum attendendum est hora, quia in quadragesima & ieiuniis quatuor temporum non debet ieiunans comedere vsque ad vesperas, sicut habetur de conse. dist. 1. can. Solent, & can. In ieiunus. Et istud potest intelligi dupliciter: vno modo de hora diei vespertina & istud nusquam seruatur. Cum hora diei vespertina sit hora decima, vel vndecima. Omnes autem ieiunantes censuerunt comedere hora sexta. Si autem intelligatur de vesperis quantum ad diuinum officium, sicut verba staturi videntur sonare, videlicet quod dictis vesperis comedatur, sic melius seruatur a ieiunantibus in quadragesima antequam comedatur, non dicuntur tamen hora diei vespertina, sed hora sexta: & quia in talibus consuetudo quam omnes vel plures tenent & maxime quam ecclesia scit & tolerat, & quod plus est facto suo approbat totaliter excusat, ideo comedentes in quadragesima & quibuscunque aliis ieiuniis circa horam sextam non peccant: quia tam Papa, quam cardinales, pi aelati & religiosi sic obseruant. Tertium attendendum est circa ieiunium q non licet pluries eodem dei cibum sumeret nec aliquid cuius principalis vsus ordinetur ad comestionem: potus autem non est prohibitus, nec ante prandium nec post, nec vsus specierum quae principaliter ordinantur ad alterandum vel ad digerendum cibum, Si autem cum speciebus misceantur aliae res pertinentes ad cibum & non alterantur per species quin remaneant in propria forma (vt datili confecti & in pinolato in quo pinulae remanent in propria forma solum conglutinatae per alias species) non credo quod licitum sit talibus vti extra prandium temporibus ieiuniorum

Ad primum argumentum dicendum est que ea quae sunt supererogationis absolute non cadunt sub praecepto quantum ad omne tempus: sed possunt cadere sub praecepto pro aliquo speciali tem pore & speciali causa: posset enim ecclesia praecipere coniugatis quod contineant in diebus ieiuniorum, vel aliquo certo die sicut illicitum est eis vti matrimonio in loco sacro, quamuis no posset praecipere quod semper continerent, & eodem modo ecclesia potest praecipere quod pro certis diebus teneamur ieiunare, licet forte non posset praecipere quod omni tempore ieiunemus. Vel aliter dicendum est quod duplex est genus erogatio num, quoddam quod totaliter excedit necessitatem salutis, sicut continentia & paupertas, & tale non cadit sub praecepte sed sub consilio: aliud est quod in generali pertinet ad necessitatem salutis, quamuis non secundum istum modum vel illum sicut est ieiunium, quia in generali quilibet tenetur tantum ieiunare, vel tantam abstinentiam carui adhibere vt per superfluitatem cibi non subruatur salus corporis, & fortiori ratione salus animae: & quia non idem modus abstinentiae conuenit omnibus, ideo per praeceptum interpositum potest determinat modus ieiunandi quantum ad vices & cibaria secundum quod ecclesia iudicat communitati expediens.

Ad secundum dicendum quod ieiunium in generali cadii sub praecepto iuris naturalis: & sic prohibetur malum secundum se, scilicet comestio superflua quae est in subuersionem salutis corporalis & spiritualis. Modus autem spiritualis ieiunandi cadit sub praecepto iuris positiui. Et licet non inueniatur verbum, praecepti, conuincitur tamen esse praeceptum ex aliis, puta ex poena quae debetur transgressoribus statutorum ecclesiasticorum approbatorum per generalem ecclesiae consuetudinem Et ex aliis quae simul cum ieiunio prohibentur, sicut est esus carnium, & huiusmodi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9