Quaestio 10
Quaestio 10
Utrum omnes teneantur ad seruandum ieiunia ab ecclesia instituta
SECVNDO quaeritur vtrum omnes teneantur ac setuandum ieiunia ab ecclesia instituta. Et arguitur quod sic, quia minus videtur quod iusti teneantur ad ieiunia quam peccatores: quia ieiunium est pars satisfactionis qua iusti non indigent, sed peccatores, sed iusti tenentur seruare ieiunia, vt probatur, ergo multo magis omnes alij. Probatio minoris: quia ad praecepta virtutum seruanda obligantur iusti, sed praeceptum de iciunio pertinet ad virtutem temperantiae, ergo ad ipsum seruandum obligantur etiam iusti.
Item pueri magis possunt excusari a ieiunio quam adulti qui sunt fortes, sed pueri videntur obligari ad seruandum ieiunium indictum per ecclesiam in noua lege, quia in veteri lege qua fuit minus perfecta indicebatur eis ieiunium, vt patet Ioe. 2 vbi dicitur sic: Sanctificate ieiunium, congregate paruulos & sugentes vbera. ergo in noua lege obligantur ad seruandum ieiunium, ergo multo fortius & pauperes.
Item arguitur quod laborantes non debeant a ieiuniis ex cusari: quia bonum spirituale debet praeponi bono corporali sed ieiunium est bonum spirituale, labor autem corporalis est bonum corporale, ergo ieiunium est praeponendum labori corporali, nec est dimittendum propter laborem corporalem.
RESPONSIO. Dicendum est quod ad ieiunium institu tum per ecclesiam non tenentur pueri, infirmi, pauperes, laborantes obseruare, vt inferius declarabitur: quod autem pueri nor teneantur, quia praeceptum non obligat nisi secundum intentionem praecipientis, ecclesia autem statuendo ieiunium intendit incentiua vitiorum resecare & naturam conseruare. Cum igitur ieiunium pueris sit nociuum & notabiliter corruptiuum naturae patet quod non est intentio ecclesiae eos obligare. Assumpta probatur: quia in pueris non solum exigitur cibus ad actum nutritiuae sed etiam ad augmentum. Et quia nondum virtus natura tantum in eis conualuit vt possint simul de cibo sumere quod sufficiat ad vtrunque, ideo indigent frequenti sumptione cibi alias notabiliter laederentur. Et propter hoc non competit ei: ieiunium dum sunt in augmento. Tempus autem augmenti es vsque ad tertium septennium inclusiue, vt in pluribus, & idec ante hoc tempus non arctantur ad omnia ieiunia ecclesiae obseruanda, nisi illi in quibus virtus naturae peruenit ad robur corporis, quia res naturales non eodem modo se habent in omnibus
Ex eodem patet quod infirmi non tenentur ad talia ieiunia. Tum quia propter debilitatem virtutis quae infirmitate praemitur. Tum propter cibaria ieiunij quae plerunque essent periculosa infirmanti. Tum propter horam ieiunandi quae nor posset ab infirmis obseruari cum non debeant comedere nis paroxismo recedente, vel aliis horis de consilio medicorum prout congruit releuationi infirmitatis suae.
De pauperibus autem dicendum quod paupertas in eo casu eos excusat quando non possunt habere simul hora commestionis quod sufficiat ad victum vnius diei, sicut frequenter contingit egenis qui frustratim eleemosynas quaerunt, vel etiam quando ex praecedenti inedia debilitati sunt, ita quod ieiunium sine magno incommodo ferre non possunt. De laborantibus autem distinguendum est, quia si sine labore sibi sufficere possent, non excusantur a ieiunio, si autem non possent, nisi laborado, si etiam ieiunando cum minori labore sibi possunt victum acquirere pro persona sua & familia sua, cuius curam gerunt, adhuc tenentur ieiunare: si autem alias non possunt tantum laborare quod victum sufficientem acquirant nisi ieiunium fragendo, possunt secundum dispensationem sui sacerdotis ieiunium soluere & laborare. Ex quo patet quod intentio maioris lucri non necessarij eoa peccato non excusat si ieiunium frangant: nec iterum illi a peccato excusantur, qui nolunt operarios conducere, nisi tali pacte vt ieiunium soluant. Et quia peregrinatio inter labores computatur, sed non inter necessarios ad victum, ideo videtur dicendum quod propter peregrinationem assumptam voluntarie, nullo modo frangendum est ieiunium: quando autem imponitur a confessore captandum est tempus, vt expleatur absque fractione ieiunij. Es si ieiunium infra tempus peregrinationis occurrat, temperandus est labor vitae, vt ieiunium obseruetur: quia non videtur sufficiens ratio transgrediendi generale praeceptum ecclesiae per id quod voluntarie assumitur, vel quod a simplici sacerdote imponitur
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod tam iusti quam peccatores tenentur ad ieiunia per ecclesiam iustituta, nisi excuset eos aliqua de causis i corpore solutionis assignatis.
On this page