Quaestio 11
Quaestio 11
Utrum comedens tempore ieiunij plusquam semel qualibet vice peccet mortaliter
QVAESTIO VNDECIMA. Vtrum comedens tempore ieiunij plusquam semel qualibet vice peccet mortaliter. Tho. 2. 2. 9 147. ar. 6.
TERTIO quaeritur de ieiunio, vtrum comedens tempore ieiunij plusquam semel qualibet vice peccet mortaliter. Et videtur quod non, quia sicut obligat praeceptum sic & votum, sed illa quae vo Auit virginitatem, & postea contrahit, in primo actu peccat, sed in aliis non, ergo similiter in proposito qui tenetur ad ieiunium, in primo actu quo frangit ieiunium peccat. sed non in aliis.
Item quod semel fractum est, non potest amplius frangi. Sed ieiunium in secunda comestione frangitur, ergo vltra non potest frangi in tertia vel quarta.
Item poena debet proportionari culpae, sed comedenti pluries in die non iniungitur maior poenitentia, quam si solum bis comedisset, ergo &c.
IN CONTRARIVM arguitur, quia ex forma praecepti ecclesiae tempore ieiunij licet tantum semel comedere, sed vnicae comestioni repugnat adeo tertia & quarta sicut secunda, sed comedens secundo peccat mortaliter, ergo &c.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam est duplex modus dicendi. Primus est, quod comedens tempore ieiunij plusquam semel, qualibet vice peccat mortaliter, quia praeceptum negatiuum obligat semper, & ad semper. Sed praeceptum de ieiunio est negatiuum, nulli enim praecipitur quod comedam semel quantum ad id quod affirmatiuum est, quia sic qui non comederet de tota die esset transgressor praecepti, quod non est verum: cadit ergo sub praecepto illud solum quod est negatiuum, scilicet quod nullus comedat vltra semel, ergo ad hoc obligatur homo per totum tempus, quare quacunque vice comedat praeter semel, semper est transgressor praecepti, sed omni hora transgrediens praeceptum peccat mortaliter, ergo qui tenetur ad ieiunium quotiescunque vltra semel in die ieiunij comederit peccat mortaliter.
Item praeceptum obligat ad intentionem praecipientis, se intentio ecclesiae praecipientis ieiunare, est vt subiiciatur caro spiritui. Sed huic intentioni magis obuiat tertia & quarta comestio per quas superabundanter fouetur caro, quam secunda, & tamen in secunda peccat mortaliter, ergo multo magis in qualibet alia.
Item sicut obligat votum proprium, sic obligat praeceptum alienum, sed ille qui vouit continere, & postea contrahir peccat in quolibet actu quo petit debitum, ergo ille qui tenetur ex praecepto ieiunare peccat i qualibet comestione qua comedit vltra semel.
Item celebrans in die plusquam semel, totiens peccat motaliter quotiens celebrat, nisi iusta causa eum excuset: ergo come dens in die plusquam semel totiens peccat mortaliter quotiem: comedit, nisi iusta causa eum excuset, puta infirmitas, vel alinecessitas. Antecedens patet: consequentia probatur, quia sicul erclesia prohibet celebrare in die ieiunij plusquam semel, ita in die ieiunij prohibet comedere vltra semel.
Istud autem etsi sit probabiliter dictum, videtur tamen multum durum: & ideo potest aliter dici & mitius, quod talis non peccat mortaliter in qualibet comestione. Multum enim refert pra ceptum negatiuum iuris naturalis, & iuris positiui. Iure enim naturali prohibetur actus qui de se est malus, vt moechari: & ideo omnis talis actus aequaliter cadit sub phibitione, & peccat mortaliter secunda vice sicut & prima, & sic de aliis omnibus. Iure autem positiuo prohibetur actus qui non est malus secundum se, sed bene potest fieri:imo in casu est necessarium fieri, vt comede re, vel de se videtur esse valde bonum, vt dicere diuinum officii alta voce. Et ideo prohibitio ecclesiae vel iuris positiui potest c: dere super vnum actum, & non super alium ex causa: sicut tempore interdicti prohibetur diuina celebrari alta voce, sub hac ti men prohibitione non cadit dies natiuitatis Dni, paschae, pentecostes, assumptionis: vt habetur in 6. de senten. excommunic. Alma mater. Et eodem modo potest cadere sub praecepto ecclesiae vna comestio, & non alia, & in hoc nullum est dubium: sed vtrum cadat sub prohibitione ecclesiae secunda, & non tertia vel quarta, posset videri quod sic: quia statutum de ieiunio videtur ponere certum limitem in comedendo, quem non licet transgredi. Et ille limes est semel comedere, vltra enim non licet: igitur sicut esset de praecepto, quo praeciperetur cuilibet non transgredi certum limitem, puta pontem, nisi per vnum passum, sic videtur esse de praecepto ieiunij, per quem ponitur certus limes comedendi, puta semel, vltra quem non licet comedere: sed per praeceptum que nullus transiret pontem nisi per vnum passum, ille qui transire per vnum passum, & adhuc vltra, puta per duos passus esset transgressor praecepti: sed si ille idem vltra procederet per tres passu: quatuor vel mille passus, non videretur committere nouam transgressionem, quamuis videretur major transgressio propter mi iorem contemptum praecepti seu prohibitionis: ergo similite in proposito ille qui transgreditur limitem ab ecclesia positum (scilicet semel comedere in die) peccat: sed transgredi istum limitem, scilicet vnam comestionem per vnum passum, vel per multos, hoc est, per vnam vel multas comestiones vltra semel nio multiplicat peccatum, quamuis intendere possit peccatum propter maiorem contemptum. Et confirmatur, quia statuta poenalia, & maxime quae respiciunt communitatem, non sunt amplianda, vt sint in lacum damnationis, sed potius restringenda: & mxime quando sunt de iis quae alias sine peccato fieri possunt, sed tale est statutum de ieiunio, ergo &c. Esset autem in magnum laqueum damnationis si in quolibet actu peccaret mortaliter, ergo &c. Item nullus obligatur ad impossibile, sed ille qui iam bicomedit non potest iam amplius ieiunare: ergo non tenetur pre illo die ad seruandum praeceptum de ieiunio, sed per nullum aliupraeceptum obligatur ad amplius non comedendum illo die, ei go si comedat non peccat. Item per praeceptum de ieiunio conceditur vna comestio, & pluralitas comestionum prohibetur, sed omnis pluralitas opponitur vnitati eodem genere oppositionis, vel secundum eandem rationem, ergo omnis pluralitas comestionum vna prohibitione prohibetur, & vna transgressione perficitur, & non pluribus. Vnde si in die ieiunij aliquis proponat de mane quod non ieiunabit illo die, & in illo proposito perseuerat, peccat vnico peccato, licet illo die ter vel quater comedat, qa per praeceptum de ieiunio prohibetur pluralitas comestionum, qualiter est transgressio limitis statuti, qui enim est citra limite & in limite potest ipsum transgredi, non autem qui est vltra, quamuis possit procedere plus vel minus in transgressione: & per hunc modum qui nondum comedit vel semel comedit potess transgredi limitem comedendo pluries, sed qui pluries comedit iam transgressus est, & potest procedere in transgressione plus vel minus, sed nouam transgressionem non potest facere nisi redeundo citra limitem, quod non potest esse in eodem die.
Ad secundum dicendum quod intentio praecipientis est duplex, scuicet de materia praecepti, & de fine. Et hoc etiam videmus in praeceptis diuinis: praecipit enim Deus honorare parentes, & hujusmodi, & quia praecipiens intendit haec vt fiant cum sint materia praecepti: intendit etiam vt per haec facientes mereantur vitam aeternam. Et haec est intentio de fine, vt dicitur Matt. 19. Si vis ad vitam ingredi serua mandata Dei: & ad hac intentionem implendam quilibet non tenetur nisi ex suppositione si velit finem consequi: alioquin qui honoraret parentes, & non habe¬ ret gratiam, quae est principium merendi vitam aeternam, esset praecepri transgressor, quod non est verum. Similiter in proposito intentio ecclesiae statuentis ieiunium est quod comedatur semel & determinata cibaria: & ideo ad hanc intentionem implendam quilibet tenetur, cum ista cadant sub materia praecepti: q autem per hoc caro maceretur, finis proximus est intentionis ecclesiae: & hoc non cadit sub praecepto, potest enim contingere quod aliquis ita delicate vescatur vna vice, quod magis nutriretur corpus eius, quam alterius pluries comedendo minus delicate, & tamen vnus est transgressor praecepti, & non alius.
Ad tertium dicendum qued ille qui simplici voto vouit continentiam, praeclusit a se omnem actu carnalem. Et ideo si contrahat in primo actu matrimonij peccat, quia poterat seruare continentiam quam vouit intrando religionem: in omnibus etiam actibus sequentibus peccat si petat debitum, quia hoc est voluntatis, sed non peccat reddendo debitum, quia illud est necessitatis, sed per praeceptum ieiunij non praecluditur omnis comestio, sed ponitur certus limes quem non licet transgredi. Et quia hic limes ponitur iis qui sunt circa limitem, vel in limite, ideo qui iam transgressi sunt peccauerunt, sed vltra procedendo non peccant nouo peccato, quia non attingit eos prohibitio.
Ad quartum dicendum est quod celebrare plures missas iu die praeter diem natiuitatis domini est prohibitum propter figuram, quia sacramentum eucharistiae quod conficitur in missa est rememoratiuum passionis dominicae, sicut ipse dicit. Hoc facite in meam commemorationem. Et quia passio Christi vno die completa fuit tantum semel, ideo ad hoc repraesentandum statutum fuit tantum semel in die celebrare. Item propter fragilitatem humanam, quia huic sacramento debetur summa veneratio cum summa puritate & deuotione, & quia vix homo posset se pluries in die ad debitam venerationem & deuotionem parare, praesertim cum talia minuantur per frequentationem, ideo concessum fuit tantum semel in die missam celebrare, nisi casus necessitatis aliud suadeat: vtrique autem rationi praedicti statuti obuiat tertia & quarta celebratio, sicut secunda, sed sed de praecepto ieiunij secus est, quia non prohibetur nisi transgressio limitis statuti in comedendo modo quo superius declaratum est.
Ad argumentum quod fiebat principaliter ad quaestionem dicendum est quod vnicae comestioni non repugnat secunda, tertia, & quarta, quatenus quaelibet est comestio, imo sunt in hoc similes, sed repugnant quatenus sunt plures, & sic cadunt sub prohibitione: & quia plura in quocunque numero opponuntur vni vna oppositione, ideo prohibetur vna prohibitione, & in omnibus committitur vna transgressio.
On this page