Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

Utrum oratio sit in praecepto

QUAESTIO DVODECIMA. Vtrum oratio sit in praecepto. Thom. 2. 2. q. 83.

DEINDE quaeritur vtrum oratio sit in praecepto. Et videtur quod non, quia oratio non valet sine attentione, dicente Gregorio, quod Deus illam Porationem non exaudit, ad quam orans non attendit. Sed attentio non potest cadere sub praecepto, quum impossibile sit mentem orantis non euagari, ergo nec oratio.

Item quicquid Deus dat, liberaliter dat, sed quod datur precibus non liberaliter datur. Dicit enim Seneca: Nulla res grauius constat, quam quae precibus empta est, ergo Deus non est orandus, vt aliquid det.

IN CONTRARIVM est quod dicitur, Luc. 18. Oportet semper orare, & non deficere. vbi dicit Chrysostomus dum dicit oportet, necessitatem dicit, sed nulla necessitas est nisi ex aliquo praecepto, ergo &c.

RESPONSIO. Videnda sunt duo quae tanguntur in argumentis. Primum est de oratione an cadat sub praecepto. Secundum est, vtrum ad eam requiratur attentio.

Quantum ad primum sciendum est quod duplex est oratio quaedam priuata, alia solennis, & publica, & vtraque cadit sub praecepto, sed differenter: quia oratio priuata cadit sub praecepto in generali absque determinatione loci & temporis, & mod orandi. Solennis vero & publica cadit sub praecepto & in speciali Primum patet, quia ea quae sunt de necessitate salutis cadunt sul praecepto. Sed oratio est de necessitate salutis, ergo &c. Minoi patet, quia salus non acquiritur sine spiritualibus bonis quae non dantur nisi a Deo, sed illa non impetrantur nisi per orationem per quam a Deo petuntur, sicut dicit August. de ecclesiasticis dogmatibus: Nullum credimus ad salutem venire, nisi Deo inuitante, nullum inuitatum nisi Deo auxiliante salutem suan operari, nullum nisi orante auxilium promereri, ergo oratio est de necessitate salutis: oratio dico in generali accepta, scilicet v quandoque oretur Deus, & petantur necessaria ad salutem ab eo, quando autem oretur vel quomodo mentaliter solum vel vocaliter non est determinatum aliquo praecepto, sed relinquitu arbitrio cuiuslibet eligere sibi tempus, & modum magis sib deuotum. Oratio autem solennis & publica est illa quae incumbit ministris ecclesiae ex officio, qualiter sunt medij inter Deun & populum. Et ad hanc tenentur ex praecepto ecclesiae secundum formam sibi additam, vnde tenentur ad horas canonicas dicendas: & haec oratio debet esse vocalis, quia cum non fiat ab orante pro se solo, sed pro aliis, ideo non debet solum esse mentalis, sed vocalis, vt per orationem voce expressam alij ad deuc tionem excitentur, & vt populus intentionem suam confirmet ministris orantibus, & hoc non solum est in praecepto quo ac ministros, sed etiam quo ad populum. Vnde secundum statuta canonum populares tenentur diebus dominicis & festiuis diuinis officiis interesse, sicut habetur de consecratione, dist. 1. can. Missas. Et sic patet primum.

QUANTVM ad secundum. I an requiratur attentio dicendum quod ad orationem & ad quodlibet aliud opus potest requiri attentio dupliciter. Vno modo vt oratio ab attentioni procedat. Alio modo vt attentio continue concomitetur orationem. Primo modo requiritur attentio ad orationem tam priuatam quam publicam, non solum propter meritum, sed etiam ad vitandum peccatum in casu in quo oratio dicitur ex praecepto. Quod patet sic: quia nullum opus est meritorium, nisi ex intentione procedat, alias non est opus humanum, cum homo sit homo per rationem & voluntatem. Si ergo oratio debet esse meritoria, oportet quod procedat ex intentione, similiter si vitatur transgressio praecepti idem debet fieri: quia cum praeceptum non detur nisi hominibus, oportet quod non solum impleatur ex imaginatione quae communis est nobis & brutis, sed ex deliberatione quae requirit attentionem, non requiritur tamen quod at tentio actualiter concomitetur totam orationem, quia nec hoc requiritur in quibuscunque operibus bonis, nec est possibile propter facilem euagationem humanae mentis, requiritur tamen orans scienter non distrahent mentem ab attentione: hoc enim non potest esse fine culpa veniali vel mortali. Si enim euagatio fit solum secundum actum interiorem, licet sit temeraria & grauis equo est a proposito: forte tamen non est peccatum mortale, nisi esset contemptus, quia ecclesia non habet iudicare de actibus me re interioribus: & ideo non potest eam ponere sub praecepto. Propter quod minister ecclesiae si dicendo horas scienter cogita aliud, non videtur transgressor praecepti ecclesiae, quantum est ex natura facti: si autem euagatio mentis sit ex hoc quod quis scienter occupat se in actu exteriore, qui non compatitur secum attentionem orationis, tunc videtur esse culpa mortalis, & directe contra praeceptum ecclesiae, quod habetur extra de celebratione missarum, capitulo dolentes referimus. vbi dicitur sic: districte praecipientes in virtute obedientiae, vt diuinum officium diurnum pariter & nocturnum, quantum eis Deus dederit studiose pariter celebrent & deuote. Hoc autem non obseruant qui occupando se in actu exteriore, scienter sibi attentionem subtrahunt

Per hoc patet responsio ad primum argumentum, quia attentio orationis cadit sub praecepto quo ad hoc, vt oratio ab intentione procedat, & vt orans sibi scienter intentionem non subtrahat, occupando se in actu exteriori incompossibili, non autem cadit sub praecepto, quod actualis attentio totam orationem concomittetur.

Ad secundum dicendum quod ex hoc quod Deus dat oranti, non minus liberaliter dat, quia non datur vt orationis pretium, sed vult Deus orari a nobis, vt det nobis fiduciam recurrend ad ipsum in necessitatibus nostris.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12