Praeambulum
Praeambulum
NPERFECTIONE autem poenitentiae. Superius determinauit magister de poenitentia generaliter, hic determinat de poenitentiae partibus. Et diuiditur in duas, primo distinguit poenitentiae partes. Secundo mouet quasdam quaestiones circa comparationem ipsarum partium poenitentiae inuicem. Secunda ibi, distinctione 17. Hic oritur quaestio triplex, prima est principalis lectio. Et diuiditur in duas partes. Primo determinat de partibus eius integralibus. Secundo de partibus, eius quasi subiectiuis. Secunda ibi, praedictis vero adiiciendum. Prima in tres. Primo enumerat. Secundo enumeratas declarat. Tertio poenitendi modum insinuat. Secunda ibi, Compunctio nobis commendatur. Tertia ibi, Et ideo discretio poenitendi. Et haec tertia diuiditur in duas. Primo insinuat nomen poenitentiae. Secundo falsae. Secunda ibi, Et sicut sunt digui fructus poenitentiae. Prima istarum in tres. Primo ostendit modum poe nitendi quantum ad contiitionem cordis. Secundo quantum ad confessionem oris. Tertio quantum ad satisfactio nem operis. Secunda ibi, Caueat ne ductus verecundia. Tertia ibi, Caueat autem ne prius dominicum corpus. Secunda autem pars principalis in qua deteraunat de partibus quasi subiectiuis diuiditur in duas. Primo distinguit istas partes. Secundo prosequitur alteram illarum, scilicet de poenitentia venialium quae habet specialem dubitationem. Secunda ibi, Quae autem prouenientibus.
IN SPECIALI procedit sic. Et primo proponit quod ad veram poenitentiam requiritur compunctio cordis, confessio oris, & satisfactio operis: sicut Deum offendimus corde, ore, & opere. Et addit quod tres sunt mortes peccati. s.oris & operis & malae consuetudinis, quae signantur per tres mortuos a Christo suscitatos, vnum suscitauit in domo, per quam figuratur peccati cordis, alium extra portam per quam figuratur peccatum oris vel operis. Tertium iam quatriduanum foetentem, per quam figuratur peccatum consuetudinis. Postea has tres enumeratas declarat sic in litera. Et primo quantum ad compunctionem cordis vt considerantur peccati circunstantia & damna quae per peccatum incurruntur, sicut patet ex dictis Aug. & plenius habetur in litera. Postea quantum ad confessionem oris dicit quod confessio non debet diuidi. Et de hoc plus dicetur in distinctione sequenti. Deinde dat modum vere poenitendi quantum ad satisfactionem: quia vere poenitens qui vult facere fructus dignos poenitentiae debet se restringere a ludis, & spectaculis seculi quae impediunt quandoque veram poenitentiam, & debet satisfacer secundum qualitatem & quantitatem culpae. Et postea ostendis quae sit falsa poenitentia. Et dicit quod existens in statu, vel off cio vel negotio quae non possunt exerceri sine peccato non potes vere poenitere nisi praedicta dimittat. Postea distinguit triplicen poenitentiam illam . s. quae agitur ante baptismum, quia adultus cum baptizatur non potest nouam vitam inchoare nisi poenituerit eum veteris virae. Alia est poenitentia post baptismum. Et haec est duplex vna est quae agitur pro peccatis mortalibus, alia est quae agitur pro peccatis venialibus, quae non sunt omnino negligenda, quia & si leuia videantur, multiplicata tamen grauant & opprimunt, sicut aqua paulatim intrans submergit nauem. Vltimo dicit quod pro venialibus delendis sufficit oratio dominicalis cum aliquali contritione: pro mortalibus autem non sufficit, sed requiritur amplior contritio & amplior satisfactio. Et in hoc terminatur sententia, &c.
On this page