Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum contritio, confessio, et satisfactio sint partes poenitentiae
QVAESTIO PRIMA. Vtrum contritio, confessio, & satisfactio sint partes poenitentiae. Them. 3. 4. 90. art. 2. & 3.
CIRCA distinctionem istam quaeritur de quatuor. Primum est de partibus poenitentiae, Secundum est de remissione venialium. Tertium est de circunstantiis peccati. Quartum est de impedimentis verae poenitentiae. Primo ergo quaeritur vtrum contritio, confessio, & satisfactio sint partes poenitentiae. Et arguitur quod non, quia omne sacramentum dispensatur a ministris secundum quamlibet sui partem. Sed contritio non confertur poenitenti a ministris ecclesiae, ergo ipsa non est pars saci amentis poenitentiae.
Item quia si istae essent partes sacramenti poenitentiae, aut essent partes subiectiuae, aut integrales: non subiectiuae, quia totum perfecte saluatur in qualibet parte subiectiua, sed sacramentum poenitentiae non saluatur perfecte in aliqua illarum trium partium, quia sacramentum poenitentiae non saluatur in sola contritione & sic de caeteris, ergo nec sunt partes subiectiuae, nec integrales, quia totum integrale requirit actualiter quamlibet sui partem, sed sacramentum paenitentiae dum exhibetur non requirit actualiter satisfactionem: ergo satisfactio non est de eius integritate.
IN CONTRARIVM arguitur, quia per poenitentiam exhibetur paena pro satisfactione culpae, sed culpae in Deum commissae debetur poena interior & exterior (vt patet in illis qui sunt in inferno) & ad integritatem poenitentiae pertinet poena interioris contritionis & exterioris satisfactionis, non est autem dubium quin confessio pertineat ad sacramentum poenitentiae, ergo illa tria sunt de integritate poenitentiae.
RESPONSIO. Poenitentia vt patet ex praecedentibus dupliciter accipitur, scilicet pro virtute & pro sacramento, si loquamur de poenitentia prout est virtus sic dicendum est, quod contritio, confessio, & satisfactio non sunt partes eius, sed contritio est actus ab ea elicitus, confessio autem & satisfactio sunt actus imperati. Quod non sunt partes eius patet, quia nullum simplex ha bet partes, sed poenitentia prout est virtus, est quidam simplex habitus, ergo non habet partes. Quod autem contritio sit actu ab ea elicitus patet sic: actus poenitentiae est actualis displicentia de peccato commisso, sed talis displicentia est contritio, ergo &c Confessio autem & satisfactio sunt actus imperati ab ipsa, prnia tamen fide & spe, quae ostendunt per hoc reconciliationem fieri apud Deum. Poenitentia autem vt est sacramentum parte habet, sed illae non sunt contritio & satisfactio proprie loquendo de partibus. Quod patet primo quadam communi ratione ac vtrunque sic: praeter materiam & formam in sacramentis nor est dare alias partes proprie dictas, sed contritio & satisfactinon sunt materia neque forma sacramenti poenitentiae. Forma enim consistit in verbis absolutionis. Materia vero si qua sit in verbis confessionis quibus poenitens suam conscientiam aperit sacerdoti, ergo contritio & satisfactio non sunt partes sacramenti poenitentiae, proprie loquendo. Specialiter patet hode contritione: quia quicquid est de integritate sacramenti oportet quod sit aliquod sensibile extrinsecum adhibitum: vi patet ex his quae dicta sunt supra, distinctione prima. Loquimur enim modo de eo quod est sacramentum tantum, sed contritio non est huiusinodi, ergo non est de integritate sacramenti: non est ergo pars intrinseca sacramenti poenitentiae, sec praeexigitur necessario ad hoc quod poenitens sit dispositus ad suscipiendum effectus sacramenti, qui sunt gratia & remissic peccati mortalis: quia nullum peccatum potest remitti quandiu voluntas manet in eo, voluntatem autem recedere ab eo quod prius volebat, est displicere ei quod prius placebat, in qua displicentia dolor contritionis consistit. Et ideo contritio requiritur tanquam necessaria dispositio poenitentis, & non tanquam pars intrinseca sacramenti. Idem patet de satiffactione, quia deficiente aliquo quod est de necessitate sacramenti frustratur totum sacramentum: sed si aliqui non exoluant poenam in confessione sibi iniunctam, nihilominus fuit prius verum sacramentum, ergo satisfactio non est de intraneitate sacramenti poenitentiae tanquam pars: sed sicut contritio praeexigitur tanquam dispositio poenitentis, sine qua effectum sacramenti non reciperet, sic satisfactio communicatur tanquam operatio sine qua fructus sacramenti in impoenitente non remaneret. Patet ergo quod contritio & satisfactio non sunt partes poenitentiae proprie loquendo. Si vero pars sumatur largi pro omni eo quod requiritur ad debitam confessionem, siue antecedenter, siue consequenter, sic contritio & satisfactio possunt dici partes poenitentiae
On this page