Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum peccatum veniale possit remitti sine mortali
QUAESTIO SECVNDA Vtrum peccatum veniale possit remitti sine mortali. Thom 3. q. 87. ar. 4. & infra d. 21. 4.2.
SECVNDO quaeritur vtrum peccatum venialpossit remitti sine mortali. Et videtur quod sic, quia peccatum mortale potest dimitti sine veniali, ergo veniale potest dimitti sine mortali: consequentia patet per simile. Antecedens vero de si patet, quia poenitentia quae est de mortali non necessario deleomnem culpam venialem.
Item veniali peccato debetur poena finita, sed illam potest homo soluere existens in peccato mortali, ergo potest de veniali peccato satisfacere.
IN CONTRARIVM est quod dicit Grego. quod peccatum veniale obscurat mentem, sed mortale obtenebrat mentem. Sed obscuritas non remouetur nisi per lucem, lux autem spiritualis est gratia quae etiam peccatum mortale delet g ergo veniale non potest dimitti sine mortali.
RESPONSIO. Peccata quae non habent connexionem ex aliqua parte possunt remitti vnum sine altero, quae autem habent connexionem non possunt remitti sine inuicem, ergo cum venialia nullam inter se connexionem habeant ex parte conuersionis propter diuersitatem materiae circa quam sunt, nec ex parte aduersionis, quia gratiam non tollunt, ideo quodlibet veniale potest tolli sine altero. Mortalia vero ex parte conuersionis connexionem non habent, sed ex parte auersionis eam habent, quia quodlibet eorum priuat gratiam si eam inneniat, nec remittitur sine collatione nouae gratiae: propter quod vnum peccatum mortale non potest remitti sine altero. Qualis autem sit connexio inter veniale & mortale dub ad praesens, & de hoc est duplex modus loquendi.
Primus est, quod peccatum mortale potest dimitti sine veniali licet non posset fieri econuerso. Cuius ratio est duplex. Prim quia in per seordinatis remoto priori remouetur posterius, neposterius restituitur nisi priore restituto: feruor autem charita tis cui opponitur veniale est posterior charitate cui opponitu mortale, ergo quandiu charitas non restituitur, nec feruor charitatis restitui potest, sed manente peccato mortali charitas nirestituitur: ergo nec feruor charitatis: sed in hoc consistit dimissio peccati venialis, sicut in reparatione charitatis consistit dimi sio peccati mortalis, eigo veniale non posest dimitti sine mortal Secunda ratio est: quia poena non est apud Deum satisfactoria, ni quatenus acceptatur, sed ab homine qui est in peccato morta quicquod fiat, non acceptatur a Deo, quum fit inimicus eius, ergo n est satisfactorium pro aliquo peccato quantuncunque leui vel venial
Alius modus dicendi est, quod peccatum veniale potest dimitti si ne mortali. Cuius ratio est duplex. Prima est, quia differt pecca tum mortale a veniali, eo quod in mortali sunt tria scilicet culpa quae consistit in deordinatione actus, offensa quae consistit in priuation gratiae (non enim Deus dicitur offendi a peccatore secundum affectum, sed secundum effectum inquantum priuat peccatorem gratia quae habetur ad amicum). Tertium est poena aeterna quae peccato mortali debetur. Propter quod ad remissionem peccati mortalis requiritur reordinatio voluntatis per contritionem contrculpam, restitutio gratiae contra offensam, & commutatio poena aeternae in temporalem. Sed in peccato veniali est quaedam culp propter deordinationem actus, sed non est ibi offensa praedicte modo accepta, quia peccatum veniale de se non tollit gratiam & est ibi poena debita, sed finita: igitur ad dimissionem eius soli requiritur reordinatio voluntatis per debitam displicentiam eiuquod indebite placuit, & solutio poenae finitae, non autem restitutio gratiae, quae non amissa ratione peccati venialis, sed haec possunt fieri ab homine existente in peccato mortali, ergo &c
Secunda ratio est, quia ponamus quod puer non baptizatus existens in originali quando venit ad aetatem in qua primo potest peccare peccet venialiter, & statim moriatur, aut punietu in inferno pro peccato veniali: poena finita vel infinita. si finita fortiori ratione potuit eam in praesenti vita soluere si vixisset non obstante peccato originali, cum quo non stat gratia. Si infinita, videtur inconueniens, cum secundum taxationem diuinam peccato veniali non debeatur nisi poena finita. Forte dicetur q puer veniens ad aetatem in qua peccare potest, nunquam pecca prius venialiter, sed mortaliter. Sed hoc est manifeste falsum in pueris tam baptizatis quam non baptizatis. Nulla enim sunt de licta puerorum quae ab omnibus reputantur venialia antequam aliquis iudicet eos peccasse mortaliter.
Potest etiam addi tertia ratio, quae talis est: secundum omnes per opera bona facta extra charitatem meretur aliquis saltem de congruo aliquod bonum temporale, vt patuit in praecedente distinctione, sed expiatio poenae temporalis debitae peccato veniali est quoddam bonum temporale, vt patuit in praecedente distinctione, ergo per opera bona facta extra charitatem potest aliquis mereri apud Deum exprationem talis poenae, & sic existens in peccato mortali poterit per aliqua bona facta poenalia satis facere de poena peccato veniali debita.
Primus istorum modorum est communior, sed secundus est probabilior, quod patet per rationes primi modi discurrendo. Ad primam quum dicitur quod peccatum mortale opponitur charitati, veniale autem feruori charitatis: dicendum o ex neutra parte est oppositio formalis, quum enim vtrunque peccatum tam veniale quam mortale consistat in deordinatione actus, vtrique tantum opponitur reordinatio actus formaliter: charitas autem vel feruor charitatis nulli eorum opponitur formaliter, sed charitas consecutiue opponitur peccato mortali, quia non stat cum de ordinatione actus peccati mortalis: feruor autem charitatis non opponitur peccato veniali nec formaliter, vt dictum est, nec consecutiue: quia cum peccato veniali stat charitas, & feruor, charitatis, feruor enim charitatis, aut intelligitur intensio charitatis qui tum ad habitum, & iste nunquam minuitur per quodcunque peccatum, vt in praecedentibus dictam est: aut intelligitur de intensione charitatis quantum ad actum, & talis feruor non opponitur veniali, quin cum tali feruore possit peccatum veniale manere, nec talis feruor sufficit ad deletionem peccati venialis sine aliqua displicentia vel contritione, sola autem displicentia vel contritio sufficit ad deletionem peccati venialis sine tali feruore. Et ideo minor propositio praedictae rationis falsa est.
Ad secundam rationem dicendum quod aliquid potest esse acceptum Deo dupliciter. Vno modo tanquam remunerandun vita aeterna, & talis acceptatio non est nisi per gratiam. Alio modo potest aliquid esse acceptum Deo tanquam remunerabile aliquo bono temporali: & sic bona facta extra charitatem sunt Deo accepta. Et quia carere malo habet rationem boni, ideo bona facta extra charitatem sunt a Deo accepta non solum ad adipiscendum aliquod bonum temporale, sed etiam ad expiationem poenae temporalis peccato veniali debitae. Et in hoc est euacuatum totum fundamentum alterius opinionis, & solutio quam dant ad primam rationem pro secunda opinione positam. Ex hoc enim solo dicunt veniale non posse dimitti sine mortali, quia nihil potest esse Deo acceptum sine gratia, quod non est verum (vt dictum est) nisi de sola acceptatione ad meritum vitae aeternae. Fingunt etiam isti quod puer veniens ad aetatem in qua potest peccare, nunquam peccat primo venialiter, sed mortaliter, quod est manifeste talsum in pueris tam baptizatis quam non baptizatis: multa enim sunt delicta puerorum quae omnia reputantur venialia, antequam aliquis iudicet eos peccasse mortaliter
AD RATIONEM principalem quae videtur esse contra secundum modum, dicendum est quod peccatum venialnon obscurat per diminutionem luminis gratiae, vel charitatis, quia secundum omnes licet gratia & charitas possint augeri, non tamen possunt diminui: & ideo non oportet quod venialia dimittantur per intentionem luminis gratiae & charitatis, dicum tamen obscurare, & non totaliter obtenebrare. Quia quum omne peccatum mortale fiat ex defectu luminis rationis, minor defectus est in commissione peccati venialis, propter quod dicitur obscurare, quam in commissione peccati mortalis, quod dicitur obtenebrare.
On this page