Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum circunstantiae possunt mutare speciem peccati vel eam intendere seu minuere

VAISTIO TIITIA Vtrum circunstantiae possunt mutare speciem peccati vel eam intendere seu minuere. Tho. 2. 2. 47. & 118. ar 10

TERTIO quaeritur de circunstantiis peccatorum Et primo vtrum circunstantiae possint mutari speciem peccati, vel eam intendere, seu minuegI potest variari, nisi per illa quae sunt rei intrinseca augmentum etiam vel diminutio cuiuslibet formae attenditur secundum ea quae sunt formae intrinseca, vt patuit in primo lire. Et arguitur quod non, quia species rei non bro, distin. 15. Sed circunstantiae non sunt intrinsecae actui, quia iam non essent circunstantiae, quum circunstare sit stare circa rem, & non intra, ergo nullae circunstantiae possunt speciem peccati mutare, vel augere, vel minuere.

Item sicut circunstantiae malae concurrunt ad actum peccati, ita circunstantiae bonae ad actum virtutis, sed circunstantiae bonae non variant neque mutant actum virtutis, ergo nec circunstantiae malae actum peccati.

IN CONTRARIVM arguitur, quia vnumquodque potest variari, augeri, vel minui, secundum variationem, augmentum, vel diminutionem suae causae, sed circunstantiae malae sunt causa peccati, dicente Dionysio, quia malum est ex particularibus defectibus, ergo per circunstantias possunt peccata variari, augeri, vel minui.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est, quid sit circunstantia. Secundum est, qualiter se habeant circunstantiae ad peccatum.

QUANTVM ad primum sciendum quod nomen circunstantiae videtur esse tractum ex his quae inueniuntur in loco & quantitatibus corporalibus ad actus morales. Illa enim dicuntur circunstare corpus existens alicubi, quae non sunt ei intrinseca, & tamen ipsum aliquo modo attingunt. Similiter in actibus, illa dicuntur circunstare quae non sunt de essentia actus sed ei accidunt siue subiectiue vt modus agendi, siue extrinsece vt locus, tempus, conditio personae agentis, vel materiae circa quam est actio, & finis & similia: quicquid igitur non pertinet ad substantiam actus prout est in specie naturae, & tamen aliquo modo concernit ipsum actum, dicitur circunstantia eius.

QUANTVM ad secundum sciendum est quod triplex est modus circunstantiarum, quaedam enim sunt quae secundum se important conuenientiam vel disconuenientiam ad rectam rationem, sicut quod res aliena accipiatur de voluntate domini, vel praeter eius voluntatem: prima enim circunstantia concors est rationis, sed secunda a ratione discordat, sic etiam quod res accepta praeter voluntatem accipitur de loco sacro directe est contra rationem propter reuerentiam sacri loci. Aliae sunt circunstantiae quae de se non important aliquam conuenientiam, vel disconuenientiam ad rectam rationem, important tamen supposito quodam alio; sicut accipere rem alienam in quantitate magna vel parua secundum se non discordat a ratione, supposito tamen quod indebite accipiatur, puta furto, vel rapina maiorem disconuenientiam includit acceptio rei alienae in magna quantitate quam in parua, sed non aliam in specie. Aliae vero sunt circunstantiae, quae nec de se nec quocunque supposito includunt disconuenientiam ad rectam rationem; nec inclusam minuunt vel augmentant, sicut quod res aliena accipiatur manu dextra, vel sinistra.

His suppositis dicendum est quod circunstantiae primi generis ponunt in actu rationem peccati. Et secundum multitudinem earum est in actu eodem multitudo peccatorum, sicut in acceptione rei alienae ponit speciem peccati quod accipiatur clam vel per violentiam, quia primo modo est furtum. Secundo modo rapina. Si etiam accipiatur furto vel rapina de sacro loco non solum est furtum vel rapina, sed sacrilegium. Et sic sunt plura peccata & non vnum tantum. Cuius ratio est, quia vbicunque in actu vno sunt plures defectus vel difformitates quarum vna non est per se determinatiua alterius, ibi sunt plura peccata. Sed in re furtiue, vel violenter accepta in sacro loco sunt plures difformitates quarum vna non est determinatiua alterius, ergo ibi sunt plu ra peccata. Maior patet, quia formalis ratio peccati consistit in hoc quod non conformatur rectae rationi: & talis inconformitas vocatur defectus, vel difformitas actus moralis. Minor patet, quia in furtiua acceptione rei alienae de sacro loco est duplex difformitas, vna quia accipitur res praeter voluntatem domini Alia irreuerentia sacri loci qui habet immunitatem, & vna non est determinatiua alterius per se, quia potest fieri furtum siue irreuerentia sacri loci. Et potest fieri irreuerentia sacro loco praeter furtum, propter quod in sacrilegio tali non videtur esse vnum peccatum tantum sed duo. Et idem intelligendum est in omnibus aliis peccatis quando in actu vno sunt plures circunstantiae malae, quarum vna non est determinatiua alterius. Et sic patet qualiter circunstantiae primi generis se habent ad actum.

De circunstantiis autem secundi generis qualiter se habeam ad actum & saltem de his quae secundum se non includunt conuenientiam vel disconuenientiam ad rectam rationem, sed solum quodam alio supposito patet quod non ponunt in actu nouam speciem peccati, sed solum in eadem specie augent culpam vel minuunt, quod patet ex ipsis terminis: quia quod non importas de se difformitatem, sed importatam auget vel minuit non ponit speciem peccati, sed positam auget vel minuit, sed difformitates huius generis sunt huiusmodi, vt patec ex praecedentibus, ergo &c. Circunstantiae autem tertij generis nec ponunt in actu speciem peccati, nec positam augent vel minuunt. Cuius ratio est, quia nullam differentiam habent ad rectam rationem secundum bonum vel malum, nec secundum se vt ponant notam speciem peccati, vt circunstantiae primi generis, nec alio supposito vt ponant augmentum in culpa, vt circunstantiae generis secundi: vt patet in exemplo posito de acceptione rei aienae cum manu dextra vel sinistra.

Ad primum argumentum in oppositum dicendum est quod circunstantiae non sunt intrinsecae actui quantum ad esse naturae. Et ideo non mutant, nec variant, nec augent vel minuunt actum secundum esse naturae, circunstantiae tamen sunt intrinsecae actui secundum esse morale inquantum cadunt, vel cadere debent sub actu rationis deliberantis &t voluntatis eligentis. Et ideo mutare possunt seu multiplicare speciem actus quantum ad rationem peccati, vel augere seu minuere secundum quod dictum fuit in corpore solutionis.

Ad secundum dicendum quod non est simile de circunstan tiis bonis & malis. Quia cum bonum sit ex tota causa secundum Diony omnes circunstantiae debitae requiruntur ad bonitatem actus, sed cum malum sit ex particularibus defectibus, quaelibet mala circunstantia quae non est alterius per se determinatiua ponit spiritualem malitiam in actu. Et sic in eodem actu secundum esse naturae possunt esse plures malitiae, seu plura peccata secundum esse moris. In bonis etiam possunt reperiri in eodem actu bonitates multae plurium virtutum, sicut in illo qui ieiunat, quia placet bonum temperantiae. Et nihilominus ieiunat, quia vouit & placet ei votum reddere, in tali ieiunio relucet bonum virtutis temperantiae & religionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3