Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum omnes circunstantiae peccatorum sint confitendae
DEINDE quaeritur verum omnes cirecunstantiae peccatorum sint confitendae. Et videtur quo? sic, quia confessio debet correspondere contritioni, sed peccator debet de singulis circunstanJ tiis conteri, vt dicit August. in litera, ergo debe de singulis confiteri.
Item ad hoc fit confessio vt secundum quantitatem & qualitatem criminis imponatur poena satisfactionis, sed circunstar tiae ostendunt quantitatem & qualitatem criminis, aut qui¬ dant nouam speciem, aut quia aggrauant: ergo omnes circunstantiae sunt confitendae.
IN CONTRARIVM arguitur sic: quia in confessione quilibet debet se accusare, & non alium infamare: sed per confessionem circunstantiam contingeret quandoque quohomo reuelaret personam cum qua peccauit; ergo circunstantiae non sunt confitendae.
RESPONSIO. Dicendum quod circunstantiae primi gi neris, quae ponunt nouam speciem in actu: si species sit de genere peccati mortalis, omnes tales sunt necessario confitendae Cuius ratio est: quia omne peccatum mortale cadit necessario sub confessione necessitate finis, & acquirendae salutis, de qua loquimur in hac materia: sed circunstantiae primi generis ponunt speciem peccati in actu, & secumdum multitudinem earum est multitudo peccatorum, vt probatum est: ergo omnes tales sunt necessario confitendae. Circunstantiae autem secundi gene ris, vt videtur quibusdam, sunt necessario confitendae propter rationem ad quaestionem principaliter adductam: quia quantitas poenae, debet correspondere qualitati culpae.
Aliis tamen videtur melius, quod non est necesse tales circunstantias confiteri, licet sit valde congruum: quia nunquam est de necessitate confessionis, nisi illud quod de se includit rationem peccati mortalis, eo quod solum peccatum mortale priuat gratia quae est necessaria ad salutem: sed circunstantiae secundi gene ris non ponunt speciem peccati mortalis, licet positam augeant vel etiam minuant, quod etiam augmentum non est infinitum vt patet ex poena debita: qa cum furto debeatur poena aeterna secundum durationem non debetur ei poena maiori si furtun fieret in maiori vel minori quantitate, sed solum secundum acerbitatem, acerbitas autem non augetur in infinitum, qua re &c. ergo tales circunstantiae non sunt necessario confitendae valde tamen congruum est quod confitens confiteatur tales circunstantias: nec videtur ad plenum contritus, quando tales cir cunstantias omittit absque causa rationabili & necessaria. Circunstantiae autem tertij generis non sunt de necessitate confessionis, cum non addant speciem peccati: nec de congruitate, quum non augmentent, nec minuant speciem peccati, sed omnino sunt de superfluitate.
Ad primam rationem in oppositum dicendum, quod dictum Augustini est intelligendum de debito congruitatis quantum ad circunstantias aggrauantes, & non de debito necessitatis: quantum autem ad circunstantias ponentes speciem peccati, est debitum necessitatis, quantum autem ad illas tertij generis, neutrum debitum est ibi.
Ad secundum dicendum quod duplex est quantitas peccati, vna quasi essentialis, quae est secundum speciem peccati, sicut homicidium est grauius furto: & haec quantitas necessaria est ad confitendum, & secundum eam est imponenda grauior satisfactio pensata contritione & caeteris conditionibus. Alia est quantitas peccati in eadem specie, & ista congrue confitenda est, licet non necessario: quia non est necessarium quod secundum hanc gratuitatem taxetur poenitentia, multo minus quam secundum primam.
Ad rationem alterius partis dicendum est, quod homo in confessione debet famam alterius custodire quantum potest: suam tamen conscientiam tenetur purgare quantum debet. Si igitur circunstantia non sit de necessitate confessionis, debet eam dimittere, ne peccatum alterius prodat, vel petere licentiam confitendi alteri, qui ex circunstantia non veniret in notitiam personae de qua fit intentio. Si autem circunstantia sit de necessitate confessionis, non est aliquo modo omittenda, sed petenda est licentia a curato, vel eius superiore confitendi alteri personam ignoranti, quae licentia si non detur potest secure dicere, confitens circunstantias sui peccati. fecit enim quod in a se est, & plus tenetur sibi quam alteri. Ex quo patet quod curiosi confessores qui inquirunt de circunstantiis peccati, etiam non necessariis ad confitendum, vt deueniant in cognitionem personae, cum qua aliquis vel aliqua peccauit grauiter delinquunt. Et debentes alios mundare seipsos foedant, vt cum aliquis dicit se peccasse cum aliqua religiosa, cum istud sufficiat ad exprimendum circunstantiam peccati, si vlterius confessor inquirat cuius religionis sit mulier, vtrum sit monialis, alba, an nigra, & cuius monasterij, vt tandem deueniat ad notitiam personae, talis confessor grauiter peccat, & inducit confitentem ad peccandum: deterius autem & grauius peceant illi quan qui suadent confitenti quod reuelet eis extra confessionem personam cum qua peccauit, vt possint hoc aliis dicere, & pe consequens alium infamare, nisi esset talis casus quem confiten per seipsum teneretur dicere.
On this page