Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum ludi, spectacula, militia, et negotiatio, impediant poenitentiam
QVARTO principaliter quaeritur vtrum ludi, spectacula, militia, negotiatio impediant poenitentiam. Et videtur quod non. Primo de ludo, quia illud in quo potest consistere virtus non impedit, sed in ludo consistit virtus quae dicitur eutrape lia, vt dicitur 4. Ethicor. ergo ludus poenitentiam non impedit.
Item arguitur sic de spectaculis, quia multa alia sunt peccata grauiora quam spectacula. Sed illa non dicuntur poenitentiae impedimenta, ergo nec ista debent poni.
Item illa sine quibus respublica non potest conseruari non sunt impedimenta operum poenitentiae & cuiuscunque virtutis, sed respublica non potest conseruari sine negociatione & militia, quia per militiam hostes impedientes rempublicam comprimuntur, per negociationem vero necessaria procurantur, ergo militia & negoc iatio non impediunt poenitentiam.
RESPONSIO. Dicendum quod aliqua sunt vitanda a vere poenitentibus de necessitate, aliqua vero de congruitate. Illa sunt vitanda de necessitate quae includunt peccatum mortale, quia per talia amittitur fructus praecedentis poenitentiae: poenitentia etiam in tali statu facta non est satisfactoria, vt communiu: tenetur. Illa vero sunt vitanda de congruitate quae sunt occasiones peccatorum, vel quae non decent statum poenitentis qui debet esse lugubris. Discurrendum est ergo per impedimenta quae assignantur a Gregorio. Et primo distinguendum est deludis: quia quaedam ex se habent turpitudinem & culpam moralem, sicut ludi qui a viris & mulieribus agebantur in theatris ad luxuriam prouocantes, & hi sunt a poenitente necessario vitandi. Alij sunt ludi qui procedunt ex gaudio deuotionis, sicu contingit quod cum organis dicitur vnus versus sequentiae, &a choro alius, de quo Dauid dicebat 2. Reg. 6. Ludam, & vilior fiam, & a talibus ludis non sunt restringendi poenitentes. Alij sunt mediocres, de se nullam turpitudinem habentes, quos Philosophus liberales vocat, & in his potest quis inueniri modus virtutis seruatis debitis circunstantiis: aliquid enim decet vnum quod non decet alterum. Et ideo poenitens cuius status requirit fletum magis moderate debet vti talibus.
Circa spectacula similiter distinguendum est: quia quaedam sunt rerum turpium, & ad peccatum prouocantium, sicut inspectio ludorum theatralium, & studiosa inspectio talium pecca tum est, & quandoque mortale. Vnde Chrysostomus dicit, quod inspectores talium inuerecundos & adulteros ipsa spectacula constituunt, & a talibus debent se arcere poenitentes ex necesfitate. Alia vere sunt rerum ad deuotionem incitantium, vt inspectio historiae passionis Christi & sanctorum pictae, vel sculptae: & in talibus vtile est poenitentibus se exercere. Alias veri sunt spectacula media, a quibus poenitens debet se plus temperare, quam alij: quia distrahit mentem quam poenitens debet habere collectam in Deum. De militia autem & negotiatione, & caeteris officiis que de propinquo habent peccatum annexum, sciendum est, quod si poenitens vult a talibus abstinere laudabile est si autem non vult, sufficit quod vitet peccata ipsis annexa, vt secundum documentum Ioan. Luc. 3. neminem concutiant per violentiam, & stipendiis propriis contenti sint aliena non rapientes, & non vtantur militia ad ostentationem, sed ad defensionem ecclesiae & reipublicae: similiter ad negotiationem sufficit, quod negotiator non habeat conditionem quae ipsum ab officio prohibeat, vt clericis & religiosis non licet negotiari, & quod non negotientur diebus interdictis, scilicet diebus dominicis & festiuis, nec tempore quo caristiam inducant, & quod sine fraude negotientur.
On this page