Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XVII. in generali & speciali.

Tc oritur quaestio multiplex. Superius determina(uit magister de partibus poenitentiae. Hic circa determinata mouet quasdam quaestiones incidentes. Et diuiditur in duas: quia primo mouet illas qi quae stiones. Et secundo prosequitur de eis ibi ut eium quidam sine confessione. Et haec secunda diuiditur in tres partes secundum tres opiniones quas prosequitur. Secunda ibi, Iam secundum quaestionis articulum. Tertia ibi, Nunc priusquam praemifsis. Prima in tres. Quia primo tangit circa primam quaestionem vnam opinionem. Et secundo aliam. Et tertio determinat quaestionem. Secunda ibi, Quod qui negint. Tertia ibi, quid igitur super his. Pars illa in qua prosequitur diuiditur in duas. Quia primo obiicit contra veritatem. E secundo pro ipsa. Prima ibi, Iam secundum quaestionis articulum. Secunda ibi, Sed quod sacerdotibus confiteri oporteat. Illa pars in qua prosequimur tertiam opinionem diuiditur in duas. Quia primo illam quaestionem determinat. Secundo ad obiectiones secundae quaestionis contra veritatem factas re spondet. Prima ibi, nunc priusquam praemissis. Secunda ibi cum igitur ex his aliisque pluribus. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

IN SPECIALI vero sic procedit, & proponit trequaestiones. Prima est vtrum ad remissionem peccati sufficiat sola cordis contritio sine confessione & satisfactione. Secunda est, vtrum sufficiat confiteri soli Deo, an oporteat hominem confiteri homini. Tertia vtrum sufficiat confiteri laico, an oporteat confiteri sacerdoti. Circa primam quaestionem tangit tres opiniones: quidam enim dixerunt contritionem sine confessione & satisfactione sufficere ad salutem, & adducunt plures auctoritates quae ponuntur in litera, per quas ostendunt quod solum propositum confitendi, & interior cordis gemitus sufficit ad deletionem peccati: vnde & leprosi mundati sunt antequam se ostenderent sacerdotibus. Et Lazarus prius suscitatus est in monumento quam foras prodierit. Alij vero dicunt necessariam esse confessionem, nec sine ea peccatum dimitti si tempus adsit confitendi: qui dictas auctoritates soluunt, & alias pro se inducunt, quae videntur dicere quod sola confessio iustificat, & a morte liberat hominem, & facit a peccati profundo non absorberi. Et addit 9 si sine confessione & peccati contritione, & poenae solutione delerentur peccata, claues ecclesiae frustra essent: inducunt etiam quasdam auctoritates, quod sine poenae alicuius solutione non fiat remissio peccatorum. Postea determinat hanc quaestionem dicens, quod sine exteriore confessione & satisfactione per solam contritionem cordis dimittitur peccatu, dum tamen adsit pro positum confitendi & satisfaciendi: contritio enim est quaedam confessio cordis. Auctoritates autem supradictae quae dicunt sine confessione & satisfactione remitti peccata referendae sunt ad confessionem cordis, & ad interiorem poenitentiam cordis. In hoc ergo concluditur tota determinatio magistri, quod antequam sit confessio in ore, si votum confessionis & satisfactionis fit in corde dimittitur peccatum. Postea tractat secundam quaestionem, vtrum sit necessarium confiteri homini, an sufficiat confiteri soli Deo, & adducit multas auctoritates tam de sacra scriptura quam ex dictis sanctorum Amb. Max. episcopi, Ioan Chrys. Prosperi, quod sufficit confiteri soli Deo. Postea arguit in oppositum auctoritate beati laco. in canonica sua, Confitemini alterutrum peccata vestra, &c. Item per Augustinum & auctoritatem Leonis papae, quae patent in litera. Deinde antequam respondeat ad istam quaestionem prosequitur tertiam, videlicet an sufficiat confiteri socio, an requiratur quod confessio fiat sacerdoti: & dicit quod debet fieri sacerdoti qui habet potestatem ligandi & soluendi. Si tamen desit sacerdos, potest fieri clerico, vel laico, & quum adest sacerdos debet sumi idoneus & discretus. Postea redit ad respondendum auctoritatibus illis quae videntur sonare quod sufficeret confiteri Deo. Et respondet primo ad auctoritatem Chrysostomi, qui dicit: Non dico vt te prodas in publicum, neque apud alios te accuscs. & dicit quod non licet soli Deo confiteri si habeat sacerdotis copiam: sed intelligitur vbi crimen occultum est sufficit soli Dec dicere per sacerdotem, nec oportet publicare multis. Ad illud autem quod dicit Ambrosius, quod lachrymae lauant delictum, ( pudor est ore confiteri, dicit quod referendum est ad publicam poenitentiam, sine qua potest esse salus, dum tamen homo verpoeniteat, & confireatur secrete sacerdoti. Per idem responde ad auctoritatem Prosperi, addit etiam quod erubescentia qui est dum homo homini confitetur, est pars poenitentiae. Et in hoc terminatur sententia lectionis in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum