Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum illa quae concurrunt ad iustificationem impii sint simul vel habeant ordinem quo vnum praecedat alium

QVARSTIO PRIMA Vtrum illa quae concurrunt ad iustificationem impii sint simul vel habeant ordinem quo vnum praecedat alium. Them. 2. 2. 4113. art. 7. & 8.

CIRCA distinctionem istam quaeruntur tria in generali. Primum est de iustificatione impij. Secundum est de contritione. Tertium est de confessione: de satisfactione enim dictum est prius. Quantum ad primum quaeritur vtrum illa quae concu runt ad iustificationem impij sint simul vel habeant ordinem quo vnum praecedat alterum. Et arguitur sic quod sunt simul quia quae sunt in eodem instanti sunt simul, sed omnia quae conturrunt ad iustificationem impij sunt in eodem instanti, ergo sunt simul. Maior de se patet. Minor probatur, quia iustificatio impij est per gratiam, sed gratia infunditur in instanti, ergo illa quae concurrunt ad iustificationem impij sunt in eodem instanti, & sic sunt simul.

Item ad iustificationem non requiritur ex parte homini nifi contritio, nec ex parte Dei nisi infusio gratiae, sed ista necel sario sunt simul: quia non est vera contritio nisi informata gratia, nec gratia datur peccatori nisi fit contritus, ergo &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia ad iustificationem requiritur motus liberi arbitrij in peccatum detestando ipsum, & in Deum diligendo eum: haec autem frequenter praecedunt gratiae infusionem & peccati remissionem, ergo non omnia quae concurrunt ad iustificationem impij sunt simul.

Item qui est debitor pro peccato non est perfecte iustificatus a peccato, sed peccator ante satisfactionem semper est debitor poenae pro peccato, ergo non est perfecte iustificatus a peccato, sed satisfactio raro est simul cum aliis quae concurrunt ad iustificationem, ergo &c.

PRESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt ctria. Primum est quid sit iustificatio impij. Secundum est quae & quot requiruntur ad ipsam. Tertium est de ordine, vel simultate ipsorum.

QUANTVM ad primum sciendum est, quod sicut impius seu peccator dicitur iniustus inquantum peccando subtrahit Deo obedientiam ad quam tenebatur, sic cum redit ad veram obedientiam dicitur iustificari. Et cum haec facta sunt siue simul siue successiue dicitur peccator vel impius iustificatus. Et ideo bene dicit glossa Romano. octauo, quod iustificatio est remissio peccatorum.

QUANTVM ad secundum sciendum est quod cum actus actiuorum sint in patiente & disposito, iustificatio impij cum fi remissio peccati per eum commissi requirit ex parte peccatoris detestationem peccati quarenus est commissum contra diuinum praeceptum. Alioquin non esset dispositus quod peccatum sibi a Deo remitteretur, dicente beato Augustino, quod nullus suae voluntatis arbiter constitutus nouam vitam inchoare potest nisi poenituerit eum vitae praeteritae inconueniens enim esset quod voluntate peccatoris a peccato non auersa remitteretur ei culpa, propter quod in peccatore vt sit ad iustificationem recipiendam dispositus requiritur duplex motus liberi arbitrij, vel vnus motus in duo scilicet in Deum & in peccatum qualiter est contra reuerentiam & obedientiam diuinam commissum. Ex parte autem Dei requiritur infusio gratiae iustificantis. Et haec duo sufficient ad iustificationem impij quo ad culpam qua formaliter dicitu impius. Et si plura concurrant, accidit: hoc autem est intelligendum de iustificatione illorum qui per proprium actum facti sunt impij seu peccatores, & non de paruulis qui per actum alienum nascuntur filij irae: tales enim iustificantur sine actu proprio per solam gratiam Dei sine sacramento, vt illi qui iustificati fuerunt in vtero, vel cum sacramento vt paruuli baptizati.

EX QVO patet quod teruum quod est principale quaesitum non habet locum in eis, quia cum ad iustificationem eorum nihil per se concurrit nisi sola infusio gratiae, & eiusdem ad seipsum non est ordo saltem realis, ideo quicquid est ibi, totum est simul absque ordine reali. De ordine autem rationis dicetur postea. Restat ergo solum inquirere de simultate, vel ordine eorum quae concurrunt ad iustificationem impij qui per actum proprium delinquit, & haec reducuntur ad duo (vt dictum est) scilicet ad dispositionem hominis, & ad infusionem gratiae ex parte Dei dispontio autem ex parte hominis est aliquando & vt plurimum imperfecta a principio quando homo timore poenae incipit poenitere de peccato, poenitentia enim timore concipitur, solus autem timor non disponit sufficienter hominem ad salutem seu ad iustificationem. Et ideo talis dispositio praecedit iustificationem non solum ratione, sed natura & tempore. Et vocatur talis dispositio attributio: dispositio vero perfecta est quando homo detestatur peccatum non solum timore poenae sed quia est contra reuerentiam & obedientiam Deo debitam, & quia separat a consortio Dei quem summe debemus diligere, & vocatur contritio, sed talis dispositio simul est cum in eodem instanti. Sed ordine naturae talis dispositio praecedit gratiam. quod autem duratione fimul sint talis dispositio & gratia, patet sic: sicut est in operibu naturae in quibus Deus principaliter operatur dando formam licet agens naturale cooperetur disponendo materiam, sic es in operibus gratiae, in quibus Deus principaliter operatur dando gratiam, licet liberum arbitrium cooperetur disponendo subiectum, vel materiam, sed in praedictis operibus naturae videmu: quod disposira materia per agens naturale vltimata dispositione statim a Deo introducitur forma, vt patet in generatione hominis, ergo in iustificatione peccatoris quod est opus gratiae, in quo liberum arbitrium cooperatur Deo (dicente Augu. qui creauit te sine te, non te, &c.) posita vltima dispositione per actum liberi arbitrij statim a Deo infunditur gratia quae est forma iusuficationis: vitimata autem dispositio quam potest facere liberum arbitrium est motus contritionis quantum ad essentiam actus, ergo ad ipsum mox sequitur gratia iustificans. Et hoc est quod dicunt auctori:ates Ambrosij & August. positae in litera. Quod autem talis dispositio praecedat gratiam ordine natura patet sic: quia dispositio per quam subiectum redditur aptum ad susceptionem formae, & sine qua non esset aptum praecedit formam in subiecto, sic natura vel tempore. Reducitur enim ad g nus causae materialis: & ideo si cut forma accidentalis praesuppo nit subiectum actu ens, inta praesupponit ipsum actu dispositum propter quod cum contritio sit dispositio necessaria ad receptionem gratiae, oportet quod praecedat ipsam saltem ordine naturae quamuis sint simul duratione. His autem concurrentibus iustificatur homo prius peccator. Quum enim in peccato mortal sint tria (vt dictum est supra) videlicet deordinatio actus, priuatigratiae, ratione cuius Deus dicitur peccatori offensus, quia subtrahit ei gratiam, quae est ad solum amicum, & reatus poena aeternae, per contritionem reordinatur voluntas in actu, per gratiam remittitur offensa, & per consequens poena aeterna quae est ad umicum, commutatur in temporalem quae potest esse ad amicum & ad conciuem: & sic licet sit debitor poenae, non est tamen, debitor poenae impij, sed poenitentis & iusuficati.

Ad duo prima argumenta patet responsio: quia solum probant quod illa quae necessario concurrunt ad iustificationem & quae ad eam sufficiunt sunt simul, scilicet contritio & infusic gratiae, quod concessum est.

Primum autem argumentum alterius partis probat, quomotus liberi arbitrij ad detestationem peccati frequenter prae cedit infusionem gratiae, & temissionem culpae: quod est verum, maxime quando detestatio peccati est insufficiens, & fit metu sosius poenae, quod concessum est.

Ad aliud dicendum quod plena & pertecta iustificatio impi quoad culpam & quo ad poenam culpae debitam, requirit satisfactionem quae frequenter sequitur infusionem gratiae: tamen quipoena debita post infusionem gratiae non est aeterna quae debetur impiis secundum illud Esaiae 26. In terra sanctorum iniqua gessit, & non videbit gloriam Domini. sed est temporalis, cuius iustificatus potest esse debitor: ideo non obstante tali debito peccator dicitur ex solis praecedentibus iustificatus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1