Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in contritione ante confessionem et satisfactionem remittatur culpa
DEINDE quaeritur de contritione, circa quam quaeruntur duo primum est de efficacia contritionis. Secundum est de eius quantitate, circa efficaciam contritionis. Primo quaeritur vtrum in contritione ante confessionem & latisfactionem remi tatur culpa. Secundo vtrum per contritionem remittatur aliquid de poena culpae debita. Ad primum sic proceditur, & arguitur quod in contritione ante confessionem & satisfactionem non remittatur culpa, quia vnum peccatum non potest sine alio dimitti, sed oportetquae omnia simul dimittantur, sed nullus potest simul de pluribus peccatis confiteri, ergo in contritione non possunt simul plura peccata dimitti, si autem non plura nevnum tantum. Quum vnum non possit dimitti sine alio.
Item sicut abiolutio confitentis ordinatur ad dimissionem culpae, vt patet ex forma absolutionis, ita satisfactio ordinatur ad expiationem poenae. Sed in contritione non expiatur poena ante satisfactionem, ergo nec culpa ante confessionem.
IN CONTRARIVM est quod dicit glossa supe illo verbo Psalmistae: Sacrificium Deo, spiritus contribulatus cor contritum & humiliatum, &c. Vbi dicit glossa quod contritio cordis est sacrificium in quo soluuntur peccata.
QVANTVM ad primum sciendum est quod contritic communiter sic describitur. Contritio est dolor pro peccatis ve luntarie acceptus cum proposito confitendi & satusfaciendi. Ac auius intellectum sciendum quod dolor dupliciter accipitur. Vnc modo pro displicentia voluntatis. Alio modo pro passione sensitiuae partis. Quum ergo contritio dicitur dolor, intelligendum est de dolore quae est displicentia voluntatis. Cuius ratio est, quia contritio est actus virtutis paenitentiae, vt prius probatum fuit, sed poenitentia quum pertineat ad virtutem iustitiae est habitus voluntatis, ergo contritio est actus eiusdem. actus enim & habitus ad eandem potentiam pertinent. Dolor autem qui est actus sensitiuae partis non pertinet essentialiter & intrinsece ad contritionem, sed quandoque concomitatur inquantum ex displicentia voluntatis sequitur aliqua passio in virtutibus sensitiuis, vel ex necessitate naturae, secundum quod vires inferiores sequuntur motum superiorum, vel ex electione inquantum poenitens in seipso talem dolorem excitat: dolor autem qui est displicentia voluntatis dicitur contritio per similitudinem ad ea quae in corporalibus inueniuntur. In his autem dicitur aliquid attritum, quando tactu fortioris premitur, sed dicitur contritum quando in partes minutas frangitur: similiter quando voluntas hominis adhaerens peccato praemitur timore & consideratione poenae debitae peccato, ob hoc resilit a peccato dici. tur attrita, sed quando non solum timore poenae, sed amore vitae aeternae totaliter resilit a peccato, plene detestando ipsum di citur contrita. Et sic contritio est dolor, vel perfecta displicentia voluntatis de peccatis commissis voluntarie assumptus, ita dolor habet quasi rationem generis: quod autem sit voluntarie alsumptus, habet rationem differentiae, eo quod talis dolor est actus virtutis, de cuius ratione est electio. Quod autem additur pro peccatis, pertinet ad materiam vel obiectum. quod vltimo apponitur cum proposito confitendi & satisfaciendi pertinet ac contritionem prout disponit peccatorem ad suscipiendum effectum sacramenti poenitentiae. & sic patet primum.
QUANTVM ad secundum dicendum quod in contritione dimittitur peccatum ante actualem confessionem: si tamen in contritione adsit propositum confitendi & satisfaciendi. quia alias non est vera contritio, quod patet sic: vera contritio & gratia inseparabiliter se concomitantur, sed culpa non stat cum gratia, ergo non stat cum vera contritione, existente ergo in vera contritione necesse est culpam esse dimissam. Et confirmatur. quia culpa essentialiter consistit in deordinatione actus: concomitatiue autem in priuatione gratiae, per quam Deus dicitur peccatori offensus: in contritione autem est vera & perfecta reordinatio actus, quum contritio sit dolor de peccato commis. so non solum timore poenae, sed amore vitae aeternae, sicut prius dictum est: consecutiue autem est gratia per quam peccator prius dicitur Deo esse reconciliatus ad amicitiam contra offensam per peccatum commissam, ergo per contritionem vere potest culpa dimitti.
AD PRIMVM argumentum dicendum, quod contritio potest dupliciter considerari, scilicet quantum ad sui principium & quantum ad sui terminum: & dico principium contritionis, cogitationem, qua quis cogitat de peccatis sigillatim & dolet (& si non dolore perfecto) terminus autem contritionis est quando ille dolor perficitur, & gratia informatur, & iste dolor simul est de omnibus sigillatim cogitatis. Quum ergo dicitur quod nullus potest simul conteri, dicendum quod non est verum: lice enim contritio quantum ad sui initium requirat specialem distinctionem de singulis peccatis, tamen quantum ad sui consummationem, & terminum est vna & generalis, in qua omnia peccata dimittuntur.
On this page