Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum per contritionem dimittatur aliquid de poena culpae seu peccato debita
hiand. n. QVARSTIO TIRTIA. Vtrum per contritionem dimittatur aliquid de poena culpae seu peccato debita. Ttam. 3. 486. art. 4.
AD secundum sic proceditur: & arguitur quod it contritione nihil dimittatur de poena peccato de bita, quia iustitia humana exemplata est a iustitia diuina, sed secundum iustitiam humanam non dimittitur aliquid de poena peccato debita, si peccans poeniteat, non enim minus punitur homicida si poeniteat, quam si non poeniteat, ergo similiter secundum iustitiam diuinam propter displicentiam peccati, seu contritionem nihil dimittitur de poena peccato debita.
Item ad perfectam poenitentiam requiritur contritio confessio, & sarisfactio, sed si per contritionem poena dimitteretur, satisfactio non haberet locum, saltem vt tota poena dimitteretur, ergo in contritione non dimittitur poena saltem tota.
IN CONTRARIVM arguitur: quia poena per poen recompensatur, sed contritio quum sit dolor de peccato commisso poenam habet, si cut gaudium delectionem, ergo per poenam contritionis recompensatur poena peccato debita.
RESPONSIO. Intelligendum est quod alia poena debetur peccatori non contrito, & alia contrito, quia non contrito debetur poena inferni, quae est perpetua secundum illud Mat. 25. Ibunt hi in supplicium aeternum, &c. Poena autem temporalis non infligitur ipsis a Deo, imo bene est illis qui praeuaricatur & inique agunt, Hiere. 12. & in Psal. in labore hominum non sunt, & cum hominibus non flagellabuntur. Contrito autem debetur temporalis poena secundum illud Matth. 4. poenitentiam agite, &c. Poena autem aeterna non debetur contrito, quia cum contritic habeat gratiam concomitantem per quam homo efficitur amicus Dei, poena exterminans a consortio Christi & sanctorum qualis est poena inferni non debetur contrito, qui iam est reconciliatus ad amicitiam, sed debetur solum peccatori in peccate perseueranti, qui est inimicus, & in inimicitia perseuerans. Et secundum hoc potest dici quod in omni contritione dimittitur tota poena peccatori prius debita, quia prius debebatur ipsi sola poena aeterna, & non temporalis, quae est poena infernalis: sed poena totalis & totaliter dimittitur in contritione, quia vere contri rus, & gratia contritionis perseuerans nunquam experietur poenam illam in toto vel in parte, ergo tota poena prius peccatori debita dimittitur ei in contritione.
Verum quia peccator contritus vt communius obligatur ad poenam temporalem, quae tamen est alterius rationis a poena gehennae, ideo consueuit dici & non irrationabiliter quod in contritione, poena non totaliter dimittitur simpliciter & absolute, sed commutatur in poenam temporalem, de qua procedit quaestio, ar aliquid de ea dimittatur per contritionem. Ad quod dicendum est quod non semper per omnem contritionem dimittitur aliquid de poena temporali, sed solum per superabundantem. Quod patet, quia contritio sufficiens & non superabundans ordinatur praecise ad deletionem culpae per reordinationem actus dum benidisplicet quod male placuit, & ad remissionem offensae per gratiam concomitantem contritionem, & per consequens ad comutationem poenae aeternae quae debetur inimico in poenam temporalem, quae quandoque infligitur amico ad eius correctionem: autem ad aliquid aliud ordinetur non bene apparet, contritio autem superabundans poenam habet adiunctam quae redundat in viribus sensitiuis ex imperio voluntatis, dum poenitens in seipso talem dolorem excitat, vel ex necessitate naturae, per quem vire sensitiuae sequuntur motum virium superiorum, & per talem poenan dimittitur aliquid de poena temporali peccatori debita, & tante plus, quanto dolor contritionis & dolor sensualis maior est, ita vt sit possibile esse tantum dolorem voluntatis, & sensitiuae partis, quod dimittatur tota poena temporalis peccatori debita.
Ad primum argumentum dicendum est quod remissio peccatorum magis est opus misericordiae quam iustitiae, & ideo non debet comparari iustitiae quae est in humanis, & nihilominus in illis princeps poenam mortis alicui debitam potest totaliter relaxare, vel in aliam poenam commutare.
Ad secundum dicendum quod satisfactio habet locum in poenitente, tamen quia raro inuenitur aliquis ita poenitens, seu cor tritus cui tota poena dimittatur: tum quia nemini potest constare de dimissione poenae totalis per contritionem, & ideo tenetur ad satisfactionem sibi imponendam arbitrio sacerdotis.
On this page