Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum dolor contritionis debeat esse maximus

QVAESTIO QVARTA. Vtrum dolor contritionis debeat esse maximus Thom. 3. 4. 84. ar. 8. & 9.

POSTEA quaeritur de quantitate contritionis, & primo vtrum dolor contritionis debeat esse maximus: & secundo vtrum vere contritus debeat potius eligere sustinere poenam inferni, vel omnino I non esse quam committere peccatum mortale. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod dolor contritionis non debea esse maximus, quia quantitas effectus indicat quantitatem car sae, sed lachrymae sunt effectus doloris, ergo quantitas lachrymarum quantitatem doloris indicat: sed contritus quandoque non tantum lachrymatur pro peccatis sicut pro morte amici vel pro laesione aliqua corporali, ergo &c.

Item dolor qui habet aliquid de admistione gaudij non est maxim dolor, sed dolor contritionis est huiusmodi, dicente Aug. peccator semper doleat, & de dolore gaudeat, ergo non est maxim? dolor.

IN CONTRARIVM arguitur sic: quia dolor est de malo, ergo de maiori malo debet esse maior dolor, sed peccatum est magis malum quam quodcunque temporale damnum. ergo dolor contritionis qui est de peccato contrito debet esse maior quocunque alio dolore.

RESPONSIO. Sicut patet ex praeced. quaest. dolor contritionis est duplex. Vnus qui est displicentia voluntatis, in quo essentialiter contritio consistit. Alius qui est dolor sensitiuae partis, qui sequitur ad contritionem. Loquendo autem de dolore contritionis, qui est displicentia voluntatis: dicendum est quod ist. dolor potest comparari, vel ad dolorem qui habetur de rebus aliis vel potest comparari dolor contritionis de vno peccato ad do¬ lorem contritionis de alio: si dolor contritionis comparatur ad dolorem qui est de rebus aliis, dicendum est quod debet esse major eis Cuius ratio est, quia secundum Aug. Omnis dolor in amore fundatur: ex hoc enim quod aliquid amamus, dolemus de amissione eius. Ex quo potest sic argui: secundum quantitatem amoris debet esse quantitas doloris in amore charitatis. Ex hoc enim dole mus de peccato commisso, quia separat nos a Deo cui coniungimur per charitatem, ergo cum charitas ad Deum debeat excellere omnem alium amorem, dicente dno. Qui amat patrem vel matrem plus quam me, non est me dignus: relinquitur igitur quod dolor contritionis de peccato debeat excellere omnem alium dolorem, nullus tamen contritus tenetur apud se facere hanc comparationem cogitando, an plus doleat de peccato commisso quam si pater suu fuisset mortuus, si tamen faciat, tenetur ex electione voluntatis plus detestari peccatum commissum quam quodcunque aliud damnum.

Si autem dolor contritionis de vno peccato comparetur ad dolorem contritionis de alio, sic non quilibet dolor contritionis debet esse maximus, sed sicut vnum peccatu est grauius altero: ita dolor vnius contritionis debet esse major dolore contritionis alterius: quamuis enim omnia peccata mortalia sint aeque grauia, inquantum priuant gratiam: quaedam tamen sunt aliis grauiora inquantum merentur poenam ampliorem.

Si autem loquamur de dolore qui est passio sensitiuae partis, & sequitur ad contritionem, sic dicendum, quod talis dolor quandoque non potest esse maximus, & si posset non deberet. Quod quandoque non possit esse maximus patet: quia vnumquodque facilius mouetur a proprio motore quam ab extraneo, sed cum vires sensitiuae mouentur a propriis obiectis mouentur a propriis motoribus, quando autem mouentur ex redundantia virium superiorum mouentur quasi ex extraneis, ergo facilius mouentur vires sensitiuae a propriis obiectis ad dolorem, fletum & huiusmodi, quam moueantur ex imperio voluntatis: & pari ratione quando vires inferiores mouentur a superioribus facilius mouentur quando ratio deliberat de corporalibus quam quando deliberat de spiritualibus propter maiorem propinquitatem ad obiecta earum. Si etiam talis dolor posset esse maximus, non tamen deberet. Cuius ratio est, quia omnis actus a virtute imperatus debet habere mensuram vt non excedat rectitudinem rationis, nec deficiat, sed fletus quem contritus in seipso excitat est actus imperatus virtute poenitentiae, ergo non debet excedere mensuram rationis: mensura autem omnium actuum corporalium sumitur in comparatione ad conseruationem subiecti. Ei ideo tristitia vel fletus si sit tantus quod subiectum corrumpatur vel notabiliter prosternatur est irrationabilis & indebitus: contra quod dicit Apost. Rom. 12. rationabile sit obsequium vestrum dolor igitur sensitiuae partis qui sequitur contritionem non debet esse maximus, sed moderatus.

Ad primum argumentum dicendum quod lachrymae sunt per se & immediate effectus tristitiae vel doloris sensibilis: & ideo demonstrant talem dolorem sicut effectus demonstrat causam. Ita quod caeteris paribus ad maiorem dolorem sequitur maior fletus, & ad minorem minor, sed lachrymae non sunt per se & immediate effectus disciplinae voluntatis, in qua consistit dolor contritionis essentialiter, sed consequitur ad ipsum prout vires inferiores mouentur ex redundantia superiorum, quod non fit ita efficaciter sicut quando mouentur a propriis obiectis, (vt dictum fuit prius facilius etiam mouentur ex redundantia superiorum quando ratio deliberat de corporalibus, quam quando deliberat de spiritualibus propter causam prius assignatam, propter quod pluralitas, vel paucitas lachrymarum non est sufficiens argumenrum maioris vel minoris displicentiae voluntatis. Quum quandoque homo fleat inuitus, & quandoque non possit flere volens.

Ad secundum dicendum quod bene inuenitur maior displicentia voluntatis, quam sit dolor contritionis sicut est dolor desperantis, qui nullam habet commistam consolationem veniae, sicut dolor contritionis habet, sed ille dolor est indebitus. Nos autem non quaerimus vtrum possit esse maior dolor quam contritionis, sed vtrum debeat esse aliquis maior dolor secundum iudicium recte rationis. Nec huic obstat quod dolori contritionis admistum est gaudium, quia nullus alius dolor qui sit secundum rectam rationem (etiam si sit sine admistione gaudij) potest ei aequiparari, sicut fortissimo vino modicissima aqua mista nullum debile vinum etiam purum potest aequiparari in fortitudine. Quod autem dicunt aliqui quod gaudium admistum dolori contritionis est maximum quia concipitur ex spe veniae, nec minuit dolorem contritionis, sed potius auget, friuolum est, quia spes veniae habet admistum timorem, quum nullus possit esse certus de venia: & sicut spes causat gaudium, sic timor minuit ipsum, & ideo non potest esse maximu gaudium, vt isti dicunt. Quod autem illud gaudium non minuat dolorem contritionis, omnino falsum est: quia secundum Philosophum, gaudium oppositum tristitiae tollit eam, si vero non sit oppositum sed concuirens vel contingens, minuit eam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4