Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum vere contritus plus debeat eligere poenam inferni, an omnino non esse quam peccare
ABSTIO QVINTA. Vtrum vere contritus plus debeat eligere poenam inferni, an omnino non esse quam peccare. Vide Capreolum in 4. d 17. q. 1. contra tertiam conclusionem: & in
d. 28. contra quintam conclusionem. D secundum sic proceditur, & arguitur sic, quod vercontritus plus debeat eligere poenam inferni, an somnino non esse quam peccare; quia melius es Iomnia mala pati, quam malo consentire, sed sustinere poenam inferni, vel omnino non esse, est malcare vero est non solum malo consentire, imo malum facere, ergo melius est & magis eligendum pati poenam inferni, vel omnino non esse quam peccare.
Item non minus debet aliquis eligere poenam inferni, vel omnino non esse ad vitandum culpam si essent necessaria ad eam vitandam, quam debeat fortis eligere mori ad euitandum culpam oppositam fortitudini, sed secundum rationem rectam fortis debet eligere mortem ad vitandum vitium oppositum fortitudini quando de facto oportet alterum incurrere, vt docet Philosophus 3. Eth. ergo Christianus debet eligere, incurrere poenam inferni, vel omnino non esse ad vitandum peccatum mortale quod est offensiuum Dei si oporteret alterum incurrere.
IN CONTRARIVM arguitur, quia majus malum magis est fugiendum, sed esse in inferno, vel omnino non esse es majus malum quam peccare, ergo magis est fugiendum & minueligendum: minor probatur, quia illud est majus malum quod priuat plus de bono, sed omnino non esse priuat omne bonum, esse autem in inferno priuat non solum bonum moris & meriti, sed etiam possibilitatem redeundi, malum autem culpae seu peccare neutrum praedictorum priuat, ergo &c.
RESPONSIO. Quia quaestio multos sensus habet, ideo procedetur sic. Quia primo ostendetur quid sit obiectum electionis. Secundo inquiretur quid pro quo sit eligendum. Terti? declarabitur propositum.
Primum est facile, quia cum electio sit actus voluntatis euius obiectum est bonum ostensum per rationem, nihil potest elig nisi quod ostendatur voluntati sub ratione boni, nec recte eliae nisi sit verum bonum secundum iudicium rectae rationis.
Quantum ad secundum quid pro quo fit eligendum. Prime videbitur vtrum malum culpae sit pro aliquo malo culpae vel poena vitando eligendum. Deinde quaeretur illud idem de malo poenae Quod autem malum culpae non possit recte eligi, nec secundum se, nepro vitando quoque alio malo culpae vel poenae patet sic: quia illud quod non potest concordare cum recta ratione nullo modo est recte eligibile, sed peccatum vel malum culpae nullo modo potest concordare cum recta ratione, ergo nullo modo est eligibile. Maior p. tet ex 1. ar. Minor similiter patet ex propria ratione culpae, quia ex hoc est culpa quod discordat a recta ratione: vnde dicere quod culpnon discordat a recta ratione est dicere quod culpa non est culpa, erg. nunquam est licitum committere quantuncunque modicam culpam pro vitam. do quocunque malo, cum in ratione culpae per se includatur ratio illi citi: tunc enim sequeretur quod illicitum manens illicitum, esset licitum
Intelligendum tamen quod illud quod non est culpa de se (vi verbum iocosum dictum ociose) posset dici licite pro vitandeo malo poenae mortis in se vel in alio. Sed tunc non esset ibi circunstantia ociositatis, quae ponit ibi totam rationem peccati, cum tale verbum diceretur propter debitum finem, & sic non esse ociosum. Sed de illo quod esset culpa ex suo genere (vt mentiri) infallibiliter verum est quod in nullo casu potest esse licitum. Sed potest aliquis dicere, quod licet malum culpae non sit committendum pro quocunque malo poenae, potest tamen minor culpa licite committi pro vitanda maiori, vt mendacium pro vitando adulterio, quia licet vtrunque secundum se discordet a recta ratione, tamen Plus vnum quam alterum. Et in hoc casu potest videri quod secundum rectam rationem posset eligi vnum peccatum propter maius vitandum. Sed istud non valet, quia cum in intrinseca ratione peccati includatur ratio illiciti, impossibile est quod oppositum, scilicet esse licitum conueniat ei quocunque modo, sicut impossibile. est quod homo aliquo modo sit irrationalis, cum de ratione eiu. intrinseca sit esse rationale. Item vnum peccatum nunquam necessarium est committi propter aliud vitandum, cum de rationi ae peccati sit esse voluntarium non necessarium: et ideo non est licitum vnum eligi propter aliud vitandum, cum vtrunque simu possit vitari: patet ergo quod malum culpae nunquam potest licite eligi propter vitandum quodcunque malum poene vel culpae
De malo autem poenae dicendum est quod quandoque potest elis pro vitando maiori malo poenae, quando scilicet majus non potes vitari nisi incurratur minus, sicut sectio membri ad vitandum mortem corporis, vbi alterum oportet incurrere. Sed si vtrunque vitari posset, peccatum esset eligere quodcunque de eis. Si vero comparemus malum poenae ad malum culpae, sic quandoque non solum est li¬ citum, sed etiam necessarium eligere malum poenae propter malum culpae euitandum, quandoque vero est licitum licet non necessarium: licitum est & necessarium in actibus virtutum quae habent pro materia aliqua poenalia, sicut fortitudo quae est circa pericula inferentia mortem, quia qui non agit fortiter quando tempus incumbis peccat, sed nullus potest fortiter agere nisi sustinendo tristia circa quae est actus fortitudinis, ergo ad vitandum peccatu oppositum fortitudini necessarium est poenalia & tristia eligere. Quandoque vero non est necessarium, est tamen licitu quatenus malum poenae est promotiuum maioris boni quam sit illud quod per poenam priuatur, bonum autem virtutis majus est quam bonum corporis, & ideo licitum est tristia sustinere secundum corpus in quo consistimalum poenae vt melius conseruetur bonum virtutis, & perfectius euiretur malum oppositi vitij: & hoc modo licitum est corpus affligere vigiliis & iciuniis propter promotionem boni temperantiae & repressionem vitij oppositi. Praeter autem istos modos nunquam est licitum eligere malum poenae pro malo culpae euitando.
Quantum ad tertium quod est principaliter propositum, dicendum est quod malum culpae nunquam potest recte eligi pro vitando malo cuiuscunque poenae, etiam inferni, nec per vitanda totali non entitate, ita quod si homo deberet annihilari nisi peccaret mortaliter, nihilominus non deberet peccare. Et istud satis patet ex dictis. Item dicendum est quod pro vitando malo culpae nullus debet eligere poenam inferni vel omnino non esse: cuius ratio est, quia malum poenae nunquam est necessarium eligere vel licitum propter malum culpae vitandum, nisi quia sine eo non potest malum culpa vitari, aut quia per tale malum promouetur bonum virtutis & impeditur malum vitij oppositi, sed neutrum istorum potest dici de poena inferni vel pura non entitate, ergo &c. Maior patet ex praecedentibus. Minor probatur, quia nullum malum poenae est necessarium ad vitandum culpam nisi id quod est materia virtuti oppositae (vt dictum est prius de fortitudine.) Sed poena inferni non est materia alicuius virtutis. De puro autem non esse constat, cum illud & virtutem, & subiectum virtutis destruat, ergo sustinere poenam inferni vel omnino non esse non est necessarium ad vitandum malum culpae. Item nec est licitum, quia malum poenae nunquam licite eligitur propter malum culpae vitandum, nisi quia es promotiuum virtutis oppositae (vt prius dictum est.) Sed paena inferni vel omnino non esse non promouet ad aliquam virtutem vi sic facilius impediatur vitium oppositum, ergo eligere poenam inferni, vel omnino non esse in nullo casu est licitu: igitur nec culpa est eligenda propter vitandum poenam inferni vel omnino non esse, nec istae poenae vel defectus sunt eligendi propter vitandum malum culpae. Et ideo quaestio praesupponit falsum: supponit enim quod vnum eligendum est pro altero vitando, & quaerit quid pro quo, & tamen neutrum est pro altero eligendum.
Sed contra hoc dicunt quidam quod praedicta ratio impedit seipsam, quia si poena est eligenda ad vitandum culpam, quod poenest materia virtutis oppositae culpae: poena autem inferni (vt dicequantum ad id quod est ibi merae poenalitatis est materia virtutis, ergo ipsa est eligenda. Assumptum probant, quia poena recompensans deordinationem culpae est materia iustitiae punientis culpam per poenam, sed poena inferni est huiusmodi, quia per eam recompensatur ex iustitia culpa commissa, ergo secundum rectam rationem si vigeret in damnato, damnatus deberet eligere sustinere poenam inferni antequam culpa sua remaneret impunita. Istud autem non est ad propositum, nec est in se verum: ad propositum non est, quia nos non quaerimus vtrum peccator existens in poens inferni iuste sibi a Deo inflicta propter culpam ab eo commissam debeat plus velle sustinere poenam illam quam quod culpa sua remaneat impunita, an econtrario: sed quaerimus vtrum vere contritus qui non est in illa poena, nec est illius poenae debitor debeat ve possit licite velle sustinere poenam inferni, vel omnino non esse propter euitationem culpae futurae & imminentis ex aliqua tentatione. Et haec secunda quaestio non est eadem cum prima, nec vna dependet ex alia, & sic illud dictum non est ad propositum Item nec est in se verum, quia iuste condemnatus ad mortem temporalem potest licite optare & velle quod non moriatur, sed condonetur ei poenitenti misericorditer poena mortis tam a parte quam a iudice: nec istud est contra iustitiam quod ex causa culpa sic remaneat impunita, sed est actus misericordiae. Et eodem mode si damnatus poenitere posset & optaret poenam inferni sibi a Dec misericorditer relaxari non optaret contra iustitiam, sed secundum misericordiam: & ideo falsum est quod alij dicunt quod damnati plus deberent secundum rationem rectam si vigeret in eis eligere sustinere poenam inferni quam quod culpa sua remanerei impunita, imo si vigeret in eis recta ratio non obstinata in malo deberent poenitere & optare quod sibi poena inferni remitteretur. Ad formam ergo rationis eorum dicendum est, quod paena quando est materia virtutis circa quam actus virtutis necessario versatur, & fugere poenam est totaliter virtuti contrarium tunc sustinere talem poenam est necessario eligendum, sicut est de poena quae sustinetur in rebus bellicis pro defensione reipublicae: poena autem inferni non est hoc modo materia virtutis, vt declaratum est. Et ideo ex hac ratione non est eligenda.
Si aut quaestio ampliaretur sic quod poneretur quod oporteret alterum incurrere, culpam videlicet, vel poenam inferni, seu omnino non esse, an in casu isto deberet potius homo sustinere poenam inferni, vel omnino non esse, quam peccare, an econuerso, dicendum est quod haec positio est impossibilis, quia poena propte cuius vitationem * incurritur culpa, & si non vtatur culpa incurritur poena, non potest sic se habere ad culpam, vt si vitetur culpa necessario incurratur poena, sed poena inferni est huius modi: qui timore talis poenae vitatur culpa, hoc enim pertinet ad timori seruilem, vt homo peccare omittat, nec incurrat poenam gehennae, ergo talis poena non potest sic se habere ad culpam, vt si vitetur culpa necessario sit incurrere talem poenam, quin potius o positio modo se habent, quia si non vitatur culpa, incurritur poena, nec incurritur poena nisi incurratur culpa. Vnde se habeni sicut antecedens & consequens, & non sicut opposita, vel sicul immediate disparata, quorum oporteat inesse alterum altero non inhaerente sicut ponitur per hypothesim. Propter 9 ipsa est impossibilis, nec est mirum si ex suppositione falsa & impossibili sequatur falsum & impossibile, & sic nihil concludetur verum aut possibile contra opinionem, quae dicit quod propter vitandam culpam non est necessarium, nec licitum eligere poenam inferni vel omnino non esse, sed quidam homines dimittentes veritatem rei absolutae volunt gloriari de consequentiis logicis factis ex hypothesi
Item praedicta suppositio non solum est impossibilis, sed incompossibilis, hoc est includens contradictoria: & talis suppositic non debet fieri secundum aliquam artem, quia secundum eam possunt concludi contradictoria, sicut si ponatur quod homo non sit rationalis, sequitur quod homo non sit homo, quia per praesuppositum sequitur bene non est rationalis, ergo non est homo, cum rationale sit de intellectu & intrinseca ratione hominis: & sic est vna contradictio, scilicet quod homo non sit homo, alia contradictio est, quia sequitur quod homo sit rationalis per praedictam su positionem, ex quo est homo, & non sit rationalis secundum sup. positionem. Quod autem praedicta suppositio includat contradictoria patet, quia nullus peccat nisi volens, cum de ratione peccati sit esse voluntarium secundum Aug. si ergo hominem non voler tem peccare, necessarium esset incurrere poenam inferni, vel ipsum non esse, ista necessitas proueniret ex parte infligentis tales po nas; & hoc est solus Deus, qui solus potest hominem annihilare, & facere quod anima patiatur ab igne infernali. Si Deus autem has poenas ponitur infligere nolentibus peccare quid aliud esset, nisi c Deus homini diceret, aut tu peccabis, aut ego ponam te in inferno, vel omnino annihilabo, quod esset inducere hominem ad peccandum ex timore poenae comminatae. Hoc autem non solum est impossibile, sed etiam incompossibile, quia iucludit contradictionem: quia nullus conformando voluntatem suam voluntati diuinae volendo quod Deus vult eum velle peccat, sed si Deus comminaretur hapoenas alicui infligere nisi peccaret, induceret eum ad peccandum, & sic vellet eum peccare, ergo homo faciendo hoc ad quod Deueum induceret non peccaret, sed induceret eum ad peccandum, erge non peccando peccaret, quod implicat clare contradictionem.
Sed esto quod poenae possent infligi a creatura, puta ab angelo malo, adhuc dicendum quod propter eas vitandas non licet peccare, nec tamen liceret eas eligere propter vitandum peccatum propter rationes prius adductas. Et si dicatur quod nisi peccaret incurrere has poenas, concedatur, tamen non sustineret eas voluntarie, sed inuitus. Si enim voluntarius eas sustineret, peccaret: & est simile. Si quis maleuolus vult me occidere, & occidor ab eo, inuitus non pecco, sed si vellem occidi peccarem: & similiter est in proposito, quia ex hoc tollitur ratio peccati, quod tollitur ratio voluntarij. Propter quod non valet ista consequentia: non est illicitum poenam inferni sustinere, vel omnino non esse, ne culpa incurratur, ergi non est illicitum eligere poenam inferni, vel omnino non esse propteculpam omnino vitandum. Et confirmatur, quia illud quod separat hominem a Deo, & ab eius visione in perpetuum nullo modo potest recte eligi, quia Deus & visio Dei debent summe optari & amari, sed poeua inferni, quantum ad poenam damni separat a Deo, & ab eius visione in perpetuum, ergo illa poena nunquam potes recte eligi etiam si millesies posset a creatura infligi.
Ad primum argumentum dicendum quod melius est mala pati quam malo consentire, sub hoc sensu quod est non illicitum mala pati, si fit ibi purum pati, quia omne illicitum consistit in actione. Sed eligere mala pati quum non sit purum pati, sed aliquo modo agere saltem quo ad actum interiorem nunquam est licitum propter malum culpae euitandum, nisi ad hoc sit necessarium quod est quando malum tale est materia virtutis, vel sit promotiuum boni virtutis, & valeat ad impediendum facilius vitium oppositum, quod non habet locum in poena inferni, vel in omnino non esse, sicut dictum est. Sed contra hoc dicunt quidam, quod li¬ cet poena inferni pro tempore quo infligitur non promoueat ad bonum virtutis, nec similiter omnino non esse, quin potius destruit subiectum & omne bonum, tamen pro tempore electionis promouent, quia electio est virtuosior quando aliquis tanta mala eligit ne faciat contra virtutem. Exemplum de forti, qui eligit mori propter bonum reipublicae. Sed quia istud tangitur in secundo argumento, ideo ibi respondebitur.
Ad secundum argumentum dicendum quod non probat quod poena inferni vel omnino non esse debeant eligi ad vitandum peccatum mortale, nisi sub conditione, scilicet si oporteret alterum incurrere: haec autem est positio impossibilis & incompossibilis, vt declaratum fuit, sed posito quod esset possibilis, adhuc argumentum non valeret, quia minor propositio est falsa: quia fortis secundum fortitudinem virtutis moralis nunquam debet eligermortem ad vitandum vitium oppositum fortitudini, maxime quando post mortem non speratur alia vita, sicut Aristoteless alij gentiles non sperauerunt, sed sufficit ad virtutem fortitudinis moralis quod fortis eligit virtuose agere in rebus bellicis, propter bonum reipublicae non obstante timore mortis, qui est in talibus periculis, ita quod si incurrat mortem, incurrit inuitus, & non ex electione, quia ex parte eius non est ibi pro tunc voluntarium simpliciter vel mistum, sed est pura passio quae secundum se nor est virtuosa, sed solum ratione antecedentis: quia propter timorem mortis quae quandoque contingit in factis bellicis non omisit vltro se opponere pro defesione reipublicae, & si fortis eligeret mori, electio non esse virtuosa, imo esset vitiosa, vt postea patebit, & similiter poena inferni & omnimoda non entitas non solum quando infligerentur non promouerent ad virtutem, sed si praeeligerentur redderent electionem vitiosam. ergo &c.
On this page