Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum fortis secundum fortitudinem virtutis moralis debeat vel ei liceat in quocunque casu eligere mortem
QUAESTIO SEXTA. Vtrum fortis secundum fortitudinem virtutis moralis debeat vel ei liceat in quocunque casu eligere mortem. Cap. Sbi supra.
CCASIONE praedictorum quaeritur de duobus. Primum est, vtrum fortis secundum fortitudinem virtutis moralis debeat vel liceat ei in quocunque casu eligere mortem. Secundum est, vtrum ὶ fideli & virtuoso debeat plus displicere culpa inquantum est offensiua Dei, quam inquantum est nociua sibi. Ad primum sic proceditur, & arguitur quod fortis debeat vel saltem ei liceat eligere mortem in aliquo casu, quia bonum commune est praeferendum bono proprio, sed conseruatio reipublicae est bonum commune, conseruatio propriae vitae bonum priuatum ergo pro conseruatione reipublicae debet homo exponere vitam propriam, quod fit eligendo mortem, ergo &c.
Item nono Ethicorum dicit Philosophus, quod oportet pro amicis multa pati, & mori si oporteat: sed plus tenetur aliquis diligere communitatem quam priuatos amicos, ergo pro bono communi debet homo eligere mori si necesse est.
IN CONTRARIVM arguitur, qa amicabilia qua sunt ad alterum venerunt ex amicabilibus, quae sunt hominis ac seipsum, vt dicitur 8. Ethic. sed causa est potior effectu, ergo potior est amicitia hominis ad seipsum, quam ad quemcunque alium Igitur per amorem cuiuscunque personae priuatae vel reipublicae, non debet homo eligere mortem propriae personae quae tollit omne bonum secundum illos qui non expectant aliam vitam, vt fuerunt morales philosophi.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam primo videndum est quid pertineat per se & directe ad virtutem fortitudinis moralis, & hoc viso procedetur ad id quod specialiter, quaeritur.
Quantum ad primum sciendum est quod secundum Philosophum in 2. Ethic. virtus est quae habentem perficit, & opus eius reddit bonum. Bonum autem hominis est viuere secundum rationem, quum homo sit homo per rationem: & ideo ad virtutem humanam pertinet quod faciat opus hominis esse secundum rationem, quod fit tripliciter. Vno modo secundum quod ipsa ratio rectificatur in se respectu agendorum, quod fit per virtutem prudentiae. Alio modo secundum quod ipsa rectitudo rationis . in rebus humanis ponitur, quod pertinet ad virtutem iustitiae, Tertio secundum quod tollunt impedimenta impellentia homie ad plus quam rectitudo rationis requirat, & ad hoc ordinatur virtus temperantiae, vel cum tolluntur impedimenra retrahentia ab eo quod est secundum rationem, & istud fit per virtutem fortitudinis quae est circa timores periculorum, & maxime illorum qui possunt inferre mortem, quae est finis terribilium. Vnde virtus fortitudinis per se & praecise consistit in hoc quod homo virtuose possit agere non obstantibus periculis quae frequenter retrahunt a bono rationis.
6 Quantum ad secundum quod specialiter quaeritur, videlicet vtrum fortis debeat vel saltem ei liceat in aliquo casu eligere mortem pro defensione reipublicae, vel in quocunque alio casu Dicendum est quod aut loquimur de fortitudine pure morali de qua tractauerunt philosophi qui ignorauerunt aliam vitam futuram post istam, aut loquimur de fortitudine iuncta fidei. Prime modoloquendo de fortitudine dicendum est quod licet fortis non debeat recedere a virtuoso opere propter timorem mortis, nunquam tamen licet ei eligere mortem pro defensione reipu blicae, vel in quocunque alio casu qui ad praesens occurrat.
Ad cuius euidentiam sciendum est quod sicut dicitur 8. Ethicorum. Amabile quidem bonum, vnicuique autem proprium, & secundum hoc in bonis quae debent amari & eligi accipitur gradus dupliciter. Vno modo secundum quantitatem boni, quia maius bonum magis eligendum est caeteris paribus, & ideo cum bonum animae sit potius quam bonum corporis, & bonum corpori: bonis exterioribus, ideo magis est eligendum, & mala opposita sunt magis odienda & fugienda. Alio modo potest accipi gradus in bonis diligendis & eligendis ex parte hominis, quia proprium bonum est magis diligendum & eligendum quam alterum extraneum: sicut quilibet tenetur plus diligere se quam alterum vel quancunque communitatem in qua ipse non includitur. Amicabilia enim quae sunt ad alterum venerunt ex amicabilibus quae sunt ad seipsum. Notanter vero dicitur bonum extraneum & commune, quia in bono communi includitur formaliter bonum proprium, sicut in bono totius corporis includitur bonum partis ciui enim pars est communitatis, & ideo ciuis debet plus diligerebonum ciuitatis quam bonum suum, & plus velle quod conseruetur bonum totius ciuitatis quam solum bonum suum. Sic enim diligendo bonum ciuitatis diligit bonum suum & bonum aliorum, quod est melius quam diligere bonum suum solum. Bonun autem extraneum voco bonum personae priuarae, vel reipublica cuius homo non est pars, sicut respectu ciuis Tolosani bonum extraneum est bonum ciuis Caturcen. & etiam bonum ciuitatis Caturcen. & vtrunque bonum debet ciuis Tolosanus minus diligere quam bonum suum proprium: cum enim diligere aliquid sit velle bonum ei, sicut quilibet homo tenetur plus diligere seipsum quam alium hominem vel quancunque communitatem in qua ipse non includitur, sic tenetur plus velle bonum sibi quam alicui alteri de praedictis, & plus fugere malum suum propriun quam malum cuiuscunque extranei. Vnde plus debet displicere illi qui peccauit peccatum suum quam peccatum cuiuscunque alterius personae priuatae vel omnium aliorum, & sicut est in malis culpae sic est in malis poenae aeternae caeteris paribus.
Ex his arguitur ad propositum primo sic: electio per quam eligitur maximum malum pro aliquo bono, ad cuius conseruatio nem nihil penitus prodest, sed potius obest non est virtuosa, sed magis vitiosa. Et istud clare patet, quia cum electio sit eorum qua sunt ad finem, si illud quod eligitur non prosit ad consecutionem finis, sed potius noceat, electio talis est fatua, nec est secundum prudentiam quae facit electionem rectam, sed electio mortis qua est maximum malum secundum non credentes aliam vitam nihil facit ad conseruationem reipublicae, sed potius nocet, ergtalis electio non est bona, nec virtuosa. Maior iam patet, sed minor probatur, quia cum bellum suscipitur pro conseruatione reipublicae ad hoc proficit & perducit pugna cum victoria. Per hoc enim conseruatur respublica quod ciues pugnant fortiter contra hostes, & eos vincunt, mors autem vnius vel plurium magi, impedit victoriam quam promoueat. Et ideo quamuis fortis debeat eligere fortiter pugnare pro defensione reipublicae non obstantibus periculis quae sunt in factis bellicis, non tamen debet eligere mori, sed oppositum. Et si mors contingat, debet ei displicere tanquam nociua sibi & reipublicae. Et confirmatur, quia simile est de vno ciue & de quolibet alio, & de omnibus simul, sec nihil est dictu quod omnes ciues debeant eligere mortem pro defensione reipublicae, quia cum respublica principaliter consistat in vita ciuium, mors omnium eorum non esset conseruatireipublicae, sed totalis subuersio, & mors cuiuslibet est eius diminutio. Vnde mors ciuium vnius vel omnium non promoue rempublicam, nec conseruat sed subuertit vel minuit. Item 8 redit in idem, nullus aggrediens bellum sub spe victoriae eligi mori in bello: quia non stant simul mors & victoria, sed omnis virtuosus aggrediens bellum pro defensione & conseruatione rupublicae aggreditur ipsum sub spe victoriae, quia aliter non potest defendi nec conseruari, ergo talis non eligit mori.
Secundo principaliter arguitur ad propositum secundum beatum Augustinum de libero arbitrio: omnis recte eligens efficitur melior quando assequitur illud quod recte eligit, quia electio recta non est nisi de vero bono nondum habito, vel de minori malo quando oportet ipsum vel majus incurrere: assequutio autem veri boni reddit hominem meliorem, vitatio etiam maioris malper minus malum reddit hominem minus malum. Et sic assecutic eius quod recte eligitur reddit hominem meliorem vel minus malum quam esset si non assequeretur quod eligit, sed qui assequitur mortem non credens, nec sperans alicubi vitam non efficitur melior, nec minus malus quam esset si viueret qualitercunque, quia efficitur omnino non ens secundum opinionem quam habuerunt philosophi gentiles de morte, ergo talis mors non potest eligi secundum rectam rationem, ergo per nullam virtutem pure moralem potest aliquis recte eligere mortem. Et si constaret ciuibus, vel si probabiliter crederent quod morerentur in bello non deberent se exponere: virtus enim fortitudinis pure moralis est circa timores & audacias (vt patet 3. Ethi.) neutrum autem istorum est circa pericula, seu circa ea quae certitudinaliter inferunt mortem: de malo vero quod est vel aestimatu, ineuasibile non est timor, sed tristitia, quia iam existimatur quasi praesens: audacia etiam est cum fiducia euadendi, propter quod virtus fortitudinis quae est circa timores & audacias nunquam est circa pericula de quibus existimatur certitudinaliter quod inferant mortem, & multominus virtus pure moralis fortitudinis consistit in electione mortis, nec eam habet adiunctam.
Si autem loquamur de fortitudine admista fidei, sic licitum est eligere mortem pro confessione fidei Christianae, & pro eius conseruatione, ac multiplicatione. Cuius ratio est, quia secundum rectam rationem aliquod malum eligendum est propter assequutionem maioris boni quam sit illud quod per malum priuatur, sicut sectio membri recte eligitur propter conseruationem salutis corporis, sed salus seu vita aeterna quae acquiritur per mortem susceptam pro confessione fidei Christianae, & pro eius conseruatione ac multiplicatione est incomparabiliter majus bonum quam sit vita temporalis quae priuatur per mortem, ergo mors corporalis per quam homo priuatur vita praesenti est secundum rectam rationem eligenda propter assequutionem vitae aeternae & verae: & ista est sola ratio propter quam Christi martyres non solum sustinuerunt mortem corporalem patienter, sed etiam gaudenter elegerunt mori pro assertione fidei, & assequutione praemij aeterni.
Ad primum argumentum dicendum est quod bonum commune non est praeferendum bono proprio: nisi quando in bono communi includitur bonum proprium: alias bonum commune est extraneum, nec est praeferendum bono proprio. Et cum concluditur vlterius quod pro conseruatione boni communis in quo includitur bonum proprium debet homo exponere vitam suam verum est quod debet se exponere periculo de quo verisimiliter praesumitur euasio possibilis & defensio reipublicae. Quod autem propter hoc debeat eligi mors, non est verum, quia hoc non prodesset conseruationi reipublicae, sed potius obesset.
Ad secundum argumentum dicendum quod illud confirmat nostrum, quia constat quod nullus debet diligere amicum plusquam scipsum: & ideo nullus debet eligere mori pro conseruatione vitae amici, sed solum debet facere illud quod pertinet ad rationem amicitiae. Et si ex hoc sequatur mors, non tamen sequitur ex electione, sed casualiter, nec solum exponit se homo licite periculis mortis pro defensione reipublicae, vel amici, sed etiam pro defensione bonorum suorum temporalium: & tamen nullus sapiens diceret quod homo virtuose eligeret mori pro conseruatione bonorum suorum temporalium.
On this page