Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum culpa sit magis odienda fideli, quia est offensiua Dei, quam quia est nociua sibi
QUAESTIO SEPTIMA. Vtrum culpa sit magis odienda fideli, quia est offensiua Dei, quam quia est nociua sibi.
AD secundum sic proceditur, & arguitur quod culpa sit magis odienda, quia est offensiua Dei ratione poenae per quam est nociua homini, quia odium ex samore causatur. (Illud enim plus oditur quod o ponitur ei quod plus diligitur) sed quilibet tenetur plus diligere Deum quam seipsum, ergo tenetur plus odire quancunque culpam quatenus est offensiua Dei, quam quia est nociua sibi.
Item poena peccato debita quamuis sit peccatori nociua, tamen quando poenitenti imponitur meritorie suscipitur, & virtuose impletur: sed in offensa Dei nec virtus esse potest, nec meritum, ei go plus est odienda offensa Dei quam poena quae est nociua homini.
IN CONTRARLVM arguitur, quia secundum Aug malum est, quia nocet, sed peccatum nocet peccanti ratione poenae debitae peccato, Deo autem non nocet ratione offensae, erge peccatum est magis malum & magis odiendum ratione poenae, quam ratione offensae diuinae.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam facienda sunt tria. Primum est, quod ostendetur quod quaestio est nulla. Secundum est, quod respondebitur ad quaedam obiecta contra praedicta. Tertium est, quod declarabitur quid in culpa magis sit odiendum & fugiendum
QUANTVM ad primum dicendum est quod quaestio praedicta est nulla, quia culpa quatenus est Dei offensiua, & peccanti nociua ratione poenae culpae debitae sunt vnum & idem inter quae non debet poni distinctio. Quod probatur sic: Ira & offensa non dicuntur esse in Deo secundum affectum, sed secundum effectum inquantum infert poenam, & praeparat, ergo offensa Dei non est nisi poena inflicta, vel infligenda peccatori. Et sic in idem incidunt offensa & poena. Sed inter talia non cadit distinctio, ergo culpa non est magis odienda quatenus offensa Dei quam ratione poenae, per quae est nociua peccatori.
Quantum ad secundum est quod quidam arguunt contra praedicta intendentes probare quod offensa Dei est aliud realiter quam poena peccati: dicunt enim quod offensa potest dici actiue vel passiue quando vnus offendit alium, scilicet ex parte offendentis, & ex parte offensae. Offensa ex parte offendentis, nihil aliud est quam illud per quod offendens displicet offenso, scilicet aliquod dictum vel factum, vel omissio alicuius debiti fieri quod displicet offenso, & maxime quando talis displicentia est talis, quae tollit amicitiam offensi ad offendentem, & merito debeat inducere inimicitiam oppositam. Offensa autem passiue dicta ex parte scilicet illius qui offenditur, nihil aliud est quam displicentia, quam merito debet habere offensus de iniuria illata al offendente secundum quam dicitur quod similiter sunt odio impius & impietas eius, impietas secundum se, impius autem ratione impietatis. Probatur ergo primo quod impossibile est quod offensa actiue dicta fit idem quod poena, quia offensa actiue dicta est illud per quod offendens meretur poenam, sed poena non est meritum poenae: quia siue in bonis siue in malis illud quod retribuitur pro merito non est idem cum merito, ergo &c. Quod autem poena, 8 offensa passiue dicta, scilicet secundum qua dicitur offensus offendi, & hoc etiam est in comparatione ad Deum, & poena qua offendens punitur non sint idem, probatur triplici ratione.
Prima ratio est, quia illa quae possunt esse sine inuicem, non sunt idem, sic est offensa Dei, & poena peccatoris, ergo &c. Maior patet. Probatio minoris, scilicet quod poena potest esse sine offensa, & offensa sine poena, saltem pro eodem instanti: quod dice ideo, quia licet nunquam possit esse poena, nisi esset offensa, nec etiam possit esse offensa Dei quin sequatur aliqua poena, tamer potest esse poena pro aliquo tempore pro quo non est offensa, 8 econuerso saltem in actu, quod faciliter patet. Primo quantum ad hoc quod poena possit esse pro aliquo tempore pro quo non est offensa, & hoc patet dupliciter. Primo quia ablata offensa per contritionem adhuc manet poena quam peccator contritus soluit, ergo &c. Secundo quod Deus non solummodo punit illum qui offendit poena exterminante, sed etiam punit eum poeia emendante, & iam Deo reconciliato, satisfaciente, sed talis poena infligitur ablata offensa, ergo impossibile est quod offensa Dei quod poena sint idem. Et sic probatum est quod poena potest esse sine offensa, & econuerso offensa potest esse sine poena, ita quod non oportet existente offensa, quod statim sit poena: quia statim quando peccator peccat est offensa Dei, sed non statim quando peccator peccat sequitur poena, ergo &c.
Secundo probatur idem ex comparatione offensae ad poenam sic: Quia offensa Dei aut est displicentia Dei de peccato aut voluntas poenam iuferendi, sed neutrum istorum est poena ergo offensa non est poena. Maior enim de se patet. Minor etiam manifesta est, quia displicentia de peccato importat actum voluntatis illius cui displicet, voluntas etiam inferendi poenam importat actum voluntatis illius cui displicet, voluntas etiam po nam inferendi importat actum voluntatis Dei, sed actus voluntatis Dei non est poena, ergo &c.
Tertio quia comuniter doctores dicunt quod damnatis displicet poena non ratione offensae diuinae, sed ratione poenae, sed hoc non esset si offensa diuina & poena essent idem, ergo &c.
Haec autem sunt friuola, quia distinctio de offensa dicta actiue vel passiue solum habet locum in illis in quibus est offensi proprie dicta, quae est motus animi ad displicentiam: in illis enin ipsa displicentia per quam homo est formaliter offensus, dicitu offensa passiue quatenus est ab alio causata, & illud dictum vel factum ex causatur talis displicentia dicitur offensa actiue, quia est causa talis displicentiae, & in talis offensa dicta actiue non ess poena, sed meritum poenae, vt isti bene dicunt quantum ad hoc, neoffensa dicta passiue est poena, sed est motus animi secundum displicentiam, & sunt separabilia pro aliquo tempore. In Deo autem non est offensa proprie dicta, quia in eo non est motus animi ad displicentiam causatus ex aliquo malo dicto, vel facto nostro, sed omnino similiter sed habet in se siue peccemus siubene faciamus. & per consequens respectu Dei nulla est offensa actiue dicta, quia omnis actio correspondet passioni, & econuer so, sed dicitur Deus iratus vel offensus metaphorice solum per similitudinem ad hominem qui offensus ab alio vult ei infligere poenam, & infligit quando potest, & similiter Deus, quia punii peccatorem infligendo poenam dicitur ei offensus vel iratus ita quod offensa nec est in Deo passiue, nec in nobis actiue respectu Dei, sed est denominatio metaphorica ratione solius poenae quam infligit peccatori:
Ad secundum dicendum est quod offensa Dei nec est displicentia de peccato, nec voluntas infligendi poena: sed est sola denominatio metaphorica sumpta a poena quam Deus infligit ex similitudine poenae quam homo iratus vel offensus alteri infligit eidem.
Ad tertium dicendum que verba doctorum non sunt semper sacramentalia nec propria: & si proprie loquamur in hac materia dicemus, quod damnatis displicet eorum culpa ratione poenae, & non quia est contra rationem vel contra mandatum diuinum, sed ex hoc Deus nec offenditur nec irascitur.
Quantum ad tertium sciendum est quod sicut supra dictum fuit in peccato mortali est vnum in quo essentialiter confistit, videlicet voluntaria deordinatio actus: duo autem sunt concomitantia seu consequentia, scilicet priuatio gratiae, ratione cuius dicitur Deus peccatori offensus, quia gratia non est nisi ad amicum. Et poena alia cuius peccator efficitur debitor, & haec duo redeunt in idem, quia priuatio gratiae est poena, nec est offensa Dei nisi metaphorice, sicut dicitur de quacunque alia poena a Deo inflicta. Dicendum est ergo quod illud quod secundum rectam rationem est magis odiendum in peccato est deordinatio actus, in qua essentialiter consistit culpa: quia illud secundum rectam rationem est magis odiendum quod est magis contrarium rectae rationi, sed deordinatio actus est huiusmodi, poena autem non est contra rectam rationem, imo secundum rectam rationem debet infligi peccanti, quare &c. Item majus malum est semper magis odiendum, sed culpa secundum se omni alio excluso est maius malum quam quaecunque poena, ergo magis odienda. Minor probatur, quia illud est magis malum quo mali sumus quam illud quo non mali sumus, sed malum culpae est malum quod facimus, & quo mali sumus: malum autem poenae est malum quod patimur, sed non quo mali sumus, vt patet per Aug. 1. de libe. arbitrio, ergo &c. Item quum malum sit priuatio boni, illud est magis malum quod priuat majus bonum: sed malum culpae in homine priuat bonum rationis quod est summum, hoc autem non facit aliqua poena, quare &c.
On this page