Quaestio 8
Quaestio 8
Quo iure confessio sit introducta
EINDE quaeritur de confessione. Circa quam quaeruntur tria in generali. Primum est, vtrum confessio sit necessaria ad salutem. Secundum est, vtrum sit necessarium confiteri sacerdoti. Tertium gi est, an confessio facta ab illo qui non poenitet valeat, an oporteat iterum confiteri. Quantum ad primum quaeruntur tria. Primum est, quod iure confessio sit introducta. Secundum est, an sit ad salutem necessaria. Tertium est vtrum peccator teneatur suum peccatum statim confiteri habita copia sacerdotis. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod confessio sit de iure naturali, quia confessio est manifestatio occultorum cogitatorum dictorum vel factorum, sed illud est de iure naturali vt probabitur, ergo &c. Assumptum probatur, quia natura dedit homini loquelam seu sermonem, vt manifestet alteri omnia quorum loquela potest esse signum expressiuum: haec autem sunt cogitata, dicta & facta, ergo &c.
Item Adam & Cain non tenebatur nisi ad praecepta legis naturalis, sed ipsi reprehendebantur, quia peccatum eorum non fuerunt ton fessi, vt habetur Gen. 3. & 4. c. ergo confessio est de iure naturali.
Item probatur quod sit de iure diuino veteris legis, quia Esaiae 43. dicitur: Narra si quid habes vt iustificeris. & Prouer. 28. dicitur: Qui absconderit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit, & reliquerit ea, misericordiam consequetur: ergo quum ista fiant per confessionem, videtur quod ipsa sit de iure diuino veteris legis.
Item videtur quod sit de iure humano positiuo, quia extra de poenitentiis & remissionibus, capitulo, omnis vtriusque sexus imponitur omnibus quod confiteantur omnia sua peccata semel in anno. Istud autem videtur pure pertineremd ius humanum per summum pontificem positum, cum nihil tale reperiatur quocunque alio iure statutum.
RESPONSIO. Confessio dupliciter accipitur. Vno modo large pro quacunque expressione veritatis qua aliquis facit per seipsum, vel interrogatus per alium iudicio, vel extra iudicium: & sic confiteri nihil aliud est quam aliquid asserere vel negare, magis tamen proprie locum habet in assertionibus quam in negationibus, quamuis & illud reperiatur, sicut Ioan. primo dicitur de Ioanne baptista quod contessus est, quia non sum ego Christus. Alio modo accipitur confessio stricte prout de ipsa nunc loquimut: & est idem quod expressio peccatorum suorum coram sacerdote gerente vicem Dei sub spe veniae obtinendae a Deo. Confessio primo modo dicta pro quanto est expressio veritatis quam aliquis facit per seipsum vel interrogatus per alium & extra iudicium sub nulla lege cadit. sed procedit ex mera libertate. Quando autem fit in iudicio ad instantiam partis, & ad interrogationem iudicis cadit sub lege, cuius auctoritate roboratur iudicium.
De confessione autem stricte accepta quae est expressio peccatorum coram sacerdote sub spe veniae obtinendae, dicendum est quod non est de iure naturali, nec est de aliquo iure pure humano, sed de iure diuino in lege euangelica tradito. Primum patet: quia omne quod directe pertinet ad fidem est de his quae sunt supra rationem naturalem, sed confessio peccatorum coram ministro pertinet directe ad fidem, ergo & caetera. Maior patet, quia fides est de his quae excedunt rationem naturalem. Minor similiter manifesta est, quia omnia sacramenta nouae legis sunt quaedam facta protestantia fidem: confessio autem prout de ipsa loquimur sacramentum est (vt patuit supra distinctione decimaquarta) ergo confessio non est de iure naturali, quod innititur rationi pure naturali non supposita fide. Hoc etiam de se patet, quae enim ratio naturalis dictaret mihi quod per peccatum mihi soli notum tenerer alij reuelare? certe nulla, imo potius oppositum. Item talis contessio fit sub spe veniae a Deo obtinendae sed talis spes non est de dictamine rationis naturalis, ergo nec confessio sub tali spe facta.
Quod autem non sit de iure pure humano patet: quia nulla lex potest praecipere actum cuius transgressorem non potest iuste punire, frustra enim ferrentur leges quaecunque nisi transgressores possent puniri. Et ideo Philosophus decimo Ethicorum dicit, quod omnis lex habet vim coactiuam per poenam, sec nulla lex humana posset iuste punire illum qui non confiteretur, peccatum sibi soli notum, quia tale peccatum, aut consistit in solo consensu interiore, aut procedit exterius in dicto vel facto: si consistat in solo consensu interiori non subiacet legi pure humanae, non solum propter defectum probationis, quia nullus potes testificare contra alterum de solo consensu interiore quando nullo modo procedit exterius, dicto, facto vel signo, sed etiam propter defectum auctoritatis quam nullus purus homo habet supes cogitationes alterius. Hanc enim sibi solus Deus reseruauit, qui solus nouit corda filiorum hominum. Si autem peccatum procedit exterius per dictum vel factum, occultum tamen aliis, tale peccatum bene subiacet pote stati humanae, sed iuste puniri non potest propter defectum probationis, vnde ius non deficit, sec probatio, quia si posset probari posset iuste puniri: ipsa tamen celatio peccati occulti exterius procedentis iuste puniri non potest per legem humanam, quia nullus tenetur prodere suum peccatum nisi iniudicio forensi ad instantiam partis vel quando iudex procedit ex officio, & ordo iuris hoc exigit. Quod autem aliquis dicat peccatum suum occultum coram sacerdote qui illud habet celare nulla lex pure humana potest praecipere, nec transgressorem iuste punire. Propter quod relinquitur quod confessio sacramentalis de qua loquitur est solum de iure diuino.
Illud autem diuiditur in legem veterem & nouam, in quarum vtraque fuit confessio instituta, sed differenter: quia sicut lex vetus fuit vmbra & figura legis nouae, & sicut in fide veteri conti nebatur implicite fides modernorum, sic confessio fuit instituta in veteri lege implicite, & in vmbra, & figura, confitebantur enim peccata sua solum offerendo sacrificium pro peccato suo in quo fatebantur se peccasse in generali, sed in noua lege exprimi aur singula peccata mortalia coram sacerdote vt vicario Christi
Quando autem instituta fuerit, videtur quod post resurrectionem quando Christus dixit apostolis Ioan. 20. Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, ô quorum retinueritis retenta sunt eis. remittere enim quaedan peccata & quaedam retinere non possunt ministri ecclesiae niseis innotescant, non possunt autem eis innotescere nisi per confessionem peccatoris, & ideo confessio creditur tunc fuisse instituta per Christum. Ex quibus apparet quod glossator decreti tu & piter errauit & periculoso errore in fide, in glossa super quintam distinctionem, tractatus de poenitentia vbi dicit sic: Videndum est quando oris confessio fuerit instituta, & subdit, dicunt quidam institutam fuisse in paradiso statim post peccatum dicente domino ad Adam, Adam vbi es? ideo enim quaesiuit vt ipso confitente peccatum, daretur forma aliis in posterum confitendi, sed quia in illa interrogatione dominus minus expresse videbatur ad confitendum monuisse, & ideo post expressius inquisiuit a Cain fratricida, vbi est Abel frater tuus? Alij dicunt quod sub lege fuit primo instituta quando losue praecepit Achor cri men suum confiteri & lapidatus est. Alij dicunt quod in nouo testamento a Iacobo dicente, Confitemini alterutrum peccata vestra. Sed melius dicitur eam institutam a quadam vniuersalis ecclesiae traditione potius quam ex noui, vel veteris testamenti auctoritate. Traditio autem ecclesiae obligatoria est vt praeceptum, ergo necessaria est confessio de mortalibus apud nos, apud Graecos non, quia non emanauit ad illos traditio talis sicut nec conficiunt in azymis, sed fermentatis: illud ergo Iacobi, Confitemini alterutrum peccata vestra consilij fuit primo, alioquin ligaret Graecos non obstante eorum consuetudine. Haec sunt simpliciter verba glossatoris, in quibus sunt plures errores periculosi in fide, & mirum est quod in tam solenni libro ecclesia sustinuit, & adhuc sustinet tam perniciosam glossam, vt magis postea patebit.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod posse manifestare peccata sua seu quaecunque alia inest homini a natura manifestare autem vel non manifestare est in hominis libertate teneri autem ad manifestationem aliquorum in iudicio forensi est ex auctoritate iuris positiui per quod iudicium roboratur. Confiteri autem peccata sua sacramentaliter sacerdoti est ex institutione Christi.
Ad secundum argumentum dicendum quod Adam & Cain vituperantur, quia interrogati a Deo peccatum suum non recognouerunt, cui tamen tanquam iudici omnium, & scienti non solum facta, sed etiam cogitata nihil debet celari: hoc tamen non est confessio de qua loquimur, quae fit homini sponte tanquam vicario Christi ad consequendam remissionem peccatorum. Nec est verum quod Cain & Adam sola lege naturali ligarentur, quia illa nunquam sufficit ad salutem aeternaliter promerendam, sicut scriptum est ad Hebraeos vndecimo, sine fide impossibile est placere Deo.
Ad tertium dicendum quod confessio de qua loquimur non fuit instituta in lege veteri, & quod dicitur Esaiae 43. Narra si quod habes vt iustificeris, non intelligitur de confessione peccatorum, sed exprobrat ibi dominus populo Israel, quod non proponere poterant bona opera quibus iustificarentur, & possent allegare se fuisse ductos in captiuitatem iniuste. Quod autem subditur ex libro Prouerbiorum, qui abscondit scelera sua, &c. intelligendum est de illo qui non fatetur delicta sua coram Deo, aut qui in iudicio non recognoscit ea prout tenetur: talis enim non meretur misericordiam apud Deum vel iudicem, sicut ille qui ea humiliter confitetur.
On this page