Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum confessio sit ad salutem necessaria
AD secundum sic proceditur, & arguitur quod confessio non sit necessaria ad salutem, quia sicut peccatum per alterum contractum potest purgari mere per alterum (vt patet de peccato originali quod purgatur per alterum in baptismo) sic peccatum quod aliquis committit per seipsum potest (vt videtur) purgari per proprium actum sine altero. Sed peccatum actuale committitur a quolibet per seipsum, & ex proprio actu, ergo plene purgari potest per proprium actum sine actu alieno. Sed confessio non est nisi propter factum alienum, scilicet propter absolutionem habendam, ergo &c.
Item illud non est de necessitate salutis, in quo potest per ecclesiam dispensari, sed per ecclesiam dispensari potest quod nullus confiteatur. Confessio ergo non est de necessitate salutis. Probatio minoris, quia solum tenemur semel in anno confiteri ex statuto ecclesiae, quod habetur extra de poeniten. & remis. capitulo, omnis vtriusque sexus. sed sicut hoc statuit, ita potest dispensare cum aliquo quod non confiteatur in anno, & pari ratione de secundo & tertio, & sic de singulis, & ita nunquam confitebitur, quare &c.
Item Magdalena & Petrus qui peccauerunt saluati sunt, & tamen non inuenitur o peccata sua fuerint sacramentaliter confessi, ergo confessio sacramentalis non est de necessitate salutis.
IN CONTRARIVM arguitur, quia vt dicit Boetius. libro de consolatione Si medicinam expectas, oportet quod vulnus detegatur. Sed de necessitate salutis est quod homo de peccatis mortalibus commissis accipiat medicinam, ergo de necessitate salutis est quod morbum detegat, quod non est nisi per confessionem.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est, an confessio sacramentalis sit de necessitate salutis. Secundum est, an possit per ecclesiam cum aliquo dispensari, nec teneatur confiteri.
6 Quantum ad primum dicendum est quod confessio est de necessitate salutis, habita copia sacerdotis his qui peccauerunt mortaliter. Cuius ratio est, quia omne remedium ordinatum contra culpam cum qua non stat gratia, est de necessitate salutis: sed confessio non solum mentalis Deo, sed vocalis coram ministro, est remedium diuinitus ordinatum contra culpam mortalem quae tollit gratiam, ergo talis confessio est de necessitate salutis. Maior patet, quia sine gratia non est salus, quia gratia Dei vita aeterna, ad Rom. 6. Minor probatur, quod enim confessio vocalis coram ministro ordinata sit contra peccatum actuale mortale patet ex eo qui Christus dixit discipulis, Io. 20. quorum remiseritis peccata, remisa, &c. Remittere autem quaedam peccata, & quaedam retinere non possunt, nisi eis innotescant: non autem possunt eis innotescere nisi per verbum confitentis, vel aliud quod suppleat vicem verbi. Et confirmatur, quia non minus opponitur saluti peccatum actuale mortale quam peccatum originale: sed baptismus qui est sacramentum ordinatum contra peccatum originale est de necessitate salutis, vt suscipiatur actu vel voto quando actualem eius susceptionem impedit casus necessitatis, & non contemptus sacramenti ergo similiter confessio est de necessitate salutis, vt actu fiat nisi casus necessitatis impediat, & non contemptus confitendi. Ex prae dictis patet quod non est de necessitate salutis peccata venialia ccn fiteri, quia non tollunt gratiam, & possunt per alium modum purgari, tam in hoc seculo quam in purgatorio.
Quantum ad secundum dicendum est quod nullus potest dispensare quin ille qui peccauit mortaliter teneatur peccatum suum confiteri, quia Papa & omnes inferiores eo sunt solum ministri & dispensatores sacramentorum institutorum per Christum secundum illud primae ad Cor. 4. Sic nos existimet homo, vt ministros Christi & dispensatores ministeriorum Dei. Minister autem non potest tollere legem institutam per legissatorem, propter quod Papa, & multo minus inferiores eo, non possunt dispensare quod ille qui peccauit mortaliter & tenetur confiter secundum ordinationem Christi nunquam confiteatur, sicut non possunt dispensare quod paruulus natus in originali peccato saluetur sine baptismo, quum ordinatio Christi sit in contrarium Io. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto non potest intrare in regnum Dei. Et confirmatur, quia ecclesia Christ fundata est in fide & sacramentis, & ideo sicut ad ministros ecclesiae non pertinet nouos articulos fidei edere, aut editos remouere, aut in aliquo eorum dispensare, ne credatur: sic ad eos non pertinet noua sacramenta instituere, aut instituta remouere, aui dispensare quod non recipiantur, maxime illa quae sunt de necessitate salutis sicut baptismus & poenitentia.
Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de purgatione originalis peccati per alterum, & de purgatione peccat actualis per proprium actum: quia maioris efficaciae est passic Christi ad deletionem peccati originalis per alterum contracti quam actus noster sit ad deletione peccati actualis per proprium actum commissi, quod etiam grauius est originali: & ideo ibi suffi cit actus alienus, quia per baptismum communicatur nobis virtu, passionis Christi, hic autem non sufficit proprius actus.
Ad secundum dicendum qu ecclesia non potest dispensare cum eo qui peccauit mortaliter, licet possit dispensare in suo statuto de confitendo semel in anno, nisi intra annum contingere casus in quo esset necessarium implere praeceptum Christi de confessione. Qui autem sint illi casus, patebit in sequenti quaestione.
Ad tertium dicendum qued Petrus & Magdalena peccauerunt non post baptismum, vel post Christi passionem: & ideo non tenebatur ad confessionem quae nondum erat instituta. Vel dicendum Christus qui habuit potestatem excellentiae, potuit eis dare effectu sacramenti sine sacramento: non sic autem possunt ministri qui nor habent potestatem excellentiae, sed simplicis ministerij, vel forte confessi fuerunt, quamuis non legatur. Multa enim facta sunt per Christum & sanctos, quae non sunt in scriptis redacta, ideo &c.
On this page