Quaestio 10
Quaestio 10
Utrum peccator postquam peccauit statim teneatur conteri et confiteri habita copia sacerdotis
QUAESTIO DECIMA. Vtrum peccator postquam peccauit statim teneatur conteri & confiteri habita copia sacerdotis.
AD tertium sic proceditur, & arguitur quod peccator postquam peccauit statim tenetur conteri & confiteri habita copia sacerdotis: quia illud quod sine ter mino debetur statim debetur, sed peccator postai quam peccauit debet conteri & confiteri, nec est ad hoc positus aliquis certus terminus, ergo tenetur ad statim
Item Hugo de S. Vict. dixit, quod si necessitas non est quae praetendatur, non excusatur contemptus: sed contemptus in sacramentis est peccatum mortale, ergo mortaliter peccat, qui non statim conteritur, nisi necessitas eum excuset.
IN CONTRARIVM arguitur, quia in decretali, omnis vtriusque sexus. simul ponitur praeceptum de confes¬ sione, & de Eucharistiae perceptione: sed qui non communicat ante pascha non peccat mortaliter, ergo similiter qui non confitetur ante pascha non peccat mortaliter.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est de contritione vtrum ad eam teneatur peccator statim postquam peccauit, & secundum erit de confessione. Quantum ad primum sciendum est quod aliquis potest teneri ad contritionem dupliciter. Vno modo sub conditione, scilicet si vult esse in statu gratiae & salutis, & hoc modo non est dubium quin peccator statim post peccatum teneatur conteri: quia sint contritione non potest esse in statu salutis & gratiae, & ideo qua ratione vult secundum, eadem ratione oportet eum velle primum. Alio modo potest intelligi aliquem teneri ad contritionem ex praecepto, ita quod nisi conteratur peccat mortaliter tanquam transgressor praecepti: & hoc modo peccator non tenetur regulariter conteri statim postquam peccauit, quia perseuerare in eodem peccato secundum reatum non inducit nouum peccatu.
Sed peccator si non conteratur statim postquam peccauit solum perseuerat secundum reatum in peccato per eum commisso, nec est aliquod praeceptum quod obliget eum ad statim conterendum, ergo non peccat nouo peccato. Et quia in contritione includitur propositum confitendi, ideo ad tale propositum nullus obligatur, nisi sicut ad contritionem.
De confessione autem actuali dicendum est, quod ad eam faciendam statim nullus obligatur absolute loquendo, obligatur tamem in certis casibus. Quod patet, quia praeceptum affirmatiuum licet obliget semper, non tamen ad semper, sed solum pro tempore quo imminet necessitas implendi praeceptum, sicut filius non tenetur omni die & omni hora honorare parentes; sed solum quando incumbit tempus & necessitas honorandi. Sed confiteri est praeceptum affirmatiuum, ergo non obligat nisi pro tempore quo necesse est impleri hoc praeceptum. Tempus autem quo imminet necessitas confitendi est in quinque casibus. Primus est quando homo habet Eucharistiam recipere, quia nullus quantumcunque contritus absque confessione debet Eucharistiam susciper oblata copia sacerdotis. Secundus est statutum ecclesiae quae praecipit quod confessio non differatur vltra pascha, vt dictum est prius & iste secundus modus dependet ex primo, quia ecclesia praecipit confessionem fieri ante pascha, vt in paschate digne suscipiatur Eucharistia. Tertius est propter mortis periculum, quia cum sacramenta sint instituta pro hominibus quo ad statum vitae, si alicui immineat probabiliter exitus de hac vita tenetur recipere sacramenta ad ipsum pertinentia, & maxime sacramentum quod est necessitatis, vt est poenitentia. Et ideo beatus Iac. simul promulgauit praeceptum de confessione facienda, & de extrema vnctione recipienda. Quartus est cum aliquis habei peccatum de quo non potest eum absoluere nisi superior quen habet praesentem, & probabiliter credit quod eum decaetero non habebit. Quintus quando aliquis ex scrupulo conscientiae credit se teneri ad statim confitendum. Et sic tenetur aliquis ad confessionem statim faciendam propter sacramentum sumendum, statutum, periculum, dubium, & scrupulum: hoc autem intelligendum est de fideli baptizato, quia cum baptismus sit ianua omnium sacramentorum, ante baptismum non potest suscipi aliquod sacramentum nouae legis.
Ad primum arg. dicendum est quod illud quod debetur sine termino debetur statim: confessio autem sacramentalis non debetur sine termino: quia quamuis ex natura sacramenti non sit praefixus aliquis certus terminus, nec etiam praecepto Christi, tamen est praefixus generalis terminus, videlicet tempus praesentis vitae intra quem terminum potest confireri peccator, nec adstringitur ad aliquem certum terminum, nisi in casibus praedictis.
On this page