Quaestio 11
Quaestio 11
Utrum sit necessarium confiteri sacerdoti, an sufficiat alteri confiteri
CIRCA secundum principale quaeruntur duo. Primum est, vtrum fit necessarium confireri sacerdoti, an sufficiat alteri confiteri. Secundum est, vtrum sit necessarium confiteri proprio sacerdoti. Ad primum proceditur, & arguitur sic quod sufficiat confiteri non facerdoti: quia confessio promulgata est a beato Iacobo. Iac. 5. Confitemini alterutrum peccata vestra, sed secundum hanc opinionem licitum est aequaliter cuilibet confiteri, ergo &c.
Item praeceptum est rectoribus ecclesiarum, vt agnoscant vultum pecorum suorum. Prouerb. 27. quod fit per confessionem: sed rector ecclesiae quandoque est non sacerdos, ergo saltem tales possunt audire confessiones.
3 IN contrarium arguitur, quia in veteri lege discernendi lepran a lepra fuit commissum solis sacerdotibus: sed per illud iudicium figurabatur iudicium confessionis, ergo iudicium confessionis quo discernitur inter culpam & culpam pertinet ad solos sacerdotes
RESPONSIO. Aut confitens habet copiam sacerdotis, aut non habet: si habet, necessarium est quod confiteatur in casibus duntaxat in quibus necessarium est confiteri, vt dictum ef in praecedentibus, quod patet sic: sacramentum confessionis est de necessitate salutis, nisi excludatur per articulum necessitatis, sed non est sacramentum confessionis nisi fiat confessio sacerdoti, ergo necessarium est confiteri sacerdoti. Maior patet ex dictis. Minor declaratur, quia non est verum sacramentum vbi non est verus minister sacramenti, sed verus minister sacramenti confessionis est solus sacerdos, vt pazzt ex traditione Christiprius allegata, & ex forma quam seruat ecclesia in ordinatione sacerdotum, in qua dicuntur eadem verba super ordinandos qua Christus dixit discipulis (scilicet) quorum remiseritis peccara remittuntur eis, &c. quae directe respiciunt potestatem ministri super effectum sacramenti, ergo non est verum sacramentum confessionis quando non fit confessio sacramenti.
Si autem non habeatur copia sacerdotis, sic dicunt quidam q tenetur laicis confiteri: quorum ratio est, quia in sacramento confessionis non solum est aliquid ex parte ministri (scilicet absolutio & iniunctio satisfactionis) sed etiam est aliquid ex parte confitentis, qui sacramentum suscipit, scilicet confessio, & vtrunque concurrit ad plenitudinem sacramenti: quando ergo possibile est vtrunque concurrere necessarium est vtrunque obseruare, sed quando deest sacerdotis copia & necessitas imminet, debet facere poenitens quod in se est (scilicet conteri & confireri cui potest, clerico non sacerdoti vel laico.) Sed istud non vide. tur necessarium, quia cessante principali cessat accessorium: sed confessio fit principaliter propter absolutionem, ergo si desit copia sacerdotis absoluentis, qui solus potest in foro poenitentiae absoluere, absolutus est poenitens ab obligatione confessionis.
Propter hoc potest aliter dici quod nunquam est necessarium confiteri non sacerdoti, est tamen licitum si fiat ex sola humilitate ad habendum consilium vel ad verecundandum propter Deum, quum verecundia sit pars satisfactionis, dummodo confitens non subiiciat se non sacerdoti sacramentaliter vt ministro: hoc enim esset illicitum, quia sicut non sacerdos peccaret si gereret se pro ministro huius sacramenti, sic peccaret qui subiiceret se non sacerdoti vt ministro.
Ad primum argumentum dicendum quod beatus Iacobus loquitur ex suppositione diuinae institutionis per quam sacramentalis confessio solum est facienda sacerdotibus, pro eo quod eis solis dedit Christus potestatem peccata remittendi, vt patet Io. 20. quo supposito beatus Iacobus confessionem faciendam eis monuit.
Ad secundum dicendum quod curatus debet cognoscere vultum subditi sui dupliciter. Vno modo quantum ad exteriorem conuersationem, an peccator notorius an non, & in hoc non debet credere subdito: & hanc cognitionem potest habere curatus non sacerdos sicut sacerdos. Alio modo quantum ad conscientiam interiorem in sacramento confitentis, & hanc habet solus sacerdos: propter quod rationabiliter institutum est, vt curati paroeciani intra annum ordinarentur, quia aliter non possunt integre exercere suum officium, & irrationabiliter dispensatur in hoc nisi magna causa subsit, ideo &c.
On this page