Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

Utrum necessarium sit confiteri proprio sacerdoti et non alij etiam habenti priuilegium vel mandatum etc.

QUAESTIO DVODECIMA. Vtrum necessarium sit confiteri proprio sacerdoti & non alij etiam habenti priuilegium vel mandatum &c.

AD secundum sic proceditur, & arguitur quod necessarium sit confiteri proprio sacerdoti, & non alij etiam habenti priuilegium vel mandatum superioris sint licentia proprij sacerdoris: quia papa per nullam concessionem intendit praeiudicare iuri alieno, sed istud pertinet ad ius sacerdotum paroecialium, quod subditi eorum non confiteantur alij sine illorum licentia, ergo per nullum priuilegium concessum a papa tollitur illud ius sacerdotum

Item confessus alij sine licentia curati sui & absolutus ab eo, Laut est vere absolutus ab eo aut non: si non, habeo propositum,c talis confessio & absolutio non valuit, si sic, contra, quia aut talis tenetur iterato confiteri sacerdoti curato, aut non, si tenetur, se quitur magnum inconueniens, scilicet quod aliquis teneatur confiteri peccatum de quo rite absolutus est, si non tenetur sequitur similiter inconueniens propter statutum iuris, quod est in contrarium

Ad idem est glossa ordinaria Bernardi super illo cap. Omnis vtriusque sexus. Vbi dicit expresse quod Praedicatores & Minores per priuilegium fibi concessum non possunt absoluere sine licentia paroecialium sacerdotum.

4 IN CONTRARIVM arguitur, quia quicquid potest potestas inferior potest superior, maxime quando inferior totaliter dependet a superiore: sed potestas curati inferior est potestate episcopi & papae, & ab his totaliter dependet, ergo quicquid potest curatus potest episcopus & papa, sed de licentia sacerdotis potest audire aliquis eius subditum, ergo fortiori ratione de licentia, vel de priuilegio episcopi, vel papae etiam sine licentia curati.

RESPONSIO. In hac quaestione non est differentia inter audientes confessionem ex commissione episcopi & priuilegio papae, & in priuilegio includitur commissio, & si qua esset minus deberet esse dubium de habentibus priuilegium papaequam de habentibus simplicem commissionem episcopi, quipapa potest dispensare in statuto iuris positiui, cum ipse sit iuris conditor, non sic autem est episcopus: propter quod si probatur quod ex sola commissione episcopi possit aliquis audire confessione. sine licentia curati parcecialis, fortiori ratione probatum erit q ex priuilegio papae hoc possit fieri. Ad probandum autem primum probabuntur tres conclusiones per ordinem. Prima est quod episcopus potest audire confessiones omnium de sua diocesi sine licentia propriorum curatorum. Secunda est, hanc potestatem potest aliis committere. Tertia est quod non solum potest eam committere sacerdotibus secularibus, sed monachis & religiosis. Propter primum accipiendum est quod episcopus est ordinarius totius suae dioecesis vt tenetur communiter. Et hoc notat Greg. in Summa sua de officio ordinario, & de sententia excommunicationis. vnde licet archiepiscopus non possit se intromittere de subditis suffraganeorum nisi in certis casibus, tamen episcopus de omnibus casibus suae dioecesis potest se intromittere. Ex hoc arguitur sic: audire confessiones non requirit nisi potestatem ordinis & iurisdictionis, sed episcopus praeter potestatem ordinis quam recipit in sua consecratione habet potestatem iurisdictionis in toto episcopatu suo & super omnes subditos sacerdotis paroecialis, vt statim ostensum est, ergo potest audire confessiones omnium subditorum in episcopatu suo, imo plus pro vtilitate subditorum, potest prohibere sacerdotem paroecialem a confessionibus audiendis: nec mirum, quia etiam potest prohibere ipsum ne baptizet, sicut habetur expresse 16. quaest. 1. can. cunctis, & sic patet primum.

Secundum sic patet, scilicet quod episcopi tale officium pos sunt committere aliis. Primo quia quae sunt iurisdictionis ordinariae possunt committi aliis, sicut expresse habetur extra de officio ordinarij, capitulo his quibus. sed audere confessiones competit episcopo ratione iurisdictionis ordinariae supposito quod sit sacerdos, ergo istud potest committere alij sacerdoti. Secundo, quia extra de officio ordinariorum, capitulo inter caetera iura. datu episcopis vt in cathedralibus ecclesiis & caeteris collegiis assumant sibi viros idoneos coadiutores in officio praedicationis & audientia confessionum: hoc autem non esset nisi per se episcop possent confessiones audire & aliis committere, quare &c. Minor patet: quia ex hoc quod episcopi possunt, imo debent assumre coadiutores ad audientiam confessionum clarum est quod ips per seipsos possunt, quia qui assumit coadiutorem ad aliquid faciendum ipse est principalis in faciendo, & qui assumitur idem potest, alioquin frustra assumeretur. & sic patet secundum.

Tertium patet scilicet quod episcopi possunt hoc comittere non solum sacerdotibus secularibus, imo monachis & aliis religiosis, quamuis hoc quidam negent propter multa iura quae habentur 17. q. 3. capitulo placuit. & capitulo interdicimus. in quibus expresse videtur prohiberi monachis vt non audiant confessiones, sed sicut ex aliis capitulis patet illud intelligitur nisi de licentia episcoporum, quia de licentia eorum bene possunt, vt habetur eadem causa & que cap. Ex auctoritate. & cap. sic viue. & hoc rationabiliter, quia cum ad audientiam confessionum non requiratur nisi potestas ordinis & potestas iurisdictionis quae dat executionem, primam autem habent omnes sacerdotes aequaliter ex sua ordinatione, secundam autem possunt habere ex episcopi commissione, & sortiori ratione ex commissione papae. Et sic patet quod auctoritas audiendi confessiones potest committi sacerdotibus religiosis sicut secularibus: ex quibus concluditur quod sicut episcopus potest per se, vel per alium excommunicare subditos facerdotum paroecialium eis inuitis, sic potest audire confessiones eorum per se, vel per alium curatis inuitis: & hoc expresse declaratum est per Alexandrum papam, quod de licentia & commissione episcoporum legatorum domini papae & quoruncunque ordinariorum licitum est praedicatoribus & minoribus audire confessiones inferiorum assensu minime requisito, vbi etiam mandat idem papa quod qui contrarium pertinaciter asseruerit tanquam contumax & rebellis ecclesiae Romanae habeatur.

Et idem confirmatam est per Clementem papam 4. nouissime vero dominus Ioan. papa 22. vocato magistro Ioan. de Polia co sacrae theologiae doctore qui asserebat quod confessi fratribus praedicatoribus & minoribus tenentur eadem peccata propriis curatis paroecialibus iterum confiteri, & data sibi audientia in consistorio, & alias coram aliquibus cardinalibus ad hoc specialiter deputatis, cum dictus magister Ioannes nesciret respondere rationibus contra eum factis, compulit eum reuocare praedicta opinionem & damnauit eam, ac reprobauit de consilio fratrum, determinans quod illi qui praedictis fratribus confitentur, non magis tenentur eadem peccata iterum confiteri, quam si alias illa confessi fuissent eorum proprio sacerdoti: & mandauit hanc suam determinationem publicare solenniter per vniuersum mundum vt patet in declaratione per eum super hoc edita quae incipit: vas electionis. Et confirmantur ista per generalem consuetudinem ecclesiae quae est maximae auctoritatis circa sacramenta & vsum eorum. Papa enim habet poenitentiarios qui pro nunc sunt omnes religiosi. Episcopi vero habent poenitentiarios tam seculares quam religiosos, qui absoluunt omnes ad se venientes sine licentia sacer. dotum parcecialium non solum de maioribus retentis a Papa ve ab episcopis, sed de omnibus quaecunque voluerint confiteri: di cere autem quod haec generalis consuetudo per vniuersum mundum obtenta & per papam & praelatos ecclesiae approbata fit perniciosa & vergens in periculum animarum est quasi sacrilegium

AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum que non fit praeiudicium alicui, nisi sub: rahatur ei quod est in fauorem eius introductum. Potestas autem audiendi confessionem non est introducta in fauorem alicuius praelati vel curati, sed in vtilitatem plebis & honorem Dei: propter quod si praelatis superioribus videatur expedire ad salutem plebis & honorem Dei prouidendum quod haec auctoritas aliis committatur quam sacerdotibus curatis, non fit eis praeiudicium: sed confertur eis adiutorium nisi illi qui quaerunt quae sua sunt non quae Iesu Christi, & qui praesunt gregi, non vt pascant spiritualiter, sed vt pascantur temporaliter

Ad secundum dicendum quod absoluti ab illis qui habeni priuilegium vel commissionem sunt vere absoluti, nec tenentur iterato eadem confireri proprio sacerdoti non obstante constirutione, omnis vtriusque. cui praeiudiciari potest per specialpriuilegium quod derogat iuri communi, & per specialem commissionem episcopi qui est magis proprius sacerdos quam curatus. Et ideo sicut de licentia curati potest absolui subditus sic & fortiori ratione de licentia episcopi, sine licentia curati

Ad tertium de glossa Ber. dicendum quod eius est interpretari priuilegium cuius est condere: cum ergo Papa qui dedit priuilegium interpretatus sit, quod audientes confessionem ex priuilegio vel ex commissione ipsorum vere absoluunt, nec requiritur licentia sacerdotum: pro lege enim debet haberi omni interpretatio quae est in contrarium, & forte glosator ille non viderat interpretationes summorum pontificum & sequutu, est pro tunc opinionem suam, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12