Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

Utrum confessio facta ab illo qui non poenitet valeat: an oporteat eum iterum confiteri

QVAESTIO DECIMATERTIA. Vtrum confessio facta ab illo qui non poenitet valeat: an oporteat eum iterum confiteri.

CIRCA tertium principale quaeruntur tria. Primum est an confessio facta ab illo qui non poenitet valeat: an oportet eum iterum confiteri. Secundum est vtrum talis saltem impleat praeceptum ecclesiae de confitendo semel in anno. Tertium est vtrum confessio debeat fieri integre vni & eidem. Ad primum sic proceditur, & arguitur quod confessio facta ab illo qui non poenitet non valeat: quia confessio distinguitur contra contritionem, & satisfactionem, sed contritio & satisfactio non valent sine charitate, ergo nec confessio, sed qui non est contritus facit confessionem sine charitate, &c.

Item omnis talis confessio, aut valet ad remissionem culpa vel poenae, sed confessio facta a non contrito non valet ad remissionem culpae, quia sine contritione actualiter culpa non remittitur, nec ad remissionem poenae: quia poena non remittitur nisi culpa sit prius remissa, ergo talis confessio nihil valet.

IN CONTRARIVM arguitur, quia contritio valet sine actuali confessione dummodo habeatur in proposito ergo similiter confessio valet sine contritione actuali dummodo habeatur in proposito.

Item sicut ad confessionem praeexigitur contritio, sic ad baptismum poenitentia, quae est peccati displicentia in adulto vt patet ex praecedentibus, sed baptismus receptus a non poenitente valet quando postea incipit poenitere, ergo similiter consessio facta a non contrito & absolutione recepta ab ipsi valet quando postea conteritur de peccatis.

RESPONSIO. Aliquis potest dici non contritus aut non poenitens dupliciter. Vno modo quia dolet de peccatis, sed sufficienter non dolet. Alio modo quoniam non dolet de peccatis, nec pro tunc abstinere proponit. Primo modo confessio facta a non contrito valet: quia nulli potes constare de sufficienti contritione, & ideo ad hoc, vt excusetur a transgressione praecepti di confessione sufficit quam reputet se contritum, & credibile est quod Deu. suppleat residuum: aut quia per absolutionem virtute clauium praecedens dolor qui fuit insufficiens efficitur tunc sufficiens, aut quia postmodum succedente sufficiente contritione dimittitur peccatum nec tenetur ad iterandum confessionem prius factam. Si autem sit non contritus: quia non poenitet nec proponit pro tunc abstinere, sic est difficilior quaestio. Circa quam duo sunt modi dicendi. Primus est quod talis confessio valet ad remissionem culpae, quia impoenites quando confitetur & absoluitur, licet tunc non recipiat fructum absolutionis, tamen recedente fictione percipiet, ficut in baptismo dictum est supra: & forte ratio huius opinionis est, quia sicut i baptismo imprimitur character ad quem recedente fictione sequitur gratia, sic in poenitentia recipitur quaedam dispositio, vel o natus ad quem recedente fictione sequitur gratia per quam est remissio peccatorum. Sed istud non videtur aliis prpter tria. Primo quia nullus talis ornatus imprimitur a sacramento poenitentiae, sed est adinuentio conficta. Secundo, quia si imprimitur non manet, nisi cum gratia, alioquin multiplicaretur in eodem secundum numerum cum contingit iter ari confessionem & absolutionem de eisdem peccatis, et iterata causa iteratur effectus quod est incoueniens. Si autem non manet nisi cum gratia, non imprimitur, nisi per confessionem & absolutionem per quam confertur gratia, quod non est in proposito. Tertio quia dato quod talis ornatus possit esse cum gratia & sine gratia, ad ipsum sequeretur gratia recedente quacunque fictione: cum indifferenter se habeat ad gratiam & ad priuationem eius, sicut prius dictum est de charactere baptismi.

Alius modus dicendi est, quod talis confessio non valet ad remissionem culpae, nec pro tunc, nec recedente fictione: quorum ratio est, quia talis impoenitens, aut confitetur suam impoenitentiam quae est propositum non abstinendi, aut non: si non confitetur, tunc est fictus fictione quae est speciale peccatum & contemptus sacramenti, & ita confes io eius non est integra cum omittat confiteri istud peccatum: confessio autem quae non est integra nivalet, sed est iteranda, ergo &c. Si vero confitetur talem fictionem non debet absolui, quia minister cum sit instrumentum principalis agentis scilicet Dei, non debet aliquem absoluere quem scit a Deo non absolui, sicut instrumenta artis non agunt nisi prout mouentur, a principali agente: sed sacerdos scit illum qui non poenitet a Deo non absolui, ergo nullo modo debet talem absoluere. Et ideo dicit Dionysius in fine Ecclesiast. Hierar. quod sacerdotibus vtendum est virtutibus Herarchicis quomodo diuinitas eomouerit, si autem sacerdos praesumat de facto talem absoluere peccat, sicut ille qui a diuino ordine auertitur, nec absolutic consequitur aliquem effectum: quia virtus sacramentorum es principaliter a Deo, non autem a saci amentis, vel ministro nisi a causa sine qua non. Et ideo qui sic confitetur, & de facto absoluitur tenetur iterum eadem confiteri & de eis absolui: nec est dubium quin haec opinio fit securior, quia confitendo iterato nullum periculum sequitur, sed maxima securitas, qui autem omittit iterum confiteri committit se dubio, quod est valde periculosum in his quae tangunt salutem vel danationem animae.

Veruntamen prima opinio posset colorari non quidem ponendo, quod a sacramento poenitentiae imprimatur aliquis ornatus animae, quia illud est fictitium. Sed ponendo quod sola virtus diuina per modum diuinae pactionis & ordinationis assistens sacramentis operatur in eis, quia pactio & ordinatio diuina potest esse de effectu sacramenti: vel quando actu suscipitur, si suscipiens non ponat impedimentum vel obicem, vel postquam receptum est & remoto impedimento, si quod fuit in suscipiendo, sicut & dicimus de merello mediante quo datur eleemosyna, non enim statim eleemosyna recipitur cum merellus ostenditur, sed tunc vel postea secundum beneplacitum ordinatoris. Et propten hoc in sacramentis in quibus suscipiens potest ponere obicen gratiae & in quibus gratia est principalis effectus sacramenri, vtpote, quia per se ordinantur ad deletionem culpae, vt baptismus & poenitentia, videtur habere locum haec pactio dilatoria: vnde sicut ponitur quod baptismus habet effectum suum recedente fictione, sic poteit colorate dici quod confessio facta a non poenitente & absolutio eius habeat effectum recedente impoenitentia per veram contritionem subsequentem, quamuis non sit omnino simile: quia baptismus est sacramentum non iterabile. Et quantum d est ex natura sacramenti baptismi deletur in eo omnis culpa, & omnis poena culpae debita. Et ideo si impoenitens accedat ad a ptisinum, cum pro tunc non recipiat remissionem culpae & poenae, nec possit iterum baptizari nisi pactio haberet in baptismo locu, sequeretur quod homo in perpetuum priuaretur praedicto fructu baptismi, quod est inconueniens maximum: poenitentia vero potest iterari de eodem peccato. Et ideo si prima non valuit, secunda vel tertia potest valere, propter quod pactio dilatoria non habet aeque locum in poenitentia, sicut in baptismo: Deus tamen potuit vnum ordinare sicut aliud, illud tamen quod est tutius semper est tenendum

Ad argumenta vtriusque partis potest responderi. Ad primi dicendo, quod non est simile de contritione & satisfactione & de confessione. quia confessio cum absolutione correspondente est quoddam sacramentum in quo pactio dilatoria habet locum quando pro tempore confessioni, & absolutionis confitens eff indispositus. Contritio autem est dispositio ad suscipiendum effectum sacramenti, quae si sit sufficiens, necessario habet gratiam concomitantem: satisfactio autem cum debeat esse Dec accepta debet esse cum gratia per quam est Deo accepta, & non aliter secundum quorundam opinionem.

Ad secundum potest dici, quod talis confessio & absolutio valent ad dimissionem culpae & poenae, non pro tunc, sed recedente fictione vel indispositione, propter pactionem ordinationis diuinae quae est in sacramentis.

Ad argumenta in oppositum dicendum est ad primum, non est simile de proposito confitendi & satisfaciendi quod habet contritus, & de proposito conterendi quod habet confitens: quia cum propositum sit de futuro & secundum ordinem naturalem, contritio autem debeat praecedere confessionem & satisfactionem, propositum confitendi & satisfaciendi sufficit contrito: sed nullus ordo est quod in confitente sufficiat propositum conterendi, cum propositum sit de futuro, contritio autem debeat praecedere confessionem.

Ad secundum dicendum, quod si pactio & ordinatio diuina habeant locum in poenitentia sicut in baptismo argumentum bene procedit: sed, vt ostensum est, non est omnino similis ratio de poenitentia & baptismo, ergo &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13