Text List

Quaestio 14

Quaestio 14

Utrum confitens et non poenitens impleat praeceptum ecclesiae de confitendo semel in anno

QUAESTIO XIIII. Vtrum confitens & non poenitens impleat praeceptum ecclesiae de confitendo semel in anno.

AD secundum sic proceditur, & arguitur quod confiten: & non poenitens impleat praeceptum ecclesiae de confitendo semel in anno: quia statuta poenalia sunt reAstringenda, & non amplianda: sed statutum de confitendo semel in anno est poenale, ergo non debet extendi vltra quam sonant verba statuti, quae solum faciunt mentionem de confessione & non de contritione.

Ad idem est 9 ecclesia mandat confessionem impoenitentis recipi: vt habetur extra de poenitenti. & remission. Quoniam quidem. Hoc autem non faceret nisi per confessionem talem impleretur praeceptum ecclesiae, quare &c.

IN CONTRARIVM est: quia intentio ecclesia praecipientis confiteri semel in anno conformatur intention Christi statuentis sacramentum confessionis, sed illa fuit vt confitens consequeretur veniam peccatorum, ergo eadem est intentio ecclesiae: sed secundum hanc intentionem non implet praeceptum confitens & non poenitens, ergo &c.

RESPONSIO. Ad euidentiam huius quaestionis dicendum est, quam auctoritatem habet ecclesia circa sacramenta & vsum sacramentorum. Et secundo respondebitur ad quaestionem.

QUANTVM ad illud primum resumendum est illud quod dictum fuit supra, videlicet quod confessio sacramentalis non fuit instituta, nec potuit institui iure pure humano, sed instituta fuit per Christum qui fundauit ecclesiam in fide credendorum & in susceptione sacramentorum, sicut scriptum est Ephe. 4 vnus dominus, vna fides, vnum baptisma. vnus dominus quem colimus. vna fides per quam in eum credimus, vnum baptisma quod suscepimus & mediante ipso caetera sacramenta, quia baptisinus est ianua omnium sacramentorum. Ecclesiam autem sic iustitutam regendam commisit Petro & apostolis sub ipso & eorum successoribus. Vnde ad eos pertinuit, & ad successores eorum pertinet primo & principaliter fidem docere & sacramenta ministrare, prout expedire viderint saluti hominum propter quam omnia praedicta sunt ordinata & instituta per Christum. & ideo si rectoribus ecclesiae videatur expediens pro conseruatione & multiplicatione fidei, & pro salute populi quod sacramenta per Christum instituta maxime quae sunt omnibus communia recipiantur a populo, tali vel tali tempore, ipsi auctoritate anon pure humana sed auctoritate Christi cuius sunt vicarij sibi commissa possent de hoc statutum facere quod ligabit fidelesue & sic principio ecclesiae factum est. Nam Anacletus papa statuit quod fideles singulis diebus communicarent, allegas de hoc doctrinam apost. vt habetur de consecra. di. 2. canone, "peracta consecratione processu" vero temporis Fabianus papa statuit que "saltem ter in anno omnes communicarent" scilicet in paschate pentecoste, & natali: vt habetur de consecr. dist. 2. can. "Si non frequentius". Vltimo vero Innocentius tertius statuit quod "saltem semel in anno" omnes communicent, scilicet in paschate, vt ha¬ betur extra de poenitenti. & remission. "Omnis vtriusque sexus". & hic solus posuit statutum de confitendo semel in anno de quo solo est dubium. Nullus enim vnquam dubitauit an ecclesia potuit statuere quod fideles communicent, hoc enim expedit confirmationi fidei vt fideles facto se ostendant credere in illum quem in sacramento recipiunt, quod est difficillimum ad credendum. Expedit etiam summe saluti populi vt illum sumant in sacramento per quem vita spiritualis potissime nutritur & roboratur. Potest etiam constare ecclesiae quis circa hoc est obediens, vel inobediens, & inobedientem punire legitima poena.

De confessione autem non est sic: quamuis enim confessio sit quodammodo signum protestatiuum fidei, proficiat etiam ad salutem, tamen non potest constare ecclesiae de obedientia vel inobedientia hominis respectu huius statuti, quia per statutum non obligantur nisi illi qui peccauerunt mortaliter, de quo non potest constare ecclesiae quantum ad peccata interioris consensus, nec quantum ad peccata occulta exterioris operis: propter quod quantum ad ista non potest constare ecclesiae an talis teneatur ad confitendum secundum praedictum statutum. Rursus si aliquis sit peccator manifestus & confiteatur, non potest constare ecclesiae si confessus sit omnia peccata sua prout statutum dicit, quia cum confessio fiat soli sacerdoti qui non debet quocunque modo prodere peccatum confitentis, & si proderet nihil valeret, quia ad vnius testimonium nullus debet condemnari: idcirco non potest constare ecclesiae (vt videtur si aliquis est transgressor praedicti statuti: qualiter ergo potes hoc per ecclesiam statui cuius transgressor non potest conuinci, nec per consequens iuste puniri? satis est dubium.

Posset ergo de hoc fieri sancta & salubris exhortatio quae potest prodesse & non obesse: quia ad sacramentum eucharistiae de cuius susceptione subiungitur praeceptum, nullus qui mortaliter peccauit debet accedere etiam contritus nisi prius confiteatur habita co pia sacerdotis, & forte sic factum est & prouisum in illo statuto, omnis vtriusque sexus. in quo praemittitur exhortatio sancta & salubris de confessione facienda, & subiungitur praeceptum de perceptione eucharistiae vallatum poena. Et si non sit sola exhortatio, sed praeceptum, illud quidem potest ligare conscientiam quatenus. fit ab ecclesia auctoritate Christi. Sed poena temporali illius statuti transgressor puniri non potest, cum possit constare de transgressione, vt probatu est. Vnde talis dum viuit potest abstinere ab ingressu ecclesiae si vult, sed per alterum non potest iuste arceri, & moriens non potest iuste priuari ecclesiastica sepultura. Et propter hoc posset rationabiliter videri alicui quod praedicta poenillius statuti respicit solum praeceptum de communione de cuius transgressione constare potest, & non praeceptum de confessione, nisi in casu in quo aliquis sponte fateretur se non fuisse confessum omnia peccata sua, tunc enim posset praedicta poena puniri, & aliter non Si autem statuto huic esset annexa poena excommunicationis, tunc non confitens omnia peccata sua semel in anno ipso facto esset excommunicatus, sed illa excommunicatio quandiu esset aliis ignota ligaret solum eius conscientiam, & posset si vellet subtrahere se a communione aliorum fidelium. Sed alij non tenerentur vitare ipsum nisi sponte fateretur se excommunicatum. Ex praedictis ergo patet quod circa sumptionem eucharistiae potest ecclesia determinare tempus per statutum praeceptorium comminando & infligendo poenam transgressoribus. De confessione autem facienda pro tempore quo regulariter fideles debent communicare, sanctum & salubre est exhortationem fieri, vt dictum fuit: potest nihilominus ecclesia auctoritate Christi hoc facere praeceptum vallatum sententia excommunicationis quam incurrunt transgressores ipso facto. Sed vtrunque praedictorum ligat solam conscientiam transgressoris quoad culpam, & quoad talem poenam: & sic potest puniri talis transgressio per talem poenam. Poena autem illius statuti, omnis vtriusque sexus. aut non est adiecta pro transgressione statuti de confessone, aut est adiecta infructuose, & inutiliter propter rationem prius dictam. Et sic patet primum.

Quantum autem ad secundum, videlicet vtrum confirens & non poenitens impleat praeceptum de confitendo semel in anno, distinguendum est de non poenitente, vt prius: quia si vocetur non poenitens ille qui dolet de peccato, sed non sufficienter (cum de sufficientia doloris de peccato nulli possit constare per certitudinem) sicut ralis confitendo non tenetur iterato confiteri, sic liberatur a praecepto ecclesiae de confitendo semel in anno nec tenetur illam confessionem iterare. Si autem vocetur non poenitens vel non contritus ille qui non dolet de peccatis commissis, nec a similibus abstinere proponit, adhuc dependet solutio huius quaestionis a solutione praecedentis: quia si confessio facta a tal poenitente non valet, nec pro tunc, nec recedente fictione, sic etiam non liberat cum a praecepto ecclesiae de confitendo semel in anno. Si autem valet recedente fictione ratione pactionis qua habet locum in quibusdam sacramentis, tunc etiam valet ad euitandam transgressionem praecepti praedicti: vna autem praedicta rum opinionum est securior alia, vt prius dictum fuit. Rario autem 4. vtriusque praedictorum est vna, quia ecclesia circa confessionem sa cramentalem nihil praecipit iure humano, sed solum auctoritate sibi commissa per Christum circa vsum & dispensationem sacramentorum, & propter quod sicut confessio valet apud Deum, sic etiam liberat a praecepto ecclesiae quo ad culpam & non aliter.

AD PRIMVM dicendum quod statutum de confitendo semel in anno siue sit solum exhortatorium, siue sit praeceptorium non debet a fidelibus salutem suam quaerentibus reputari poenale, sed salubre: quia si quid ibi est poenalitatis totum est medicamentum salutis, & ideo sic implendum est quod sit salutiferum, vel pro tunc vel recedente fictione secundum diuersas opiniones prius ractas, quarum vna est securior.

Ad secundum dicendum quod ecclesia mandat recipi confessionem impoenitentis propter eius instructionem, & non vt absoluatur, nec per consequens, vt sumat eucharistiam: nec imponenda est ei poenitentia ad satisfaciendum, sed vt per poenitentiam & alia bona opera citius ad Deum conuertatur.

Argumentum in oppositum bene procedit: quia ecclesia non praecipit confessionem condendo legem de confirendo, sed Christes illam legem condidit & ecclesia cui commissa est executio mandat praedictam legem certo tempore impleri.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 14