Quaestio 15
Quaestio 15
Utrum confessio debeat fieri integraliter vni et eidem
DTERTIVM sic proceditur, & arguitur quod confessio non debeat fieri integraliter vni & eidem: quia confessio fit propter absolutionem, sed contingit quandoque quod ille cui peccator confiretur non potest de omnibus peccatis absoluere propter aliquem easum superiori retentum, ergo confitens non tenetur tali confessori omnia confiteri.
Item sicut confessio habet determinatum ministrum, ita vi detur habere determinatam materiam quae est illud per quod peccata manifestantur, sed confitens (vt videtur) potest manifestare partem peccatorum per vnum signum (scilicet verbo) partem per aliud (scilicet scripto) ergo similiter potest partem peccatorum manifestare vni ministro, & partem alteri.
IN CONTRARIVM arguitur, quia confessio fit ad hoc, vt peccator veniam consequatur de peccatis a Deo, sed non potest consequi veniam de vno peccato sine alio, erge confitens non debet confireri de vno peccato sine aliis.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est illud quod directe quaeritur, videlicet vtrum confessio debeat fieri integraliter vni & eidem. Secundum est illud quod in primo argumento implicatur (videlicet vtrum absolutio de omnibus peccatis debeat fieri ab vno & eodem ministro.
QUANTVM ad primum sciendum est, quod de conclusione est omnium concors sententia, videlicet qued necessarium est omnia peccata confiteri vni & eidem: modus autem probandi non est idem apud omnes. Vno enim modo probatur sic: sicut est in medicina corporali sic est in poenitentia quae est medicina spiritualis. Sed in medicina corporali sic est quod medicus non solum debet cognoscere vnum morbum, sed totam dispositionem corporis, pro eo quod vnus morbus grauatur ex alio, & quod prodest ad curationem vnius morbi aliquando nocet alij, ergo in poenitentia quae est medicina spiritualis oportet quod sacerdos qui est medicus spiritualis cognoscat non solum vnum peccatum, sed omnia: quia ex quolibet, aliud grauitatem recipit, & quia medicina quae valeret ad vnum peccatum posset esse incentiua alterius
Sed ista ratio non videtur necessario probare quod necessarium sit omnia peccata confiteri vni & eidem, sed quod est valde congruum: quia secundum eam non est necesse omnia peccata confiteri vni & eidem nisi ratione grauitatis quam vnum sortitur ex alio, vel ratione medicinae quae prodesset contra vnum & non contra aliud. Sed propter primum non oportet hoc ponere: quia circunstantiae aggrauantes non sunt de necessitate confessionis sed solum illae quae addunt nouam speciem peccati: vt patet ex prae "cedentibus, sed vnum peccatum si recipiat grauitatem ex alio sibi adiuncto, non tamen recipit nouam speciem, ergo ad confessionem vnius peccati non requiritur necessario quod fiat mentio de alio. Nec propter secundum scilicet propter medicinam: quia vel loquimur de medicina quae expellit morbum, vel de illa quae praeseruat a recidiuo: medicina quae expellit morbum vnius peccati nunquam est contraria medicinae alterius peccati: quia eadem medicina est expellens omne peccatu (.I. gratia) & ita ratione talis medicinae non oportet omnia peccata confiteri simul, ne medicina quae curat vnm peccatu, grauet vel augeat aliud, quia istud nunquam est, nec ratione medicinae praeseruatiuae, quia non est de ratione veiae poenitentiae quod homo ab ea non possit excidere (vt patuit prius) ion est ergo necessarium ad veram poenitentiam quod exhi¬ beantur omnimoda remedia contra recidiuum.
Alius est modus efficacior probans eandem conclusionem, & est talis: confessio correspondet contritioni, sicut signum signato, quia ea quae sunt in voce sunt eorum quae sunt in anima passionum norae, & correspondet per simile: quia per contritionem fit mentalis confessio coram Deo, sicut per confessionem vocalem fit manifestario peccatorum coram Dei ministro, sed contritio non potest esse de vno peccato sine alio, ergo nec confessio. Et sic patet quod confessio debet fieri integre de omnibus peccatis vni & eidem, quod est intelligendum de peccatis quae memoriae occurrunt praeuia discussione conscientiae quae debet confessionem praecedere.
QUANTVM ad secundum videlicet vtrum absolutio de omnibus peccatis debeat fieri ab vno & eodem ministro est multiplex modus dicendi. Primus est o confitens debet dicere omnia peccata sua sacerdoti, & ille ipsum non absolutum debet remittere ad superiorem qui debet eum iterato audire de omnibus, & absoluere vel committere inferiori, quod eum absoluat de omnibus. Et sic tota confessio fit vni, & tota absolutio est ab vno. Sed contra istum modum est consuetudo ecclesiae. Ecclesia enim obseruat quod inferior audiens totam confessionem absoluit de casibus quibus potest, superior autem ad quem remittitur audit solum casum pertinentem ad se, & de illo absoluit. Item si ille modus obseruaretur, includeret aliqua inconuenientia. Primum quod ille qui est confessus omnia peccata sua inferiori, puta curato suo tenetur iterum omnia peccata sua confiteri superiori, putepiscopo vel eius poenitentiario quod est magnum inconueniens: quia quamuis rite confessus possit si velit irerum confiteri, quod tamen ad hoc obligetur non videtur rationabile. Item frustra fit confessio illi a quo non speratur absolutio, sed si confessio fiat integre duobus successiue, & tantum vnus absoluit de omnibus, tunc fit confessio alicui eorum a quo non fit absolutio.
Tenendo autem modum quem obseruat ecclesia (vt dictum est) sequuntur similiter aliqua de praedictis inconuenientibus. Primum est, quia confessio quae fit inferiori integre & de omnibus non habet absolutionem correspondentem. Secundum est quod confessio quae fit superiori de solo casu ad eum pertinente non est integra, & iterum cum de illo peccaro fuerit confessus inferiori dubium est quare tenetur iterato alij consiteri: absolutio etiam quae fit ab inferiori ministro, & a superiore non est vna, nec de eisdem peccatis, sed de diuersis, quae omnia videntur inconuenientia.
Secundo modo dicitur sic, quod inferior audit totam confessionem & de omnibus absoluit, remittit tamen eum ad superiorem, non quidem vt absoluatur de peccato, sed vt absoluatu ab obligatione praecepti quo tenetur se repraesentare superiori cui reseruatur cognitio talium peccatorum. Sed istud minus valet, tum quia ecclesia non potest praecipere quod rite confessus & absolutus iterato eadem confiteatur, tum quia secundum istum modum sufficeret peccatori venire ad episcopum & dicere ei peccatum suum, et statim recedere non expectata absolutione, cum iam sit ab omnibus absolutus, hoc enim faciendo impleuit praeceptum. Istud autem est ridiculum, nec obseruatur ab ecclesia, superior enim & confessionem audit, & sacramentaliter absoluit, & poenitentiam imponit.
Tertio modo dicitur sic, quod non obstante quod inferior absoluat de casibus pertinentibus ad ipsum, & superior de casu ad se pertinente, est tamen tantum vna absolutio: quia quilibet eorum absoluit, vt minister Dei qui est vnus, licet ministri sint plures. Sed istud in nullo soluit, imo potius confirmat, quia sicut minister non absoluit nisi vice Dei, sic non fit ei confessio, nisi vt ministro Dei. Si ergo absolutio quae fit a pluribus ministris est vna propter virtutem Dei cuius ministris sunt: eodem modo confessio facta pluribus presbyteris erit vna & sufficiens. Quod quidam concedunt, asserentes periculose contra commuo nein doctrinam, quod sicut homo non tenetur confiteri integre, nisi de quibus recolit, sic cum confessio fiat propter absolutionem, non tenetur confiteri integre, nisi illi qui integre potest eum absoluere, vnde sufficit (vt dicunt) quod peccator confiteatur inferiori de illis de quibus potest per eum absolui, & de reliquis superiori, & per quemlibet absoluatur de casibus ad cum pertinentibus. Absui dum est enim (vt dicunt) quod aliquis teneatur confiteri de aliquo peccato sacerdoti, qui non potest eum de illo peccato absoluere. Et ideo sic dimidiabitur licite tam confessio quam absolutio, quod videtur erroneum.
Quarto modo dicitur sic, quod per peccatum homo deliquit in Deum & in ecclesiam, & ideo indiget reconciliatione abvtrunque: quantum ergo ad reconciliationem quae fit ad Deum confessio est facienda vni integraliter & ille de omnibus absoluit cum, & Deo reconciliat. Sed quantum ad reconciliationem qui fit ecclesiae plures possunt eum diuisim reconciliare, vnus de vno, & alius de alio prout placet ecclesiae ordinare. Istud autem posset sustineri si appareret qualiter per peccatum occultum ali¬ ter delinquatur in Deum, & aliter in ecclesiam: quia tunc probabile esset quod aliter reconciliaretur peccator Deo, & aliter ecclsiae. Sed non apparet qualiter peccatum occultum aliter fit contra Deum & aliter contra ecclesiam, licet de peccato notorio posset. hoc dici ratione scandali, quod etiam forte non est verum, qua etiam ratione scandali est contra Deum: eadem est ergo reconciliatio qua quis reconciliatur Deo & ecclesiae, quia per sacramentalem absolutionem circa quam ecclesia non habet aliquid immutare cuicunque talis reconciliatio fiat.
Et sic patet quod dubia sunt circa articulum istum propter consuetudinem quam obseruant multae ecclesiae credentes imitar ecclesiam Romanam quae est omnium domina & magistra, sed certe non bene imitantur eam quoad hoc, qa sola peccata & eorum confessio & absolutio pertinent ad forum poenitentiae: sententiae autem excommunicationum & absolutio ab eis, irregularitates, & dispensatio super eis, commutatio votorum, & dispensatioin eis pertinent ad forum exterius: ecclesia autem Romana nunquam retinuit sibi absolutionem ab aliqua culpa directe, sed solum reti nuit sibi absolutionem a quibusdam excommunicationibus, & dis pensationem super quibusdam irregularitatibus quae incurrunt quam doque propter aliquas culpas, & auctoritatem commutandi quaedam vota vel dispensandi in eis, & propter praedictam retentionem non oportet recurrere ad sedem apostolicam, nisi propter absolutionem a sententiis, vel propter dispensationem super irregularitatibus, & in votis quibus obtentis praelati possunt de omnibus peccatis absoluere, nec oportet absolutionem vel confessio nem dimidiare vel iterare, quin totum fiat ab vno & per vnum Et si per hunc modum facerent praelati in suis dioecesibus, &c retinerent sententias excomunicationum quas possent annecter quibusdam criminibus, in hoc imitarentur ecclesiam Romanam, sed quia illi non sibi retinent solum sententia, sed absolutionem ali quorum peccatorum, quibus non est annexa sententia excommunicationis: idcirco ex hoc proueniunt omnia dubia superius tact: de iteratione & dimidiatione confessionis & absolutionis, & quicquid sit de solutione & terminatione praedictorum dubiorum de quibus non video quod possit haberi plena certitudo, nisi magna & solenni discussione ac determinatione sedis apostolicae, tamen nullum ex hoc subditis imminet periculum qui obedienter faciunt quicquid superiores statuunt.
Ad secundum argumentum dicendum est, quod non est simile de plurificatione signorum per quae fit confessio, & de plurificatione ministrorum quibus fit absolutio: quia sicut per contritionem cordis fit Deo necessario integra confessio, sic confessioris debet fieri integre Dei ministro, sed signum per quod confitens manifestat peccata sua confessori non est tantum vnum, quia non est possibile: quidam enim sunt muti, & ideo non possunt per verba peccata sua confiteri, propter quod cum Deus nihil impossibile requirat, restat quod tales possunt confiteri per scriptum. signa vel nutus. materia enim confessionis non est vna secundum speciem (vt aqua in baptismo) sed est vna vnitate analogiae quae est inter signa, sic tamen quod semper principalius assumatur de pol sibilibus. Cuius ratio est, quia in quibusdam sacramentis, puta in baptismo. confirmatione, & ordine nihil requiritur ex parte recipientis, nisi quod non ponat impedimentum. Et ideo quicquid extrinsecus apponitur totum est determinatum in specie vna ex ordinatione diuina, sed in potentia requiritur per se actus poenitentis scilicet quod manifestet peccata sua sacerdoti, & quia Deunon requirit a nobis nisi quod possumus, ideo sufficit quod peccator manifestet peccata sua sacerdoti per praecipuum signum quod est sibi possibile, quamuis non sit semper eiusdem rationis.
On this page