Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XVIII. in generali & speciali.

HIc quaeri solet. Superius magister determinauis de poenitentia quantum ad eius essentiam: hic determinat de potestate ministrorum quibus huius sacramenti dispensatio est commissa. Et diuiditur in duas. Primo determinat de ipsa potestate quae claues ecclesiae dicuntur. Secundo de recipientibus & modo recipiendi hanc potestatem. Secunda ibi 19. distin. post quam ostensum est. Prima est principalis lectionis, & diuiditur in tres partes. Primo mouet quaestionem principaliter intentam. sde potestate ministrorum. Secundo determinat eam. Tertio mouat quandam quaestionem incidentem. Secunda ibi, claues illae non sunt corporales. Tertia ibi, hic quaeritur quae sit illa macula. Secunda istarum diuiditur in tres. Primo ostendit qualis sit illa potestas. Secundo quis sit eius vsus. Tertio quis sit eius effectus. Secunda ibi, vsus vero clauium. Tertia ibi, sed quaeritur vtrum a peccato. Haec tertia diuiditur in quatuor. Primo mouet quaestionem de effectu clauium ad quid scilicet se extendat, & tangit circa hoc duas opiniones, quarum vltimae consentit quae ponit quod solus Deus dimittat culpam & poenam. Secundo ostendit quod sacerdos aliquo modo dimittat. Tertio ostendit quis sit modus. Quarto circa hanc quaestionem mouet ex dictis incidentem. Secunda ibi, nec ideo tame negamus. Tertia ibi, sane dicere & sentire. Quarta ibi, secundum hos ligandi. Tertia illarum in qua ponit modum quo sacerdotes dicuntur ligare & soluere diuiditur in tres partes. Primo ostendit quomodo se habeant in ligando & soluendo quantum ad culpam. Secundo quomodo se habeant quantum ad poenam in foro conscientiae iniungendam. Tertio quantum ad poenam excommunicationis quae infligitur in foro contentioso. Secunda ibi, ligant quoque. Tertia ibi, est & alius modus ligandi.

INSPECIALI primo sic procedit. Et quaerit primo cum sola contritione cum proposito confitendi dimittatur peccatum quantum ad maculam & reatum poenae aeternae, quid dimittit sacerdos in sua absolutione & quod virtus clauium operetur? Postea determinat magister quaestionem. Et dicit quod illae claues non sunt corporaliter, sed spiritualiter intelligendae, & nihil aliud sunt quam scientia discernendi, & potestas iudicandi & ligandi & soluendi, qua iudex ecclesiasticus dignos recipere & indignos excludere debet a regno Dei, & ecclesia a septem sacramentorum perceptione, vbi subdit etiam quod ius ligandi & absoluendi sacerdotibus ecclesiae competit & non haereticis. Postea dicit quod vsus clauium in duobus consistit scilicet in discernendo ligandos & soluendos; & in soluendo soluendos, & ligando ligandos. Postea quaerit quod operatur sacerdos in absoluendo a peccato, vtrum scilicet culpam vel poenam tollere possit. Tangit autem circa hoc duas opiniones: quibusdam enim videtur q Deus animam suscitat a morte culpae, sacerdos vero dimittit reatum poenae, vnde & dominus Lazarum prius suscitauit & viuificauit, &t postea Apostolis soluendum dimisit: aliis vero videtur, quod sicut solus Deus animam viuificat tollendo culpam interius, sic reatum poenae aeternae relaxa, & tamen sacerdotibus tradita est potestas remittendi peccata & retinendi. sicut enim solus Deus potestatem baptizandi sibi retinuit ita etiam poenitentiae, & hanc opinionem Magister tanqua rationabilem approbat. Simul enim culpa cum poena remittitur: quia nemo vere conteritur nisi homo qui est in charitate, qui aute charitatem habet dignus est vita aeterna & non morte, & ideo Deus qui dimittit culpam etiam dimittit poenam, quod auctoritatibus confirmat. Postea dicit quod non obstante quod solus Deus peccata dimittat, verum est tamen quod sacerdotes habent potestatem dimittendi & retinendi peccata, & sic aliquid operatur per hanc potestatem: quia peccata dimittunt & retinent, quod pluribus auctoritatibus probat. Postea dat vnum modum quo sacerdotes dicuntur ligare & soluere dicens, quod Deus per se dimittit culpam mundando animam a macula culpae, & soluendo debitum poenae aeternae debitae. Sacerdotes vero dimittunt & soluunt dimissionem factam vel non factam manifestando & ostendendo, vnde & Dijs prius per se Leprosum sanitati restituit, deinde ad sacerdotes misit, quorum iudicio ostenderetur mundatus, quia si aliquis apud Deum sit absolutus, non tamen in facie ecclesiae absolutus habetur nisi per iudicium sacei dotis: vnde sicut sacerdotes legales lepram non mundabant, sed inter mundos & immundos discernebant, ita sacerdotes euangelij peccata non dimittunt, sed vtrum a Deo sint dimissa iudicant & ostendunt. Postea ponit alium modum quo sacerdotes dicuntur ligare & soluere: dicuntur enim ligare inquantum poenam satisfactoriam poenitentibus imponunt, soluere vero inquantum de poena debita aliquid relaxant, & purgatos ad sacramentorum communionem admittunt, & sic ecclesiae reconciliant, & quod in primo exercent, opus est iustitiae, in secundo vero opus misericordiae: in eo autem quod ligant ad satisfactoriam poenam peccatorem solutum esse ostendunt: quia nulli satisfactio imponitur nisi ei quem vere poenitentem sacerdos arbitratur, quod autem poenam imponere ad claues pertineat ostendit per Augu. qui dicit quod poena sine arbitrio sacerdotis facta frustratur. Et contemptibiles facit ecclesiae claues, & quod sine confessione vocali, & nisi supposita confessione mentali indulgentia haberi non potest. Postea ponit tertium modum quo sacerdores dicuntur soluere & ligare scilicet per excommunicationem: tunc enim quis hoc modo ligatur, dum vocatus ad emendationem manifesti criminis & satisfactionem vilipendens per sententiam ecclesiae a loco orationis, & a sacramentorum communione, & fidelium consortio separatur, vt erubescat pudore sceleris quousque conuersus soluitur: haec autem excommunicatio nocet illis qui digne excomunicantur, quia protectio Dei eis subtrahitur, diabolus etiam habet in eos maiorem potestatem saeuiendi, orationes quoque ecclesiae & suffragia eis subtrahuntur. Tunc quaerit quomodo verum sit quod dominus dixit: quaecunque ligaueritis super terram erunt ligata & in caelis, &c. Cum sacerdotes quandoque ligent dignos absolui, & quandoque soluunt dignos ligari? Et respondet quod illud est intelligemdum quando sacerdotes adhibent clauem discretionis, ita quod merita vel demerita hominis requirant quod soluantur, vel ligentur. Vltimo quaerit quae sit illa macula, & illae tenebrae interiores, a quibus Deus animam purgat. Et respondet de tenebris quod sicut gratia animam illuminat, sic peccatum animam obtenebrat. Et illae tenebrae purgantur, quando lumen gratiae reflituitur. De macula vero dicit quod non est mala voluntas quae transiit, nec mala voluntas per quam aliquis poenitere contemnit, quia illa est speciale peccatum: sed sicut qui tangit immundum pollutus est post actum quousque lauetur, sic anima non solum polluitur quado peccat, sed remanet polluta & maculata quousque mundetur per poenitentiam. Et haec macula est dissimilitudo & elongatio a Deo. Et in hoc terminatur sententia, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum