Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum claues sint in ecclesia

QVAISTIO PRIMA. Vtrum claues sint in ecclesia. Tham. in additionibus qg. 17. ar. 2. Conradm. u.1.libu. primi de contractibus.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur de duobus. Primum est de clauibus. Secundum est de excommunicatione. Circa primum primo quaeritur de clauibus vtrum sint in ecclesia. Secundo quis fit vsus clauium. Ad primum sic proceditur & arguitur sic, quod ministri ecclesiae non habent claues regni coelorum: quia quod conuenit soli Christo non est communicatiuum ministris ecclesiae, sed habere claues regni coelorum conuenit soli Christo, vt dicitur Apoc. 3. qui habet clauem Dauid aperit & nemo claudit, &c. ergo istud non est communicatiuum ministris ecclesiae.

Item ad aperiendam vnam seram, vel clausuram sufficit vna clauis. Sed vna est clausura qua clauditur nobis regnum coelorum (scilicet peccatum) ergo ad aperiendum regnum coelorum sufficit vna clauis.

IN CONTRARIVM est quod dominus dixit Petro. Matth. 16. Tibi dabo claues regni coeorum.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est quid sit clauis prout de ipsa loquuntur theologi, & vtrum ecclesia habeat claues. Secundum est, si sit tantum vna clauis an plures,

QUANTVM ad primum sciendum est, quod sicut in corporalibus clauis dicitur instrumentum quo hostium clausum aperitur, sic spiritualiter clauis vocatur potestas, vel auctoritas qua ostium regni caelestis quod per peccatum nobis clauditur aperitur: & quia non clauditur nisi per peccatum & poenam peccato debitam ideo potestas remittendi peccata quo ad culpam vel poenam dicitur clauis: haec autem potestas est in Deo principaliter & per auctoritatem, & ideo solus Deus dicitur habere clauem auctoritatis, in Christo autem homine fuit haec potestas per meritum passionis, & ideo dicitur habere clauem excellentiae, & quia in sacramentis ecclesiasticis communicatur nobis meritum passionis Christi, ideo ministris ecclesiae ex eo quod sunt dispensatore sacramentorum competit potestas remittendi peccatum, saltem per modum ministerij, & per consequens aperire regnum coelorum, & talis potestas vocatur clauis ministerij. Et diffinitur sia quibusdam, & habetur in litera, quod clauis est potestas ligandi & soluendi qua ecclesiasticus iudex dignos recipere & indignos excludere debet a regno. Cum igitur talis potestas sit a Christo collata ministris ecclesiae, patet quod ecclesia claues habet

QUANTVM ad secundum sciendum est, quod est tantum vna clauis quo ad essentiam, licet sint duae quo ad actus & off cia, quod patet sic: ad plures actus subordinatos sufficit vna vir tus & potestas, sed actus clauium licet sint plures sunt tamen subordinati, ergo ad eos causandos sufficit vna virtus & vni potestas. Maior patet, sol enim per eandem virtutem, puta per lumen illuminat & calefacit aerem, & isti sunt actus subor. dinati, & vnus praesupponit alium. Minor declaratur: cum enim actus clauium sit dignos recipere, & indignos a regno excludere, oportet quod duo ad hoc concurrant. Primum est iudicare quis fit dignus vel indignus. Secundum est dignum recipere & indignum excludere. Et iste secundus actus praesupponit primum, vt de se patet. Et ideo ad eandem potestatem pertinet vterque actus ordine quodam, sicut & videmus in iudiciis secularibus, quia eadem auctoritate competit iudici merita partium cognoscere, & sententiare, contra vnam, & absoluere alteram: quitamen principia denominantur ex actibus, licet sit vna & eadem auctoritas vel potestas qua iudex ecclesiasticus iudicat de dignitate vel indignitate alicuius, vel qua dignum absoluit, indigni vero non absoluit, ideo illa potestas dupliciter nominatur: quiratione primi actus vocatur clauis scientiae, ratione secundi vi catur clauis potestatis: clauis autem scientiae non est habitus scientiae qui in ordinatione infundatur, vel habitus prius acquisitu, seu industria naturalis quae inordinato rationem clauis sortiatur, cum in multis ordinatis contingat neutrum horum inueniri, sed est auctoritas discernendi in iudicio animae. Hanc autem potest habere ignorans & potest carere sciens, sicut in iudiciis secularibus aliquis habet auctoritatem iudicandi qui non habet scientiam iuris. Et econtrario aliquis habet scientiam iuris qui non habet auctoritatem iudicandi, sed cum actus iudicandi non possit recte exerceri sine vtroque, scientia videlicet, & auctoritate, & ad actum iudicandi obligatur quis ex auctoritate suscepta, non autex sola scientia, ideo scientia sine auctoritate potest sine peccato haberi. Sed auctoritas iudicandi quae clauis dicitur, non potest sine scientia absque peccato haberi ab illis qui se ad hoc ingerunt, quamuis illi qui compelluntur auctoritatem praedictam recipere, possunt in aliquo excusari. & sic patet secundum.

Ad argumenta in oppositum. Ad primum argumentum dicendum quod solus Christus habet clauem excellentiae qua merito passionis suae clausit limbum parrum, ne aliquis in illum descendat, & aperuit paradisum remoto generali impedimento naturae: sacerdotes tamen habent clauem ministerij ad remouendum impedimenta personalia (quae sunt peccata actualia quae committimus) per sacramentum poenitentiae quod ministrant.

Ad secundum dicendum quod est tantum vna clauis secundum essentiam, licet dicantur plures quo ad nomina propter officia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1