Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum potestas clauium se extendat ad culpam et poenam culpae debitam clauium
DEECYNDVM sic proceditur, & arguitu quod vsus clauium extendat se ad dimissionem culpae & poenae: quia primus vsus clauium est discernere quis sit dignus, vel indignus regno coelorum. Secundus est dignos recipere & indignos excludere. Sed nullus est indignus regno caelorum nisi propter culpam vel propter poenam culpae debitam, ergo primus vsus clauium respicit culpam, & poenam culpae debitam. Et si primus vsu hoc respicit, eadem ratione & secundus qui dependet a primo.
Item Christus loquens discipulis de vsu clauium Ioan. 20 dixit: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, sed perfecta remissio peccati non est nisi remittantur quantum ad poenam & quantum ad culpam, ergo ad vtrunque se extendit potestas clauium.
IN CONTRARIVM arguitur: quia peccatum non remittitur nisi per gratiam, sed solus Deus potest dare gratiam ergo solus Deus potest remittere peccata quoad culpam.
Item sacerdos non potest praeiudicare iustitiae diuinae, sed ex iustitia diuina taxata est poena paenitenti, ergo sacerdos per virtutem clauium non potest de ea aliquid remittere.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videndum est primo quid operentur claues ad dismissionem culpae, & secundo quid operentur quantum ad dimissionem poenae.
QUANTVM ad primum resumendum est illud quod dictum est supra, videlicet quod in peccato actuali mortali contra quod ordinatur directe sacramentum poenitentiae ad quod pertinent claues sunt tria. Primum est deordinatio actus in qua formaliter consistit culpa, potest etiam dici macula, sicut per oppe situm ordinatio actus potest dici decor. Secundum est carentia gratiae quae dicitur offensa quatenus gratia est solum ad amicum potest etiam dici macula, sicut gratia est quidam decor. Tertii est reatus poenae. Quantum ad primum claues nihil operantur ad dimissionem culpae, vel maculae: quia deordinatio actus tollitur per eius ordinationem dum bene displicet quod male placuit: haec autem displicentia praecedit tempore, vel natura, vel praecedere debet absolutionem quae fit virtute clauium. Posterius autem non est causa aliquo modo factiua prioris. Quantum ad secundum quod est carentia gratiae, dicendum est quod auctoritas clauium se extendit ad dimissionem culpae, & collationem gratiae per modum ministerij, quod patet sic: sicut se habet sacramentum baptismi ad peccatum originale, sic se habet sacramentum poenitentiae ad peccatum actuale, sed per sacramentum baptismi dimittitur ministerialiter culpa originalis, ergo pe sacramentum poenitentiae remittitur ministerialiter culpa actualis: sed virtus sacramenti poenitentiae maxime dependet ex virtute clauium, vt patet ex forma absolutionis qua (sacerdos habens clauem) vtitur, ergo &c. Veruntamen est intelligendum quod inter baptismum & poenitentiam est differentia quo ad 19 missionem culpae per vtrumque: quia regulariter baptismus inue nit culpam in eo qui baptizatur. Quia communiter poo statu moderno baptizantur paruuli, qui propter carentiam vsus rationis non possunt ante baptismum se praeparare intantum, vt dimittatur eis culpa originalis. Et ideo baptismus semper inuenit in eis culpam originalem quam delet, sed sacramentum poenitentiae non confertur nisi adultis in quibus praecedit praeparatio per displicentiam peccati commissi quae quandoque sufficiens est ad peccati deletionem cum proposito confitendi. Et in tali, sacramentum poenitentiae non dimittit peccatum cum sit prius dimissum: sed si non baptizarentur nisi adulti, sicut non confitentur nis adulti, penitus esset simile de dimissione culpae per vtrunque Quia sicut in adulto antequam baptizetur posset praecedere sufficiens praeparatio per quam cum voto baptismi remitteretu omnis culpa & conferretur gratia, & tunc sequens baptismus culpam non auferret nec gratiam conferret, sed prius collatam augeret: quandoque vero praecederet dispositio non omnino sufficien ad deletionem culpae, & tunc virtute baptismi actualiter suscepti deleretur culpa, sic in poenitente antequam actualiter suscipiat sacramentum poenitentiae: quandoque praecedit sufficiendispositio delens culpam & conferens gratiam, & tunc sacrame tum superueniens culpam non aufert, quia non inuenit, nec gratiam confert, sed prius collatam auget: quandoque vero non praecedi sufficiens contritio quae culpam deleat, sed attritio quae superueniem te sacramento virtute clauium efficitur sufficiens, & tunc per sacramentum poenitentiae actu susceptum & deletur culpa & confertur gratia. Et ita virtus clauium extendit se ad dimissionem culpae quando eam inuenit, sicut & baptismus. Parum enim esse dicere quod sacerdos euangelicus virtute clauium solum ostendat culpam a Deo esse dimissam, & nullo modo ad eius dimissionem operaretur: sicut sacerdos legalis solum ostendebat in aliquo lepram esse mundatam, quam tamen nullo modo mundabat. Istud enim est contra dignitatem sacramentorum nouae legis, qua efficiunt quod figurant per modum pactionis: ipsa autem forma absolutionis significat dimissionem peccati.
Quantum ad secundum dicendum est quod virtute clauium non dimittitur aliquid de poena aeterna peccato mortali debita quia in contritione poena aeterna peccato mortali debita, quae est poena gehennae, & carentia visionis diuinae, & vermis conscienti totaliter remittitur, vel commutatur in poenam temporalem. Cor tritio autem praecedit tempore vel natura absolutionem quae fit virtute clauium, nisi quando in absolutione attritio praecedens fit contritio: tunc enim operatur virtus clauium ad commutationem poenae aeternae in temporalem, sicut operatur ad hoc attritio fiat contritio. De poena autem temporali contrito debita remittitur aliquid virtute clauium. Cuius ratio est: quia sicut dictum fuit lib. 3. dist. 19. Christus per prnam & meritum passionis suae satisfecit pro peccatis totius mundi quantum ad sufficientiam: praedicta autem satisfactio communicatur nobis pe susceptionem sacramentorum quae ordinantur ad remissionem cupae, vt sunt baptismus & poenitentia: & ideo per vtrunque dimittitur aliquid de poena peccatis debita, sed differenter: quia pe baptismum tollitur omnis poena cuicunque peccato debita, quia baptismus est sacramentu intrantium statum ecclesiae, propte quod non imputatur eis ad poenam quicquid in statu pristino egrint (vt tactum fuit prius, cum ageretur de sacramento baptismi sed poenitentia non est status intrantium, sed est iudicium & correctio delinquentium in ecclesia, & ideo per eam dimittitur poenaeternam quae non est ad correctionem ciuis, sed ad extermination hostis: sed non semper dimittitur poena temporalis, quae potes esse ad correctionem, de qua tamen virtute clauium aliquid dimittitur ratione meriti Christi, quod virtute clauium nobis communicatur: & ideo totiens potest homo confiteri de peccatis suis,( non solum propter poenam verecundiae quae est in confitendo, & intercessionem sacerdotis qui absolutioni praemittit orationem, sed propter communicationem meritorum passionis Christi virtute absolutionis communicatorum tota poena temporalis peccato debita remitteretur, nec culpa propter hoc remaneret impunita pro qua poena passionis Christi nobis communicata satisfecit.
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod non est sienile de actu discernendi culpam & de actu remittendi eam: multa enim possumus cognoscere quae non possumus facere, & ideo ad ministrum pertinet cognoscere culpam quantum ei manifestatur per confitentem, sed remittere eam non competit ei nisi per modum ministerij, quod ministerium (vt prius diximus) es per modum pactionis, ita videlicet vt minister exhibeat quod exterius geritur: Deus autem faciat quicquid interius agitur
Ad secundum patet per idem, quia Deus non dedit discipulis respectu remissionis peccatorum potestatem auctoritatis, vel excellentiae, sed simplici ministerij qualis dicta est.
On this page