Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum ecclesia debeat vti excommunicatione

QUAESTIO TERTIA. Vtrum ecclesia debeat vti excommunicatione Thom in additionibus q. XI. ar.1. & 2.

DEINDE quaeritur de excommunicatione. Et primo quaeritur de ea. Secundo de participatione cum excommunicatis. Circa primum primo quaeritur vtrum ecclesia debeat vti excommunicatione. Secundo vtrum sententia excommunicationis iniuste lata liget. Ad primum sic proceditur & arguitur sic, quod ecclesia non debeat vti sententia excommunicationis. Quia nullus est tradendus in manus hostis nisi ille de cuius salute desperatur, sed de nemine est desperandum quandiu est in vita praesenti, ergo nullus est in vita praesenti tradendus in manus hostis, siue diaboli, sed hoc fit per excommunicationem, vt patet 1. ad Corin. 5. ergo nullus est excommunicandus.

Item excommunicatio est quaedam maledictio, sed Apostolus prohibet maledicere Ro. 12. ergo ecclesia nullum debet excommunicare.

IN CONTRARIVM arguitur per illud quod Christus dixit Matth. I8. de illo qui ecclesiam contemnit sit tibi sicut ethnicus & publicanus, sed tales sunt extra ecclesiam, ergo contumaces qui ecclesiam audire contemnunt sunt per sententiam excommunicationis extra ecclesiam ponendi.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est quid sit excommunicatio & vtrum rationabiliter feratur ab ecclesia. Secundum est pro qua causa debeat ferri.

QUANTVM ad primum sciendum est quod excommunicatio a quibusdam sic diffinitur: excommunicatio est separatio a communione ecclesiae quoad fructum & suffragia generalia Ad cuius intellectum aduertendum est quod ille qui in ecclesia pe nitur per baptismum qui est ianua sacramentorum ad duo adscribitur scilicet ad coetum fidelium, & ad participationem sacramentorum: & hoc secundum praesupponit primum, quia in sacramentis prae cipue communicant fideles, & ideo extra communionem fidelium potest aliquis fieri dupliciter. Vno modo quod separetur tantum a participatione sacramentorum, & hoc vocatur minor excomunicatio. Et alio modo quod excludatur a communione fidelium non solum quoad participationem sacramentorum, sed etiam quoad omnem actum legitimum, & hoc fit per excommunicationem maiorem. Et haec diffinitur, quod excommunicatio est separatio a communione ecclesiae quoad fructum, hoc est quoad participationem sacramentorum. Et quantum ad suffragia generalia, siue temporalia quae sunt in conuictu ciuili, siue quoad spiritualia quae proprie sunt suffragia ecclesiae: ab his enim omnibus separatur excommunicatus, quia non est ei licitum communicare aliis, nec alij sibi in actibus ciuilibus, nec participat in generalibus suffragiis ecclesiae quantum est ex intentione ecclesiae quae non intendit orare pro excommunicatis, nisi vt resipiscant ab inobedientia, & redeant ad gremium ecclesiae. Dico autem quantum est ex intentione ecclesiae: quia cum suffragia possunt alicui valere dupliciter: vno modo ex vi charitatis quae omnes fideles connectit, vt sint vnum in Deo sicut in Psal. dicitur Particeps sum ego omnium timentium te, &c. Alio modo ex intentione facientis. Primum valorem non potest excommunica. tio excludere: quia si sit iusta non tollit charitatem sed ablatam supponit. Cum non debeat fieri nisi pro peccato mortali quod tollit charitatem, vt postea dicetur. Secundum autem valorem qui est ex intentione facientis excludit excommunicatio, vt dictum est prius. Habemus igitur quid sit excommunicatio.

Patet etiam quod rationabiliter fertur ab ecclesia, quia iudicium ecclesiae debet conformari iudicio Dei quantum potest, Deus autem dupliciter punit peccatores, vt eos a peccato retrahat. Vno modo flagellis castigando. Alio modo auxilia subtrahendo: quibus subtractis homo infirmitatem cognoscit, vt sic humiliatus ad Deum redeat a quo superbus discessit, ergo ecclesia hunc modum seruare debet in iudiciis, quae prout est possibile, debent esse ad correctionem delinquentium, seruat autem hoc in excommunicatione: inquantum enim separat excommunicatum a communione fidelium, vt erubescat imitatur iudicium diuinum quae per flagella castigat, inquantum autem separat eum a suffragiis spiritualibus imitatur diuinum iudicium quo Deus hominem sibi relinquit, vt per humilitatem seipsum cognoscens redeat ad Deum, propter quod ecclesia Romana rationabiliter fert in certis casibus sententiam excommunicationis, habens hoc ex iure diuino Mat. 18. vbi Christus loquitur de correctione fratris delinquentis. Et concludit: si autem ecclesiam non audierit, fit tibi sicut ethnicus & publicanus. Et Apostolus I. ad Corinthios 5 quosdam excommunicauit. Et sic patet primum.

De secundo autem, scilicet pro quo debeat ferri excommunicatio dicendum est, quod non debet ferri nisi pro peccato mortali nec pro omni, sed pro contumacia. Ratio primi est, quia excommunicatio maior de qua loquimur separat a communione fidelium quantum ad omnem actum legitimum, sed ab hac nullus est dignus separari nisi priuatus charitate per quam est com munio fidelium, nec aliquis priuatur charitate nisi per peccatum mortale, ergo &c. Ratio secundi est, quia cum excommunica¬ tio introducta sit, vt medicina spiritualis pro correctione deliquentium, sicut proceditur in medicina corporali sic debet procedi in excommunicatione, sed in medicina corporali procedendum est inchoando a medicinis leuioribus ne natura nimis grauetur. Postremo vero vtendum est fortioribus medicinis, erge similiter in ferenda excommunicatione quae est maxima poena ecelesiastica & quasi extrema medicina prius vtendum est admo. nitionibus & comminationibus tanquam leuioribus medicinis Et vltimo si contumax fuerit, potest excommunicari. Est autem contumax tripliciter. Si vocatus ad iudicium venire contennit, vel si veniens sine licentia recedit, vel persistens in iudicio, sententiae iudicis non obedit: & talis contumacia locum habet in excommunicatione quae fertur ab homine. in sententia autem quae est lata a iu re non habet locum, quia ibi damnatur factum & non aliqua persona nisi quatenus incideret in factum damnatum, & ideo statutum ex se habet vim monitionis, vt reputetur legitime contumax qui non obedit statuto, & propter hoc sententiam incurrat

AD PRIMVM argumentum dicendum est quod nullus de cuius salute non desperatur tradendus est in manus hostis tanquam ab eo exterminandus, sed potest tradi quasi flagellandus, vt a culpa resipiscat, & sic fit per excommunicationem & non amplius.

Ad secundum dicendum quod maledictio quae consissit in optatione poenae non est licita, & sic loquitur Apostolus. Sed maledictio quae est optatio poenae ad correctionem delinquentis est licita & sancta: sic enim poenae sunt medicinae vtiles, & istud fit per excommunicationem quae est poena medicinalis

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3