Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum sententia excommunicationis iniuste lata liget
QVABSTIO QVARTA. Vtrum sententia excommunicationis iniuste lata liget. Thom. in addit. 4. 2. art. 4. & q.22.
AD SECVNDVM sic proceditur, & arguitu quod sententia excommunicationis iniuste lata liget, quia per excommunicationem protectio & gratia Dei subtrahitur, vt dicit magister in lite & ra, sed protectio & gratia Dei non potest iniust. ab aliquo subtrahi, cum non possint subtrahi nisi a Deo qui nihil iniuste agit, ergo sententia iniuste lata non nocet nec ligat
Item Greg. dicit 11. quaest. 3. can. ipse se ligandi. quod ligandi siue soluendi potestate se priuat qui hanc pro sua voluntate no pro subditorum moribus exercet, sed sententia lata ab eo qu priuatus est potestate non ligat, ergo &c.
Ad idem est quod dicit Gelasius Papa loquens de iniusta ser tentia sic: cui illata est sententia, deponat errorem & vacua est & iniusta. Et tanto curare non debet, quanto apud Deum & eccle fiam neminem potest grauare, & habetur I1. q. 3. ca. Cui est illata
IN CONTRARIVM est quod dicit Canon Grego. II. q. 3. ca. primo, quod sententia pastoris siue iusta siue iniusta tenenda est & timenda
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est illud quod principaliter quaeritur, videlice vtrum sententia iniusta liget. Et quia quandoque sententia est iniusta ex parte iudicis, ideo secundo videbitur quis potest excommunicare, & quis potest ab excommunicatione absoluere
QUANTVM ad primum sciendum est quod sententia, aut est sic iniusta quod ipso iure est nulla, aut licet sit iniusta non tamen est nulla. Si sit iniusta sic, quod ipso iure est nulla, sic non est timenda, quia non ligat: quod enim nihil est, liga re non potest. Potest autem esse nulla, vel ex parte iudicis, quia fertur a non suo iudice, vel ex parte iudicati, quia legitime appellauit ante sententiam, & redit aliquo modo in idem, quia legitima appellatio interposita eximit appellantem a iurisdictione alterius, vel ex parte excommunicationis, quia fertur iuris ordine praetermisso: talis enim ordo iuris potest praetermitti quod sententia nulla est, sicut si participans cum excommunicate excommunicetur non praemissa admonitione, extra de sentem excommuni. Statuimus. libro sexto. Et in quibusdam aliis casibus potest etiam esse iniusta ex parte causae pro qua fertur quia si contineat manifestum errorem nulla est sententia, nisi quod error ille, vel est manifestus omnibus, vt si dicatur, excommunico te, quia credis in Deum. Et talis sententia non est timenda nec in publico nec in priuato. Si vero error non sit omnibus manifestus, quia forte in tali materia est de qua pauci sciunt iu dicare, tunc sententia tenenda est in publico propter scandalum communitatis quae credit eam iuste latam, sed in priuato not est timenda dummodo constet quod sit erronea: sub hoc autem non comprehenditur sententia quae fertur contra illum qui conuincitur in iudicio per testes secundum ordinem iuris licet sint falsi, ex quo probatum est sufficienter contra eum. Si autem sit sententia imusta, sic tamen quod non sit nulla: quia forte fertur a iudice male affecto contra reum; cum ex ira velodio, vel quia praetermittitur aliqua solennitas iuris quae non reddis sententiam nullam, vel probatur per testes contra quos non excipitur licet falsi sint, aut in quibusdam similibus casibus, tunsententia talis ligat, quia vera sententia est quo ad iudicem & iuris ordinem: sed condemnatus si est innocens in sustinende meretur, nec est ei aliquod damnum nisi contemnat.
QUANTVM ad secundum videndum est primo qui possit excommunicare, & secundo quis possit ab excommunicatione absoluere. Quantum ad primum sciendum est quod ferre sententiam excommunicationis non pertinet ad secretu iudicium poenitentiae in quo agitur causa inter Deum & hominem coram sacerdote, & de quo sacerdos nihil potest verbo vel signo aliquid manifestare aliis: ad talem enim iudicem solum pertinet soluere vel ligare hominem quantum ad conscientiam & respectu Dei In foro autem iudicij exterioris agitur causa hominis ad hom nem, & ideo illa quae obligant hominem in comparatione ad alio homines pertinent ad forum publicum exterioris iudicij. Et quia per excommunicationem homo separatur a communione fidelium, ideo excommunicatio pertinet ad praedictum forum: propter quod illi soli qui possunt reddere ius inter partes in foro contentioso, possunt ferre sententiam excommunicationis, & talis est Papa jure ordinario super omnes Christianos, & quilibet episcopus super omnes sibi subditos. Et quia ea quae sunt iurisdictionis ordinariae possunt aliis committi, ideo delegati ab episcopis possunt ferre sententiam excommunicationis & multo magis delegati a Papa qui etiam ex quadam praerogatiua pos sunt subdelegare, & subdelegati ab eis possunt excomunicare plures etiam alij possunt excommunicare ex priuilegio sibi concesso, vel ex consuetudine legitime obtenta, quia talis consuetudo dat iurisdictionem. Dicunt etiam quidam & rationabiliter quod quicunque per electionem assumitur ad regimem alicuius collegij, vt abbas, vel prior quando fit per electionem, seu decanus & quique ali consimiles possunt ferre sententiam excommunicationis in suos subditos. possunt enim inter eos dicere ius. Et quia iudicium redditur in inuitum & sine cohibitione vana esset iurisdictio, ideo omnes tales possunt per censuram ecclesiasticam subditos cohibere. Quiautem possit absoluere a sententia excommunicationis? notandum est quod quaedam est sententia iuris, & quaedam hominis: quaedam etiam est sententia excommunicationis maioris, & quaedam minoris: ab omni sententia maioris excommunicationis lata a iure potest epscopus absoluere subditos suos, nisi conditor canonis express? retinuerit sibi absolutionem, nec aliquis inferior episcopo potes a tali sententia absoluere nisi esset ei specialiter commissum. Vnde quamuis aliqui quandoque senserint quod proprius sacerdos possit absoluere paroecianum a sententia maioris excommunicationis cum ius excommunicationis non retinuit sibi conditor canonis, hoc tamen non est verum, nec fulcitur aliquo iure, vel probabili ratione.
Et dominus Biterren. in opere quod fecit de senten. excommunicationis & interdicti narrat, quod in compilatione sextu libri decretalium dominus Ebredunt in. & dominus Richardus de Senis tunc vicecancellarius Romanae curiae, & dictus dominus Biterren. simul existentes cora domino Bonifacio, & conferentes de hac materia consenserunt omnes & dominus Papa cum eis quod inferior episcopo non potest absoluere ab aliqua sententia maioris excommunicationis lata a iure: a sententia autem minoris ex communicationis quae incurritur participando cum excommunicatis non in crimine potest absoluere non solum episcopus, sed proprius sacerdos: vt habetur extra de sen excommunicationis, cap. Nuper. A sententia autem hominis vel iudicis potest absoluere ille qui eam tulit, vel superior, vel successor qui succedit in eodem officio, sicut a sententia officialis si moriatur, vel amoueatur potest absoluere sequens officialis. In quibus autem casibus incurrat aliquis sententiam hominis seu iudicis non cadiue sub aliqua arte, vel aliqua certa narratione in quibus autem incui ratur sententia excommunicationis a iure lata cadit sub certa na ratione iuris positiui, sed non pertinet ad eius dominium seu ad theologos illos casus enumerare, quamuis vtile sit eos scire, vt euitentur: propter quod ad praesens omittuntur, quia decentius est illos casus ad partem habere, sicut per plures ex corpore iuris extracti sunt quam eos interserere intra tractatum theologicum.
Ad rationes ante oppositas, dicendum est ad primam quod per excommunicationem non subtrahitur protectio & gratia Dei ab excommunicato: nisi quia subtrahuntur ei suffragia spiritualia ex intentione ecclesiae, & ideo si iniuste excommunicatur non ci subtrahuntur: quia licet non participet in suffragiis ecclesiae ex intentione ecclesiae orantis, participat tamen ex vi charitatis: si autem iuste excommunicatur subtrahitur ei protectio & gratia diuina, primo quidem propter culpam suam. Secundo autem propter ecclesiae sententiam.
Ad secundum dicendum quod dictum Greg. sic est intelligendum, quod potestate se priuat, id est, dignum priuatione se reddit, tamen ipso facto non est priuatus.
On this page