Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum scienter participans cum excommunicato peccet mortaliter
Vtrum scienter participans cum excommunicato peccet mortaliter. Thom. in additionibus q. 23. por totum.
SECVNDO principaliter quaeritur vtrum scienter participans cum excomunicato peccet mortaliter. Et videtur quod sic, quia nullus debet excommunicari maiori excommunicatione nisi pro peccato mortali: vt patet ex praecedente quaestione, sed participans cum excommunicato nisi admonitus desistat deber excommunicari, ergo peccat mortaliter.
Item nihil impedit a perceptione Eucharistiae & aliorum sacramentorum nisi peccatum mortale: veniale enim ab hoc nor excludit, sed participans cum excommunicato excluditur a perceptione Eucharistiae & aliorum sacramentorum. ergo &c.
Ad idem est quod dicit Innocen. & habetur extra de his quae vi metúsve causa fiunt, cap. Sacris. vbi dicitur de quibusdam qui participauerunt cum excomunicatis, quod non debuerunt hoc facere etiam pro vitanda morte, quia pro vitanda morte nullus debet peccare mortaliter: ista autem ratio nulla esset, nisi partici parecum excommunicato esset peccatum mortale, quare &c.
IN CONTRARIVM arguitur sic, quod nullum omnino sit peccatum: quia magis sunt extra ecclesiam Iudaei & Pagani quam excommunicati, sed participare cum Iudaeis & Paganis nullum omnino peccatum est, ergo nec cum excommunicatis. Item, ex quantitate poenae innotescit quantitas culpae, sed participantibus cum excommunicatis non imponitur poena tanquam pro mortali, ergo &c.
RESPONSIO. Aliquis potest cum excommunicato participare multipliciter. Vno modo sic, quod participet in crimine pro quo excommunicatur, & tunc non est dubium quod talis peccat mortaliter, cum consensus in peccatum mortale sit peccatu mortale: incurrit etiam similem sententiam, scilicet maiorem excommunicationem, vt habetur extra de sent. exc. cap. Nuper. & cap. Si concubinae. Alio modo potest aliquis participare cum excommunicato non in crimine pro quo est excommunicatus, sed in aliis actibus communibus. Circa quod videnda sunt tria. Primum est qualiter & quot modis dicatur aliquis participare cum excommunicato. Secundum est, an participans cum excommunicato in casu non concesso peccet mortaliter. Talium est, quibus personis & pro qua causa licitum est participare cum excommunicatis.
Quantum ad primum notandum est quod cum participare cum excommunicatis fit prohibitum nisi in certis casibus, & certis personis, vt infra dicetur, per modos participandi prohibitos possumus scire quot modis contingit cum excommunicatis non participare, illi autem modi continentur in his versibus, Si pro delictis anathema quis efficiatur: Os, orare, vale, communio, mensa negatur. Os, id est, osculum: orare qua non solum in ecclesia, sed extra ecclesiam non est cum excommunicato orandum: vale, quia excommunicatus non est salutandus, vel resalutandus: conmunio, non solum in perceptione eucharistiae, sed in quocunqe actu legitimo est ei deneganda mensa, quia non est cum eo comedendum vel bibendum. Qualiter autem haec sint intelligenda ratis clarum est in aliquibus videlicet in primo: dicitur enim aliquis participare in osculo cum excommunicato qui osculatur eum, vel recipit ab eo osculum. Si autem aliquis excommunicatur osculetur Titium non excommunicatum, & ego ante vel post osculom eundem Titium, nunquid propter hoc participaui cum excommunicato in osculo? Certe non, quamuis osculatus sim eundem Titium quem similiter ille excommunicatus fuerat osculatus nisi ex conditione conuenissemus ego & excommunicatus ad osculandum Titium. Similiter si saluto excommunicatum, vel resaluto participo cum eo in salutatione, sed si excommunicatus salutat Titium non excommunicarum, & ego saluto, vel resaluto eundem Titium non participo cum excomunicato in salutatione, sed solum cum Titio nisi ex communi consensu cenuenissemus ego & excommunicatus ad salutandum Titium Eodem modo in actibus ciuilibus: si vendo excommunicato aliud vel emo ab eo participo cum eo, sed si excommunicatus emit aliquod a Titio, & ego emo aliquid ab eodem non participo cum excommunicato, sed solum cum Titio a quo emo, nisi ego & excommunicatur essemus socij in communi mercatione. Per hoc descendo ad participationem quae est in mensa & in missa, & in aliis officiis diuinis, quia si inuito aliquem excommunicatum ad comedendum mecum vel inuitor ab eo & comedo, clarum est quod participo cum eo in mensa, dato quod non comedamus in eadem mensa, & etiam dato quod ipsi nihil comederet, qa inuitatus ab eo comedo cibos mensae suae
Sed si aliquis non excommunicatus inuitat me ad comedendum, & dum venio ad mensam video qo ipse inuitauit quendam excommunicatum, & comedo in eadem mensa cum illo excommunicato, ita tamen quod non seruitur mihi & ipsi communiter, & pro indiuiso, nec vnus habet participare cum alio in his quae ministrantur in mensa, nunquid debet dici quod ego participaui cum illo exconmunicate? Certe non videtur, quia quamuis participem cum illo qui inuitauit me, non tamen participo cum excommunicato quem ille inuitauit sicut me, maxime si non fuerit inuitatus de consensu meo Similiter est de participatione in missa & in diuinis officiis: celebrans enim diuina participat cum audiente si ad hoc venerit vel postquam venit applicat se ad audiendum, & econtrario audiens participat cum celebrante propter quod quicunque eorum sit excommunicatus alter participat cum excommunicato in diuinis, sed si celebrans non est excommunicatus & veniunt parochiani ad audiendam missam, vel alia diuina officia inter quos est aliquis excommunicatus nunquid alij paroeciani qui audiunt diuina praesente illo excommunicato (quibus etiam displicet quod est praesens) debent dici participare cum illo excommunicato? Posset videri rationabilite quod non, si participatio in diuinis correspondeat proportionabiliter participationi in humanis: celebrans enim cum audiente partuincipat & econuerso, sicut salutans cum salutato & econuerso, sec sicut duo quorum vnus est excommunicatus & alius non, si salutentur simul a Titio non excommunicato, non propter hoc dicerentur inte se communicare, sed solum cum Titio sic, vt videt si excommunicatur & non excommunicatus simul audiant diuina ab eodem presbytero non oportet propter hoc quod participent inter se, sed solum cum presbytero. Et confirmatur, quia si in die paschae veniant ad perceptionem eucharistiae duo, vnus excommunicatus & alius non exconmunicatus, & presbyter fatuus vtrique ministraret eucharistiam, nunquid dicetur propter hoc quod paroecianus non excommunicatur participauit in perceptione eucharistiae cum illo excommunicate cuius praesentia forte displicet? Non videtur, nisi ecclesia alium modum participandi cum excommunicatis determinauerit circa diuina quam circa humana, quod non memini me legisse. Veruntamen quia in talibus non sunt relaxandae habenae in elusionem interdictionis ecclesiae, ideo nemini consulerem quod audiret diuina praesente excommunicato ad audiendum. Dico autem ad audiendum, quia si ex alia causa esset praesens sicut fugitiuus, vel quia habet de aliis loqui cum sacerdote, & expectat quod finierit horas nec curat nec se applicat ad audiendum diuinum officium, propter talem praesentiam excommunicati nec sacerdos debet horas intermittere nec alius parcecianus audiens tenetur recedere. In his tamen tutius est restringere quam effluere. & sic patet primum
Quantum ad secundum sciendum est quod ille qui participa cum excommunicato in aliis quam in crimine, aut participat in diuinis, aut in aliis. Si participat in diuinis peccat mortaliter. Cuius ratio est, quia directe faciens contra mandatum ecclesiae pecca mortaliter, sed participans cum excommunicato in diuinis directe facit contra mandatum ecclesiae, ergo &c. Probatio minoris: quimandatum ecclesiae est non participare cum excommunicato, cum per sententiam sit exclusus a communione fidelium, & similiter alij a communione eius. Sed praecipua & directa communicatio fidelium ad inuicem est quoad diuina. In his enim communicant fideles inquantum fideles sunt. In aliis autem actibus participant magis vt conciues, ergo participans cum ex communicato in diuinis facit directe contra mandatum ecclesiae, peccat ergo mortaliter. Si autem participat in aliis quam in diuinis, aut participat effrenate, aut non: voco autem participationem effienatam, quando ita indifferenter & aequa fronte participat cum eo ac si non esset. excommunicatus, & talis peccat mortaliter: quia contemptus iurisdictionis ecclesiasticae non videtur esse sine peccato mortali, sed talis participatio effrenata non videtur esse sine contemptu iurisdictionis ecclesiasticae, cum in nullo retrahitur propter mandatum ecclesiae a tali participatione, ergo &c. Si vero non participat effrenate, sed ex quadam verecundia salutantem resalutat, vel ex quadam reuerentia ad modicum subsistit cum eo, lice cum displicentia, non peccat mortaliter: non enim puto quod ecclesia intendat tantum laqueum ponere pro leui participatione quae non est in contemptum ecclesiae. Haec autem quae dicta sunt debent intelligi quando aliquis partuicipat cum excommunicato in casu non concesso. & sic patet secundum.
Quantum ad tertium sciendum est quod aliqui sunt casu in quibus licitum est participare cum excommunicato. Vnus est cum quis loquitur de pertinentibus ad eorum salutem & correctionem, licet alia verba incidenter interponat vt magis apuc eos proficiat; sicut habetur extra de sen. excommun. cum voluntate. Alius casus est necessitatis, vt cum peregrini transeunt per terram excommunicatorum, & necesse habent ab eis emere victualia, tunc enim licet ab eis non solum emere, sed si sint panperes gratis accipere. Tertius casus est quando ignoratur excon municatio: Sunt etiam aliquae personae quibus licitum est cum excommunicatis loqui, & participare: scilicet vxor & filij non emancipati, serui, rustici, & caeteri seruientes dummodo non participent cum eis in crimine, nec in diuinis. Et haec omnia nominantur 11. q. 3. cap. quoniam multos. & extra, de sententia excommunicationis, Inter alia. Per idem intelligo quod domini & superiores possunt participare cum inferioribus excommunicatis sicut e conuerso in his in quibus mutuo sunt adstricti, sicut enim inferior adstringitur superiori, sic superior inferiori: & hoc tangitur in illo versu: Vtile, lex, humile, res ignorata, necesse. vt vtilitas referatur ad locutionem quae sit causa salutis: lex ad vinculum matrimonij: humile ad subiectionem seruorum filiorum & huiusmodi, caetera de se patent.
Ad primum argumentum dicendum quod participans cum ex communicato excommunicatione malori potest excommunicari, si nominatim monitus non desistat: non propter hoc quod ipsa participatio fit semper peccatum mortale, sed propter inobedientiam quam incurrit quando monitus non desistit.
Ad secundum dicendum qued non solum peccatum mortale impedit a perceptione Eucharistiae & caeterorum sacramentorum, imo id quod nullo modo est peccatum nec mortale nec veniale, sicut sententia ecclesiae, puta vel excommunicatio, vel interdictum, quae sunt poenae & non culpae: & per hunc modum impedit minor excommunicatio quam quis incurrit participando cum excommunicato in casu non concesso, licet ipsa participatio non sit peccatum mortale.
Ad tertium dicendum quod dictum Innoc. in cap. Sacris est intelligendum de participantibus in crimine vel in diuinis in quibus participatio semper est peccatum mortale, non autem in aliis, sed est quandoque veniale: & tamen in istis ratio sua locum habet sicut in aliis. Sicut enim non est peccandum mortaliter metu mortis, ita nec venialiter.
Ad primum argumentum alterius partis dicendum est, quod sententia ecclesiae non fertur super Iudaeos & Paganos qui foris sunt, sed fertur super fideles: & ideo participare cum fidelibus excommunicatis qui per sententiam ecclesiae excluduntur a consortio fidelium, est facere contra eius mandatum, & ideo semper est peccatum nisi in casibus a iure concessis.
Ad secundum dicendum quod pro participatione in diuinis cum excommunicato, vel pro participatione effrenata in humanis est iniungenda poenitentia sicut pro peccato mortali, pro participatione autem in humanis quae fit subito & cum verecundia seu timorosa displicentia non est iniungenda poenitentia sicut pro mortali, quia non est ibi contemptus iurisdictionis ecclesiasticae. Et est notandum quod excommunicatus publicus debet vitari in publico & in priuato, sed excommunicatus occultus non deber vitari in publico, sed in occulto, & moneri ne ingerat se aliori communioni. Est etiam sciendum quod excommunicatus publice in vno loco, scilicet Parisius non debet per hoc reputari publice excommunicatus vbique, puta Tolosae, vel in Montepessalano.
On this page