Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis xix. in generali & speciali.

OSTQVAM ostensum est. Superius determinauit Magister de potestate clauium secundum se: hic vero determinat quae sunt illae claues, & diuiditur in duas. Primo ostendit quod sacerdotum est habere claues. Secundo mouet circa hoc quandam obiectionem. Secunda ibi, Sed non videtur quod omnes. Haec secunda diuiditur in duas. Primo mouet dubium de claue scientiae. Secundo de claue potentiae ibi, Cum autem constet. Haec secunda diuiditur in quatuor. Primo mouet quaestionem, & tangit circa eam vnam opinionem. Secundo tangit aliam quam approbat. Tertio secundam opinionem confirmat. Quarto respondet ad quaedam quae videntur huic verae opinioni contraria. Secunda ibi, Aliis antem videtur. Tertia ibi, Quod autem hanc potestatem. Quarta ibi, Huic tamen sententiae Aug. Haec autem diuiditur in quinque partes. Primo ponit obiectionem qua videtur ostendi quod non solum sacerdotibus vsus clauium competit. Secundo ostendit, quod non conuenit malis sacerdotibus. Tertio ad hanc ponit aliquorum solutionem. Quarto ostendit incidenter qualis debet esse qui potestate clauium debet vti. Quinto ponit propriam solutionem ad secundam obiectionem. Secunda ibi, Praemissae vero sententiae. Tertia ibi, Sed illud capitulum. Quarta ibi, Qualem autem esse opor teatr. Quinta ibi, illud autem Malachiae.

In speciali sic procedit dicens, quod post praedicta est considerandum quando & quibus dantur claues, & subdit, claues dantur per ministerium episcopi in promotione sacerdorij: simul enim cum recipit quis ordinem sacerdotij, recipit & claues. Postea obi¬ cit quantum ad clauem scientiae quam nec soli nec omnes sacer. dotes habere videntur: plures enim non sacerdotes habent scier tiam discernendi, & multi sacerdotes ea carent. & respondet concedendo que hanc clauem in consecratione non recipiunt sacer dotes, non sacerdotes vero quamuis scientiam discernendi habere possint, non tame dicuntur habere claues, quia non habent ea claudere, vel aperire. Sed quando tales ad sacerdotium promouentur dicuntur claues discretionis accipere, quia etiam ante habita discretio augetur, & fit clauis vt possit ea ad claudendum vel aperiendum vti: & sic soli sacerdotes hanc clauem nabent. Postea quaerit de claue potentiae, vtrum om nes sacerdotes habeant. & ponit primo opinionem dicentium quod non omnes eam habent sed soli imitatores doctrinae simul & vitae apostolicae, ( auctoritatibus confirmat. Postea dicit quod opinio aliquorum est. aquam ipse magis approbat, quod omnes sacerdotes eam habent sed non habent recte & digne nisi illi qui vitam & doctrinam apostolicam seruant: propter quod auctoritates quas prima opinio pro se inducit non negant malos sacerdotes habere clauem potentiae, sed dicunt solum illos digne vti posse qui praediti sunt vita & doctrina apostolica. Postea hanc opinionem per auctoritates confirmat sicut patet in litera. Postea obiicit in contrarium per Bonifacium qui dicere videtur quod omnes sancti viri passum benedicere & non soli sacerdotes. Et respondet ad hoc quod alia ess benedictio quae fit ex merito sanctitatis & competit omnibus bonis, & alia quae fit ex auctoritate ordinis quae competit omnibus sacerdotibus, quamuis soli boni sacerdotes ea rite vtantur: mala autem vita sacerdotis non laedit subditos si ipsi faciant bona quae mali sacerdotes docent, nec debent subditi vitam sacerdotum discutere. Postea obiicit aliter contra praedicta per illud qui dixit Dijs in Malachia: Maledicam benedictionibus vestris. & alibi in Ezech. Vae his qui viuificant animas quae non viuunt, & mortificant illas quae non moriuntur: quia si Dominus maledixit benedictionibus malorum sacerdotum, & si animae quas viuificant non viuunt, quomodo per eos confertur gratia? Et respondet primo quod illud Malachiae vel intelligitur de haereticis excommunicatis, & qui sunt ab ecclesia praecisi, quorum benedictiones fiunt maledictiones illis qui eorum sequuntur errores, vel sic, maledicam benedictionibus vestris, id est, his quae meis benedictionibus possi detis, quia faciam ea vobis cedere in maledictionem, vel maledicam benedictionibus vestris, id est, quod a vobis benedicitur a me erit maledictum: quia benedicunt inique agentibus, & adulantur peccantibus & inique agentibus, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum